Noctivm atticarvm libri XX

Copertina anteriore
svmptibus et typis B.G. Tevbneri, 1853
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 171 - Portus ab accessu ventorum immotus et ingens 570 ipse; sed horrificis 'iuxta tonat Aetna ruinis interdumque atram prorumpit ad aethera nubem turbine fumantem piceo et candente favilla attollitque globos flammarum et sidera lambit; interdum scopulos avolsaque viscera montis 575 erigit eructans liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
Pagina 195 - ... solam quae in mariti manu mancipioque aut in eius in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in familiam quoque mariti et in sui heredis locum venisset.
Pagina 149 - municipia' quid et quo iure sint quantumque a 'colonia' differant, ignoramus existimamusque meliore condicione esse ' colonias' quam ' municipia.' De cuius opinationis tam promiscae erroribus divus Hadrianus in oratione, quam de Italicensibus, unde ipse ortus fuit, in senatu habuit, peritissime disseruit mirarique se ostendit, quod et ipsi Italicenses et quaedam item alia municipia antiqua, in quibus Vticenses nominat, cum suis moribus legibusque uti possent, in ius coloniarum mutari gestiverint.
Pagina 54 - Virgo autem Vestalis simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur.
Pagina 120 - Latinos rhetoras; ibi homines adulescentulos dies totos desidere. Maiores nostri quae liberos suos discere et quos in ludos itare vellent instituerunt. Haec nova, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta videntur. Quapropter et his qui eos ludos habent et his qui eo venire consuerunt, visum est faciundum33 ut ostenderemus nostram sententiam: nobis non placere.
Pagina 73 - est M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, praetorii viri, qui bello civili Uticae песет sibi gladio manu sua conscivit, de cuius vita liber est M.
Pagina 144 - ... contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur Ttapa8ie^eviynévov, sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria: "aut curris aut ambulas aut stas". Nam ipsa quidem inter se adversa sunt, sed opposita eorum non pugnant; "non ambulare" enim et "non stare" et "non currere" contraria inter sese non sunt, quoniam contraria ea dicuntur quae simul vera esse non queunt; possis enim simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere.
Pagina 44 - Quirites, omnes ea molestia careremus; set quoniam ita natura tradidit, ut nee cum illis satis commode, nee sine illis ullo modo vivi possit, saluti perpetuae potius quam brevi voluptati consulendum est.
Pagina 140 - Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae...
Pagina 139 - Nam quae ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur, 'penus' non sunt; sed ea potius, quae huiusce generis longae usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu sint, sed intus et penitus habeantur, 'penus

Informazioni bibliografiche