Immagini della pagina
PDF
ePub

jurejurando adstrictus, rediturum se Karthaginem, si commutari captivos non placuisset; utrumque negandi auctor senatui fuit: et, quum fide custodita reversus esset, supplicio a Karthaginiensibus de eo sumto, periit.

et R. confunduntur. V. ad Livii 28, 36, 7. Praeterea XVI senatu moverunt Exc. Pithoei. Sed notam numeri quinarii librarii dissolverunt in II. V. ad Livii 37,22, 4. Reliqui codd. in vulgatum conspirant.

Capita CCCXVI millia, CCXVII Vet. lib. CCXCVII millia, DCCXCVII. Recte. nam priore luftro [Epit. 16.] ex Eutropii sententia censa sunt CCXCII millia. SIG. Vet. lib. Sigonii adfentiuntur Leid.et Lov. at CCCXVI M. CCXCVII praefert Boend.CCCXVII,CCXCVII Voss.CCCXVII millia, CCXVII Norvic. ac quaedam ex antt. edd. CCXVII millia CCXCVII edd. Rom. anni 1472. et Parm. CCCXXVII millia, CCXCVII Berg. Nescio vero, quae correetiora vocet exemplaria Pighius in Annal. ad ann. Dt. p. 44. in quibus legi monet CCXCVII.. CCXXVII. Ita sane in nullo vel scripto vel excuso libro invenio. Voces autem civium capita desunt in Leid.

[ocr errors][merged small]

tandis ageret] Vet. lib. et, si eam non posset impetrare. SIG. Ita et Leid. Voss. Berg. Lov. et Boend. Solus Norvic. apud Hearnium veterem lectionem retinet. Praeterea de pace ageret Voss. Berg. Boend. et Hearnii N. Infuper de commutandis captivis Berg. Lovel. et Boend.

Jurejurando adstrictus est, rediturum se Karthaginem 1 Vet. lib. jurejurando adstrictus rediturum. SIG. Sigonius insuper edidit, mutata distinctione, et vocula una adsumta, et jurejurando adstrictus rediturum se Carthaginem si commutari captivos non placuisset; utrumque negandi auctor senatui fuit. quod placet, et omnium meorum codd. consensu firmatur. In contextum itaque recepi. Antea majori diftinctione oratio poft vocem placuisset intercidebatur.

Auctor senatui fuit: et, quum fide custodita reversus esset] auctor senatus fuit Leid. auctor i sen. fuit Boend. Deinde reversus est Voss.

171

JOHANNIS FREINSHEMII SUPPLEMENTORUM LIVIANORUM LIBER VIII.

IN LOCUM LIBRI XVIII. T. LIVII.

I. Confulatum deinde L. Manlius A. F. P. N. Vul- U.c.497. so Longus inivit, et Q. Caedicius Q. F. Q. N. cui in,.L. Manlio, Q. Caemagiftratu mortuo suffectus eft M. Atilius M. F. L. N. dicio coss. Regulus, qui semel conful fuerat. Hoc anno demum M. Regu Africa, quae hactenus cladium hoftilium exfors egerat, lus Afrisentire bellum coepit, Romanis in eam ingreffis, poft- cae infert quam Carthaginiensium claffem magna pugna viciffent, bellum. quae uti gefta sint, ipsiusque Reguli utramque fortunam, et indignum viri virtute exitum, hoc libro exponemus. Anno superiore cum C. Atilio confule Carthaginienfes ita proelio navali contenderant, ut, quamquam ipsi, pluribus amiffis navibus, pugna priores exceffiffent, tamen, quia Romanas etiam aliquot submerferant, se non inferiores fuiffe interpretarentur; Romani contra eventum eum pro victoria haud dubia computabant. Ita fiebat, ut spe et fiducia pari populus uterque ftudium maritimarum rerum per aemula- Classes utionem summam profequeretur. trimque.

