Immagini della pagina
PDF
ePub

2 bes; orare maxime Vejentes Tarquinienfesque, ne se ortum, ejusdem sanguinis, extorrem egentem ex tanto modo regno, cum liberis adolescentibus ante oculos suos perive sinerent. Alios peregre in regnum Romam adcitos: se regem, augentem bello Romanum imperi

Ubi vide, quae antea notavi. Columell. in praefat. de re rufi. Jam qui aedificare velint, fabros et architectos advocent; qui navigia mari concredere, gubernandi peritos; qui bella moliri, armorum et militiae gnaros. apte, pro aperte, erat in Gaertn. V. quae infra plura de hoc errore notata sunt ad 31, 22, 8.

§. 2. Ne se ortum ejusdem sanguinis, extorrem, egentem,] Suspicor legendum, Ne se ortu ejusdem sanguinis, extorrem, egentem, ut consentiat codex manuscriptus cum vulgatis edd. RHEN. Rhenanus censet legendum esse,ortu.Ve. rum et quia sine auctoritate vetustorum codd. ita sensit, et quia durum genus dicendi utrumque est, utramque lectionem men. dum suspicor continere. Vereor autem, ne legendum sit hoc lo. co: Ne se ortum ab iis ejusdem sanguinis. Nam infra [ c. 9, 1.] de eodem ita loquitur. Ne se ortum ab Etruscis, ejusdem sanguinis nominisque, egentes, ete. SIG. Neque Rhenani correctio, ne se ortu ejusdem sanguinis; neque Si. gonii, ne se ortum ex his ejusdem sanguinis adridet aut auribus, aut animo. Interim, quod substituam, non adjiciunt MSS. nostri, quorum tertius: ne_se ortum ejusdem sanguinis. Pa rum abest, quin verum credam, ne se ortus ejusdemque sanguinis extorrem. ita c. 9. GEBH. Haerent Rhenanus et Sigonius. Ille ortu, hic ortum ab iis legunt. At. qui nihil est difficultatis; modo distinguas, ut fecimus; et pronomen se non accusandi, ut ad

ejectos Tarquinios referatur, sed auferendi, ut Vejentes Tarquiniensesque Etruscos respiciat, casu accipias, dvtì toú ex ipsis: secus atque infra c. 9. J. FR. GRON. ne se exortum Oxon. N. quem Hearne consuluit. Unde conjici posset, legendum ze ex se ortum. Verum vulgatum, quod servant omnes nostri, recte expedivit Gronovius, et docuit, ne se ortum accipiendum pro ne ex se ortum; eodem modò, quo Numitoris filia, a Marte compiessa, nati Romulus et Remus, pro ex Numitoris filia nati, supra habuimus in Epit. 1. 1. Ita loqui. tur supra 1, 32, 2. Numae Pompilii regis nepos, filia ortus, Ancus Marcius erat. c. 34, 6. Ancum Sabina matre ortum, nobilemque una imagine Numae esse. infra 6, 40, 6. Si Claudiae familiae non sim, nec patricio sanguine artus. ita plures codd. pro nec ex patricio sanguine. 8, 3, 7. Eadem aetas rerum Alexandri Magni est, quem, sorore hujus ortum, in alio tractu orbis invictum bellis juvenem fortuna morbo exstinxit. c.7, 13. Ut me omnes, inquit, pater, tuo sanguine ortum vere ferrent, provocatus equestria haec spolia capta ex hoste caeso porto. 30, 4, 7. Et mentione ac spe pacis negligentia, ut fit, apud Poenos Numidamque orta cavendi, ne quid hostile interim paterentur. Ita quidam praeferunt codd. pro et ex mentione ac spe pacis orta. 39, 53, 3. Nam etsi minore aetate, quam Perseus, esset, hunc tamen justa matre familias, illum pellice ortum esse. Similiter in Epit. 1. 49.

um, a proximis scelerata conjuratione pulsum. eos in- 3 ter se, quia nemo unus satis dignus regno visus sit, partes regni rapuisse; bona sua diripienda populo de disse, ne quis expers sceleris esset. Patriam se regnumque suum repetere, et persequi ingratos cives vel

in uno cod. invenio Pellice se et Perseo rege ortum. ubi nunc editur, et reliqui codices exhibent, ex pellice, Pariter et oriundus (p.259.) construi docemus infra ad Epit. 1. 63.

