Immagini della pagina
PDF
ePub

XVII. In hanc sententiam loquutis quoque ceteris, U. c.473. et ipfe rex adsenfus, vocari legatos Romanos jubet. Qui ubi venerunt, hunc in modum egiffe fertur: Res equidem indigna est, quam facitis, Romani. Quum Pyrrhi enim amicitiae mecum ineundae rationem nullam ha- oratio. beatis, bello captos repetitis; ubi reddidero, iisdem illis adversus me usuri. Quod si igitur, revocatis ad meliora et utrisque profutura mentibus, foedus atque societatem mecum instituitis, vestros et cives universos, et socios, quos cepi, sine pretio recipite. Sin vero vobis hostiles animi manent, neque ego pro sano me facturum arbitror, si odia vestra tot fortium virorum manibus instruam. Neque vero tanta mihi rei nummariae difficultas est, ut pecuniis Romanorum indigeam; quos decebat potius, si amici essemus, liberalitate med locupletari. Simul non spernendi pretii munera lega- Munera legatis da tis dari juffit, plura se et meliora alias daturum pro- ta. feffus. Haec in commune, legatis omnibus praefentibus, dicta actaque.

XVIII. Ceterum cum solo deinde C. Fabricio longior et adcuratior sermo fuit; neque referre piget, quod apud idoneos auctores reperi. Quum itaque remotis arbitris colloquerentur, inter cetera regem ita dixiffe poftea vulgatum eft: Ego vero quum ceteros Pyrrhi Romanos omnes amicos habere expeto, tum praesertim colloquium te, C. Fabrici, quem inter ceteros civili militarique vir- cum Fabritute praestantissimum esse judico. Unum deesse tibi cio. indignor, quod, re familiari angustiore utens, debitum magnis viris splendorem tueri minime potes. Sed hanc fortunae injuriam ego diutius tibi molestam esse non patiar, daboque auri argentique facti et infecti eam copiam, qua ditissimorum quorumque census facile vincas. Hoc enim in primis loco fortunaeque mede convenire persuasum habeo, eximiorum hominum, qui potius gloriae, quam pecuniae adcumulandae, studuerunt, gra- cio pollicevem inopiam consolari. Id quidem ego valde pulchrum tur. opus esse reor, neque magnificentiae regiae vel monumentum illustrius usquam poni, vel augustius Diisque gratius donarium suspendi posse. Quare non tam dedisse beneficium putabo, quam adcepisse, si meis te copiis adjuvari siveris.

Pyrrhus ingentes o

pes

Fabri

XIX. Neque tamen id a te petiturus eram, si mihi gloriosa largitio tantum, tibi vero parum decora fuis- Quas inset. Nunc autem, quia non ad proditionem, aut indi- tegra dig. gnum moribus tuis facinus ullum emeris; quid est, cur nitate accihospitale munusculum, amicissimo animo oblatum, in- pi posse.

Cap. XVII. Dionys. Appian. apud Fulv. Ursin. Zonaras. Dionys. Cap. XVIII. Zonaras. Dionys. Cap. XIX. Plut. in Pyrrho, 43.