Hamilcar

et Hanno

II. Igitur et confules in Africam transferre bellum jussi, cum trecentarum triginta navium claffe Mellanam adpulsi, atque inde litus Siciliae dextrum legentes praeter Pachynum ad recipiendas pedeftres copias, tum caftra circa Ecnomum collem habentes, pergebant: et sub idem tempus Hamilcar imperator Poenorum, et praefectus claffis Hanno, trecentarum quin- consilia quaginta navium duces, Carthagine Lilybaeum, et in- Romanode Heracleam Minoam transgressi, eo in portu ftatio- rum obsernem agitabant, consilia Romanorum obfervantes, et, vant. si verfus Africam inftituere curfum auderent, prohibituri. Quod edocti confules ad utrumque cafum ftudiofe cuncta comparant, ut, sive navalis proelii ten

Cap. I. Fafti Capit. Polyb. 1, 25. Cap. II. Oros. 4, 8. Polyb.

U.c.497. tandae spes forent, sive alicubi exscenfionem fieri oConsules porteret, confilium in expedito haberent. Itaque, puclaffem di- gnaciffimis quibusque militum in naves impofitis, qua

vidunt.

tuor claffes, tamquam ejusdem univerfae partes totidem, faciunt. legionem primam in prima claffe, duas sequentes ordine suo conftituunt: in quarta collocant triarios. Has copias ita disponunt, ut singulis navibus treceni remiges, milites vero centeni viceni vehantur. ita numerus hominum in universa classe ad millia centum quadraginta accedebat. Hunc numerum aliPoenorum quanto superabant Poeni, plus centum quinquaginta numerus. millibus hominum adducentes.

manarum

III. Et militum quidem genus prae suis parvi faciebant confules. Major ea deliberatio erat, quum in alto mari pugnandum fore appareret, ubi celeritas naOrdo Ro- vium et gubernatorum artes plurimum valent, quo ordine adverfus iftud discrimen aptiffime componi acies navium. poffet. poftremo rationem inftruendae claffis talem ineunt. Hexeres duas, quibus confules ipsi vehebantur, pariter in fronte ftatuunt: utrique harum hinc primam, inde secundam claffem longa et simplici serie adnectunt, ita conlocatis navibus, ut omnium prorae foras obverfae effent; hexeresque propemodum conjunctae irent, proximae his longius inter se digrederentur; atque ita deinceps spatium inter duas oppositas naves relictum cum ipsis ordinibus cresceret. Sic minimo inter primas naves, maximo inter poftremas intervallo, quum ex duabus iftis claffibus forma cuneatae aciei effecta effet, tertiam deinde legionem admoverunt: quae, simplici navium ordine spatium iftud inter priores duas apertum praetexens, triquetram totius aciei faciem exhiberet. Pone hanc, a tergo tertiae claffis, hippagines funibus tractoriis ad naves tertianorum pertingentibus remulco trahebantur. Triarii Poftremi omnium triarii navibus unam in seriem, sed in classe. semicircularem, exporrectis ita priores ambibant, ut ab utroque cornu prominerent. Ita totum corpus, fronte cava, poftremis partibus solidis, roftri navalis similitudinem praeferebat: non minus ad suftinendam impreffionem firmum, quam ad inferendam habile.

Poeni du

IV. Sed Carthaginienfium duces, Romanae claffis ces obviam adventu per exploratores cognito, quum urbem suam eunt Roma aditu facilem, imbelle vulgus, accolas leves et ad munis. tandam fidem pronos cogitarent, obviam ire decernunt, omnia prius experiri certi, quam tutum in Afri

cam curfum Romanis navibus permitterent. Igitur suos U. c. 497. paucis cohortati, ut memores non de praesentibus modo, sed omnibus, quos domi quisque charissimos haberent, pugnandum esse, obfirmatis et alacribus animis proelium capesserent, naves confcendunt, bonaque cum spe sua et navalium sociorum ex portu evehuntur. Proelium Neque longe Romana claffis aberat. itaque haud pro- navale. cul Heraclea pari utrimque robore concurritur.

V. Poeni duces inter se ita comparaverant, ut in dextro cornu Hanno curaret; (erat autem idem ille, qui apud Agrigentum infeliciter pugnaverat) ceteris praeeffet Hamilcar. Naves autem suas, animadversa Romanorum acie, quadripartito et ipsi diviferant. Hạrum quae totius aciei siniftra erat, in figuram arcus sinuata terram verfus inclinabat. ceterae simplicibus ordinibus extentae, proris navium in hoftem versis, ex his dextrum cornu, in quo roftratarum et quinqueremium celerrimae erant, Hanno verfus altum mare, quantum poterat, exporrexit, si pugna aliunde commiffa effet, circumdaturus hoftem.

Punica

acies.

