Immagini della pagina
PDF
ePub

VI,

auctione publica emtum, adfervetur in bibliotheca Viri Amplissimi, Christ

. Dav. Alexandri Heermann, Professoris Schoenthaliensis. Qui vir pro eximia, qua est in nos humanitate, exemplar illud nobiscum communicavit, Drakenborchiique ad marginem annotationes, hucusque ineditas, ut excerperemus, atque in novae hujus editionis usum cunverteremus, benevole concessit. Sunt autem illae satis multae, praesertim in Tomo I. et quidem variae ac diversae. Notantur errata typothetarum ab editore, emisso jam opere, animadversa; adduntur loca auctorum, Livii inprimis, iterata lectione congesta, modo ad sensum explicandum pertinentia, modo lectionis probatae causam agentia ; refpiciuntur aliae aliorum conjecturae ac censurae ; retractatur ipsius ab ipso paffim proposita Drakenborchii sententia. Quae omnia, nisi ubi manifeftus fuerit error, et a nobis vel ab alio quoque deprehendendus , ('ut in citandis libris, capitibus ac paragraphis,) his signis (*) justo atque eo, quem Drakenborchius ipse nota ^ praescripsit, loco inserimus.

Ceterum nos nequaquam temere, quae ab alio quodam profecta fuerint , pro Drakenborchii autographis habere, praeter Scholli, viri et doctisimi et integerrimi, testimonium, dum ille in vivis erat, Heermanno faepe repetitum, bis potissimum argumentis persuasum habemus:

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Tomi I. chartas correctioni expurgationique ultimae inservisse, teftantur non solum atramenti maculae aliaque preli manuumque inquinamenta; sed etiam multae castigationes monendo typothetae adhibitae, quibus huncce paruisse editiones in vulgus editae fidem faciunt.

At, qui notas iftas adpofuit, prima femper perfona loquitur, et, Drakenborchium ipsum corre. ctoris egisse partes, apertum eft. Jam vero eadem illa manus, quam operarum errores castigantem conspexeris, alias postea animadversiones, notas etc. et quidem diversis, ut atramenti varietas declarat, temporibus iisdem paginis adjecit.

Tomi viro secundi reliquorumque chartae , licet caftigandis in opere typothetis haud adhibitae, (nulla enim bis infligitur nota,) ejusdem in annotationibus prae se ferunt correctoris chirographum, idemque ille, qui in Tomo I. (e.gr: bis l. 1, 51, 8.), etiam in Tomis posterioribus haud raro utitur persona prima.

Accedit, quod annotationum margini inscriptarum baud paucae, modo totidem verbis, modo emen. datius ac copiofius a Drakenborchio ipso inter Errata Tomo VII. adjunctae , aliae ita expressae sunt, ut

novae editionis fubfidium praeparatae esse via deantur.

Denique exemplari Heermanniano adjectae sunt aliquot pagellae ab eadem, nec profecto alia quam

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

VIII

Drakenborchii, manu exaratae, ut „loca Livii ad fidem codicis Puteani exigenda“, atque ex adverfo ab alia, „Sallieriiscilicet, manu exacta, totidemque verbis in editione ipsa expressa.

Sed, qai diligenter has annotationes , a nobis insertas, inspexerit, Drakenborchium auctorem baud difficulter ipse agnoscet.

Nos, ne nimium accrescat operis, quatuordeeim Tomis intra paucos annos absolvendi , moles, nonnisi Varietatem codicis Veithiani , editioni Gothanae additam, codicumque Helmstadiensium i. et 2. quorum priorem aliquoties citat J. Fr. Gronovius, a Wernsdorfio depositam in Novis Actis Societatis Latinae Jenensis Vol. I. uncis hisce [ ] inclufam annectimus. Scr. Stuttgardiae Idibus April

. 1820.

Chrift. Frid. Klaiber,

Philos. D. et Profeffor Gymnasii

Illuftris.

[blocks in formation]

Quum in eo forem, ut, quidquid priorum temporum horrida barbaries ex T. LIVIO nobis reliquum fecit, virorum doctorum ingenio et , ut fpero, mea etiam cura emendatum et inlustratum e manu emitterem, non anxie circumspicere necesse habui, cujus potissimum tutelae operam monumentis ejus inpensam traderem. Mox enim multiplices eaeque gravissimae rationes sponte se menti obtulerunt, quibus facile ad credendum inductus sum, LIVIUM neque fama, qua semper floruit, digniori, quam tibi, VIR INLUSTRISSIME, patrono commendari, neque in alterius, qui plura, quam tu,

, de nova hac editione promeritus est, finu deponi pofle. Genus enim ducis ex ftirpe splendidissima, quae, jam per multa seculorum fpatia Equestri dignitate inluftris , non modo nobilissimas quasque Magnae Britanniae familias cognatione et adfinitate adtingit, sed etiam plures viros eximios edidit, qui partim favore et benevolentia erga omnc doctrinarum genus atque eruditos commendabiles fuerunt, partim ipsi etiam literis inmortale nomen sibi pepererunt. Ne alios memorem, omnium inftar erit, quem inter majores numeras, EDUARDUS COKE, lucidum illud Jurisprudentiae patriae fidus, Angliae suac Papinianus, Romano illi, generis amplitudine, ingenii felicitate, eruditionis copia, auctoritatis pondere, vitae integritate, morumque innocentia

par, vel eumdem superans: qui rara et vere invidenda felicitate illud consecutus eft, ut, quum non modo cives a suo viventis ore pendere , sed Proceres etiam ac Reges , quorum confilio adscriptus erat, a se responsa expetere soliti fuerint; hodie adhuc mortui scripta, quibus publicum gentis suae Jus interpretatus est, certiflimum totius regni oraculum habeantur. Ab hac praeclara majorum indole minime tu, VIR INLUSTRISSIME, degenerasti, sed potius ornamenta et decora, eorum meritis familiae tuae conciliata, insigni acceffione et incremento adcumulasti. Quum enim ingenium jam ab ineunte aetate

« IndietroContinua »