U.e.473. festo et pertinaci velis aspernari? Ego enim aliud a te desidero nihil, nisi quod a viro optimo patriaeque amantissimo fieri possit, imo debeat; ut senatum a praefracta illa pervicacia ad aequitatem et consilia mitiora transducas, quod res est docendo, neque bellum sine maximo vestro et damno et periculo geri, neque a me, qui, Tarentinis auxilium pollicitus, primo etiam proelio victor discessi, integra fide atque dignitate deseri posse. Neque vero me delectat vobiscum dimicare, quos amicitia mea, quam odio, digniores arbitror: et, multis interea negotiis obortis, quae praesentiam meam desiderent, in regnum meum reverti mallem. In hoc fidem, quam postulabis, dabo, quo et tu de animo meo securus esse possis, et ceterorum dubitationes Regibus tollere, si qui forte negabunt, regibus tuto credi postuto credi se, propter unius aut alterius vesaniam, qui nullo poffe. intellectu honesti, pactis atque foederibus, donec utilia viderentur, stantes, simul atque levitatis pretium apparuit, fidem, quam occasionem, negligere Pyrrhus maluerunt. Pace vero confecta, nihil aut mihi juFabricium cundius, aut utilius utrisque fieri possit, quam si mead se invi- cum in Epirum naviges, primo inter meos loco, et in tal. bello legatus futurus, omnisque fortunae meae partiNulla ceps. Nam et ego possessionem nullam pretiosiorem polessio esse puto, quam fortis et fidelis amici: et animo tuo pretiosior, regiae fortunae adparatus, regiorumque negotiorum quam for majestas congruit. Haec ergo si in commune contuleis et fide- rimus, quae maxima per homines censentur bona, vilis amici. cissim alter alterum adjuvantes, nullo negotio adipi

scemur.

Fabricii XX. Hic ubi finem dicendi rex feciffet, poft moresponsio dicum intervallum Fabricius infit: De virtute quidem, ad oratio- si quid ejus in me belli domive animadverti potuit, nem Pyr mihi supervacaneum est quidquam adtingere; quando

rhi.

jam aliis de ea credidisti. Neque itidem de paupertate necessum est exponere, quod, exigui agelli tuguriolique dominus, non foenore, neque mancipiorum operis, sed laboribus hujus corporis alor. nam et ista, referentibus aliis, existimo te adcurate didicisse. Si vero me deteriore ob paupertatem conditione, quam Romanorum quemlibet, esse suspicaris: certe, sive ultro, sive alienam sequutus opinionem ita conjecisti, mirifice fal sus es. Mihi enim, contemptis opibus virtutem et officium sectanti, nullus umquam miseriae sensus fuit: neque fortunae meae, vel in privatis negotiis, vel in Fabricii publicis, ingemui. Qua enim tandem caussa convicium ei facerem? nisi forte crimini dabo, quod in ista paupertate meg, his omnibus, quae cuilibet animo magno excelsoque sola desideranda videntur, non modo cum divitibus, sed etiam prae illis, in patria perfruor.

paupertas honorata.

Cap. XIX. Dionys. Appian. Dionys.

XXI. Honoribus enim, qui apud nos amplissimi U. c.473. sunt, fungor: bella gravissima rego: splendidissimis adhibeor legationibus: religionum sanctissimarum curam gero: vocor in senatum: de summa republica rogor sententiam: laudant me multi imitanturque hilariter: neque minoris fio, quam quilibet in civitate nostra potentissimus: videorque spécimen et exemplum ad virtutem gloriamque capessendam esse ceteris; nihil in haec omnia sumptus de meo faciens, sicuti neque aliorum quisquam. Nam alibi quidem, ubi plerumque privatim opes magnae, publice vix mediocres sunt, magistratus ex re familiari dignitatem splendoremque loci sui sustinent. Nostra civitas longe diversis institutis utitur, neque fortunis privatorum ulla parte gravis est. Omnis iste adparatus, quo nostri cives, quotquot ad rerum magnarum administrationem deliguntur, magni- magiftrati. fice instructi sunt, praebetur publice. quae res exaequat bus omnia omnes, neque pauperrimo alicui quidquam patitur ad praebentur tuendum publicum aut suum decus deesse, neque ditis- publice. simo superesse. Quando igitur pauperrimus omnium, Pauperritamen locupletissimo cuique nulla in re bona cedo; miet ditisquid est, quod de fortuna queri debeam? An postulan- simi idem dum erat, ut me regibus parem faceret, quibus ingen- cultus. tes auri cumulos licet recondere? Sed haec quidem ad publicam vitam.

