Immagini della pagina
PDF
ePub

ac de laude cogitet. Deinde etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse talis propter multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur. 65. Difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum, quos ad eas per hos annos cum 5 imperio misimus, libidines et injurias. Quod enim fanum putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum satis clausam ac munitam fuisse? Urbes jam locupletes et copiosae requiruntur, quibus causa belli propter diripiendi cupiditatem inferatur. 10 66. Libenter haec coram cum Q. Catulo et Q. Hortensio, summis et clarissimis viris, disputarem. Noverunt enim sociorum volnera, vident eorum calamitates, querimonias audiunt. Pro sociis vos contra hostis exercitum mittere putatis, an hostium simulatione contra socios atque ami- 15 cos? Quae civitas est in Asia quae non modo imperatoris aut legati, sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit?

XXIII. Qua re, etiam si quem habetis qui conlatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen nisi erit 20 idem, qui [se] a pecuniis sociorum, qui ab eorum conjugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur. 67. Ecquam putatis civitatem pacatam fuisse quae 25 locuples sit? ecquam esse locupletem quae istis pacata esse videatur? Ora maritima, Quirites, Cn. Pompeium non solum propter rei militaris gloriam, sed etiam propter animi continentiam requisivit. Videbat enim praetores locupletari quot annis pecunia publica praeter paucos; neque eos 30 quicquam aliud adsequi, classium nomine, nisi ut detrimentis accipiendis majore adfici turpitudine videremur. Nunc qua cupiditate homines in provincias, quibus jacturis et quibus condicionibus proficiscantur, ignorant videlicet isti,

qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur? Quasi vero Cn. Pompeium non cum suis virtutibus tum etiam alienis vitiis magnum esse videamus. 68. Qua re nolite dubitare quin huic uni credatis omnia, qui inter tot annos unus 5 inventus sit, quem socii in urbis suas cum exercitu venisse gaudeant.

Favorable Opinions of Leading Men

Quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirman dam putatis, est vobis auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius, cujus tantae res 10 gestae terra marique exstiterunt, ut cum de bello deliberetis, auctor vobis gravior nemo esse debeat; est C. Curio, summis vestris beneficiis maximisque rebus gestis, summo ingenio et prudentia praeditus; est Cn. Lentulus, in quo omnes pro amplissimis vestris honoribus summum consilium, summam 15 gravitatem esse cognovistis; est C. Cassius, integritate, virtute, constantia singulari. Qua re videte ut horum auctoritatibus illorum orationi, qui dissentiunt, respondere posse videamur.

Peroration

XXIV. 69. Quae cum ita sint, C. Manili, primum istam 20 tuam et legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque comprobo: deinde te hortor, ut auctore populo Romano maneas in sententia, neve cujusquam vim aut minas pertimescas. Primum in te satis esse animi perseverantiaeque arbitror: deinde cum tantam multitudinem 25 cum tanto studio adesse videamus, quantam iterum nunc in eodem homine praeficiendo videmus, quid est quod aut de re aut de perficiendi facultate dubitemus? Ego autem quicquid est in me studi, consili, laboris, ingeni, quicquid hoc beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, 30 quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac

defero: 70. testorque omnis deos, et eos maxime qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentis eorum qui ad rem publicam adeunt maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cujusquam, neque quo Cn. Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex 5 cujusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adjumenta honoribus quaeram; propterea quod pericula facile, ut hominem praestare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex hoc loco, sed eadem illa nostra laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, 10 consequemur. 71. Quam ob rem quicquid in hac causa mihi susceptum est, Quirites, id ego omne me rei publicae causa suscepisse confirmo; tantumque abest ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut multas me etiam simultates partim obscuras, partim apertas intellegam mihi non 15 necessarias, vobis non inutilis suscepisse. Sed ego me hoc honore praeditum, tantis vestris beneficiis adfectum statui, Quirites, vestram voluntatem et rei publicae dignitatem et salutem provinciarum atque sociorum meis omnibus commodis et rationibus praeferre oportere.

20

[graphic][merged small][merged small]

LUCIUS SERGIUS CATILINE was a Roman noble of ruined fortunes and the vilest character; he was an intimate friend of Verres, the plunderer of Sicily, and was, like him, distinguished for an infamous career in the army of Sulla. Fearless, ambitious, and unscrupulous, such a man was well adapted to act as ringleader in arraying the discontented elements of Roman society in any desperate enterprise against the state.

The absence of Pompey in the East, by removing from Rome the only man powerful enough to maintain order, gave Catiline his opportunity. He expected, probably, to make himself tyrant, as Dionysius and Agathocles-men no better than he had done in Syracuse; but it was suspected at the time, and is believed by many at the present day, that he was, after all, only a tool of Cæsar and Crassus, the leaders of the democratic party.

Catiline's plan was to make use of the consulship as a stepping-stone to absolute power; and accordingly he desired to be a candidate for this office for the year B.C. 65. He was shut out both that year and the next, on account of a charge of repetundae pending against him; but of this he was at last acquitted in season to present himself for the year B.C. 63. There followed a very exciting canvass, which resulted in the election of Cicero, the candidate of the moderate party, by an over

« IndietroContinua »