VI. Neque diu morati confules in medias Poeno- Hamilca. rum naves cum duabus claffibus suis se intulerunt. ris «ftus. Hamilcar, quo Romanorum aciem distraheret, suis praeceperat, ut, commiffa pugna, fugam continuo capefferent. Quod quum factum effet, Romanique cedentes avide perfequerentur, illis quidem ob celeritatem navium innoxia fuga fuit: at Romanorum acies, uti voluerat Hamilcar praevideratque, divulfa eft, triariis et tertia claffe suo adhuc loco se tenentibus. Quod ubi perfectum effe vidit, subito dat e navi sua signum, ut conversis proris pugnam cum infequentibus ineant. Certatur ambiguo Marte, Poenis velocitate et peritia nauticae rei, Romanis robore militum longe superio- Virtute ribus. Itaque quamdiu navium potius, quam homi- Romana enum, pugna effe potuit, Punica res haud dubie mc- luditur. liori loco erat. sed quoties corvorum jactu colligatis navibus cominus pugnari coeperat, penes Romanum erat certa victoria; quum miles manu fidens, et in confpectu confulum pugnans, infignitiore opera virtutem suam his adprobare contenderet.

VII. Dum in ea parte sic dimicatur, Hanno cum Hanno dextro cornu, quod hactenus immotum habuerat, in varios triariorum naves invectus, a mari fecit impetum, ma- urget. gnasque in anguftias redactis moleftum omnino nego

Cap. IV. Zonaras. Cap. V. Polyb. 1, 27.

U.c.497. tium exhibuit. Eodem ferme tempore siniftra quoque Carthaginienfium acies, mutata priore forma, et aequata fronte, roftris infeftis tertiam Romanorum classem, quae hippagines remulco trahebat, invadit. RoTria si- mani, dimiffis funibus, ad resiftendum se parant. Hic quoque fortiter confligitur. ita tribus locis totidem navalia proelia, magno intervallo divifa, nascuntur.

mul navalia proc.

[ocr errors]

lia.

VIII. Quum ita satis diu dubia victoria certatum effet, tandem evenit, quod neceffum eft, ubi simul pluribus locis aequali viríum robore pugnatur, ut, quae pars prima pulfa fuit, totius certaminis victoriam daret. Quum enim Hamilcar vim hoftium ulterius ferre non poffet, ipsius fuga ceteras etiam Punicae claffis partes Victoria Itatim profligavit. Nam, ex confulibus L. Manlio in Romano- captivis navibus conquirendis et ad suas adligandis ocrum. cupato, M. Regulus, commiffum alibi certamen videns, auxilium suis ferre feftinavit, adfumptis secundae classis navibus, quotquot ex priore pugna integrae illaesaeque evaferant. Celeriter opem iftam senfere triarii, receptisque animis, quos prope ad extremum periculum adducti defponderant, ftrenue dimicare cum adverfariis coeperunt. Hanno, quum et hos acrius resiftere sibi, et a tergo se, premi videret a recentibus, velis in altum datis imminens exitium praevenire ftuduit.

[ocr errors]

Corvorum

IX. Quum inter haec L. Manlius quoque, tertiam Romanorum claffem a Carthaginienfium siniftro cornu ad terram urgeri confpicatus, curfum eo intendiffet, supervenit et M. Regulus, qui jam hippagines et triarios in tuto locaverat. Ita subito facies rerum vertitur, claudunturque et cinguntur, qui paullo ante Romanos circumdederant. quos equidem in arctum conftipatos et velut obseffos olim peffumdediffent, nisi, metu corvorum accedere veriti, spatium dediffent consulibus, ut et suos eriperent incolumes, et, Carthaginienfibus subito accurfu circumfusi, naves quinquaginta cum vectoribus omnibus, velut indagine, caperent paucae reliquae, juxta litus ipfum se subducenProelium tes, effugere. Fuit hoc proelium quum varietate casuum, et contentione pugnandi, tum etiam amiffarum utrimque navium multitudine inter pauca memoranNavium dum. Quatuor et sexaginta Poenorum naves captae; captarum supra triginta depreffae sunt: victores quatuor et viet depres

usus in navibus.

memora

bile.

Cap. VIII. Zonaras. Polyb. 1, 28. Cap. IX. Oros. 4, 28. Po

lyb.

« IndietroContinua »