Romanis

XXII. In privata vero tantum abest, ut mea mihi'in- Paupertaopia sit oneri aut incommodo, ut contra, quoties me tis commocum divitibus istis compono, mea sors incomparabili- da. ter videatur beatior; et ego me inter illos plane paucos numerem, quibus, quanta esse in vita potest, felicitas contigerit. eoque nomine et mihi plurimum gratulor,

et gratias ago paupertati meae. Quum enim superva- Omnem cicua persequi mihi ineptum et otiosum esse videatur, bum fames necessaria vero agellus recte colenti dispensantique sup- suavem ef. peditet; nescio, quem in usum de majoribus divitiis ficit: om. debeam esse sollicitus. Nam omnem mihi cibum fames nem potum suavissimum efficit; omnem potum sitis: somnum faci- sitis. lem et tranquillum labore paro: vestis, si frigus arceat, mihi se probavit satis: in suppellectili, ut quodque ad usum, cui destinatur, maxime commodum at

parabile est, ita placet impensius. Quare sic quoque sim injurius, si accusem fortunam, quod mihi non majores facultates subministraverit illa, quam natura mea desideret, quae mihi neque cupiditatem ejus, quod nimium esset, ingenuit, neque profecto dexteritatem parandi.

XXIII. Quare cum ista paupertate mea, et aliis opu- Fabricius lentissimis hominibus, et te quoque ipso me copiosio- oftendit se rem esse judico. Nam ego tantum habeo, ut plus non ditiorem esdesiderem: tu, nisi Epirum et cetera, quae tenes, pos- se Pyrrho.

Cap. XXI. Ammian. Marc. 24, 9. Dionys. Cap. XXIII. Zo

naras.

U. c. 473. sidens inopem te esse crederes, in Italiam trajecisses? Sed pulchram facultatem beneficia hominibus dandi praestat opulentia: ego per inopiam subvenire queo nemini. Hoc vero non magis me angit, quam quod aliis quoque rebus non supra modum instructus sum: quod Civitati et neque scientiam praecellentem mihi Deus, neque vatiamicis et- cinandi artem tribuit, quibus prodesse indigentibus iam pauper possem, neque alia itidem permulta. Eorum vero, quae prodesse in me sunt, si et civitati et amicis copiam facio, et, poteft.

noluit.

CCCC. ta

unde quemquam juvare ullo pacto possum, id commune omnibus esse patior; hoc quoque crimine hactenus me vacare posse existimo. Neque vero tibi quidem haec parva aut contemptibilia vocare licet, qui prae te feras, illa videri maxima, adeoque ingenti pecuniae modo emere paratus es.

XXIV. Quod si vero ad sublevandas necessitates egentium omnino facultates magnae optandae essent, atque hoc nomine pecuniarum possessio partem aliquam felicitatis faceret, uti vobis quidem regibus videtur; utra mihi via parandarum opum erat melior, ut a te nunc Fabricius acciperem cum dedecore, an vero ut olim pararem, potuit di- quum possem honestissimis rationibus? Nam mihi sane rescere, sed ditescendi opportunitates praeclaras respublica bene gesta praebuit, quum alias saepe, tum vero maxime ante hoc quadriennium, quando, in Samnites, Lucanos, Bruttiosque consul cum exercitu missus, amplissimas regiones populabundus percucurri; proeliis multis victor urbes opulentas vi cepi diruique: unde donaFabricius tis largiter militibus, redditoque privatis, quod reipublicae in usus belli mutuum dederant, res tamen sulenta in ae- peresset quadringentorum talentorum, quae in aerarium publicum intuli. Postquam igitur justas et decoras ex manubiis opes, quae in promptu erant, aspernatus sum, et, exemplo Valerii Publicolae multorumque aliorum, qui rem Romanam hunc in statum produxerunt, gloriam pecuniis anteposui; nunc a te mu nera capiam, contempta pulcherrima ditescendi occasione, pudoris atque periculi plenam amplexus? Et illam quidem opulentiam honestos justosque ad usus expendere liberrime et cum voluptate quadam potuissem: nunc vero ne hujus quidem boni ulla futura esset codonatae, pia. Creditae enim verius, quam donatae, pecuniae cenpecuniae sendae sunt, quae alieno beneficio obvenerunt, animoalieno bene que ingenuo et erecto graves incumbunt, donec restitui ficio obve- queant; ut jam per hospitii, vel amicitiae, vel benevolentiae speciem datae acceptaeque fuerint.

rarium intulit.

Creditae ve

rius, quam

sunt, quae

nerunt.

Cenforum XXV. Jam vero, quid futurum censes, si vulgata fareverentia. ma (neque enim celari poterit) magistratus, quimorum apud nos praefecturam amplissima cum potestate exercent, quos censores appellamus, pro jure suo, quo in civium vitas inquirere, et a patriis institutis discedentes

Cap. XXIII. Dionys. Cap. XXIV. Supra, l. 12, 6. Dionys.

nus,

mulctare consueverunt, me publice citatum caussam ca- U. c.473. ptorum munerum dicere jusserint? Addunt plerique, a Pyrrho, virum virtutis tantae quantivis bene emi certo, acrius continentiam ejus conftantiamque tentatam effe, poft alia magnifica promiffa, etiam parte regni oblata: neque motum effe Romanum, nisi hacteut se consilii regii rationem expedire negaret. Si enim malum me virum judicas, inquit, cur ambis? sin vero bonum, cur corrumpis? Adjeciffe deinde dicitur, etiam ipsi Pyrrho negotium hoc neque jucundum futurum, neque conducibile, si processisset. suam enim libertatem et amicis regiis, et ipsi regi gravem futu ram: justitiam autem et abstinentiam si Epirotae experti forent, relicto rege ad ipsum transituros. Quae omnia, et quod deinceps adjecturus sum, variis ab auctoribus tradita, conquiri exponique non inconveniens nec inutile judicavi: quo virorum, quibus fulta res Romana per duriffimos cafus ad imperii gloriaeque incomparabilem magnitudinem pervenit, animi senfusque noscerentur; claroque sub exemplo facilius deprehenderetur, quibus moribus fiudere oporteat admirationi futuros homines, majoremque et meliorem transdituros pofteris rempublicam, quam a majoribus ipsi accepiffent,

hor

[ocr errors]

cat.

XXVI. Igitur, his ita dictis auditisque, regem in praefentia quidem quieviffe accepimus: poftridie vero Fabricius vocari ad se Fabricium juffiffe, parato ante ad per- metu et cuterrendum eum elephanto, qui a tergo colloquentium piditate post aulaeum adftans, magiftri imperio, repente didu- pariter vacto aulaeo, super Fabricii demisit manum, caput rendumque firidorem et barritum edidit. Sed vir ingens animi, quum sensim se convertiffet, adridens, Neque heri me aurum tuum pellexit, inquit, neque hodie perterrefecit bellua. Deinde quum, admotus coenae, de Graecis sapientibus differentem audiret Cineam: quibus Epicuri secta placeret, eos voluptatem in arce bonorum, reipublicae curam inter praecipua felicitatis impedimenta ponere: similemque vitam agere Deos ar bitrari; nulla rerum humanarum cura, nullo neque in improbos irae, neque in bonos favoris adfectu, soli otio voluptatique deditos; exclamaviffe Fabricium ferunt: Dii faxint, isthaec sapientia Pyrrho Samnitibusque cordi sit, donec bellum cum populo Romano gerent!

Cap. XXV. Eutrop. 1. 2. Flor. 1, 18. Auctor de viris illuftr. 35. Zonaras. Appian. apud Fulv. Ursinum. Plut. in Pyrrho, 44. Cap. XXVI. Plut. in Pyrrho, 43. Cic. Cat. Maj. 13. Plut. Val. Max. 4, 3, 6.

De Epicu

ri secta ju

dicium

Fabricii.

« IndietroContinua »