Extorrem, egentem, ex tanto mòdo regno Vir doctus ad marg. ed. Čurionis legendum conjicit extorrem, ejectum ex tanto modo regno. Quae mutatio, codicibus adversantibus, nulli non nimia videbitur. Cl. Cortius ad Sallustii Jug. 14, 11. se fere verba transponere testatur, egentem, extorrem ex tanto modo regno. Caus. sam addit, quod, quamvis extorris auctore Non. Marcello dicatur ab eo, quod eft extra terram, sicuti exsul eft, qui ejectus ex so to patrio eft, plerumque tamen addatur patria, domo, vel simili. Id certe frequenter occurrit apud Livium. ut 5, 30, 6. Ne exsulem, extorrem populum Romanum ab solo patrio ac diis penatibus in hostium urbem agerent. 7, 4, 4. Criminique ei tribunus inter cetera dabat, quod filium juvenem, nullius probri compertum, extorrem urbe, domo, penatibus, foro, luce, congressu aequalium prohi. bitum, in opus servile, prope in carcerem atque in ergastulum de derit. 9, 34, 3. Haec est eadem familia, Quirites, cujus vi atque injuriis compulsi extorres patria Sacrum montem cepistis. 27, 37, 6. Id vero aruspices, ex Etruria adciti, foedum ac turpe prodigium dicere: extorrem agro Romano procul terrae contactu alto mergendum. 32, 13, 14. Hoc sedibus suis extorre agmen in praesidium incidit,

quod Athamanum, quo tutior frumentatio esset, ducebatur. 42, 50, 8. Nudatus ad extremum opibus extorrisque regn, Samothraciam aliamve quam insulam petere ab Romanis malit. 44, 19, 12. Quod si cunctentur facere, brevi extorres regno Ptolemaeum et Cleopatram Romam venturos. 45, 4, 3. Extorris regno, in parvam insulam compulsus, supplex, fani religione, non viribus suis, tutus esset. Non tamen id perpetuum eft. Absolute enim extorris infra occurrit (*31, 29, 11. v. ad 7, 4, 4.) 37, 53, 21. Extorris, expulsus, amissis omnibus copiis, cum turma equitum in castra confugit ve stra. Verum an non junctim ca. pi poterit extorrem egentem ex tans to modo regno, ejectis distinctio. nibus ante et post vocem egens tem? ut in quibusdam priscarum edd. factum video. e tanto modo regno, pro ex tanto, Haverk. (modo abest Veith.]

Ante oculos suos perire sinerent] Pal. sec. ante oculos pe ire suos. GEBH. Ita supra cap. praec. Consules in sedem processere sua n. et saepissime alibi. Hic tamen nullus codd. quos inspexi, vulga tum ordinem mutat. Ceterum sinent habet Gaertn. Adparet fa cile, olim scriptum fuisse sin’ent, sed librarium postea notam ne. glexisse. V. infra hoc lib. ad c. 56, 7.

Alios peregre in regnum Romam adcitos) in regnum accitos Romam Leid. 2. in regnum Romae accitos Harl. 2. et Lipsiens. Tum agentem bello Gaertn. V. infra ad 3, 3, 3.

le. Ferrent opem, adjuvarent; suas quoque veteres injurias ultum ivent, toties caesas legiones, agrum adem4 tum. Haec moverunt Vejentes: ac pro se quisque, Romano saltem duce, ignominias demendas, belloque amissa repetenda, minaciter fremunt. Tarquinienses nomen ac cognatio movet. pulchrum 5 videbatur, suos Romae regnare. Ita duo duarum civitatium exercitus, ad repetendum regnum belloque persequendos Romanos, secuti Tarquinium. Postquam in agrum Romanum ventum eft, obviam

§. 3. Patriam se regnumque suam repetere] Patriamque se regnumque suum Gaertn. Patriam se regnum suumque Lipsiens. ut forte voluerit scriba, Patrium se regnum suumque. Sed praefero vulgatum. Deinde reposcere habent vetustissimae editt. Primus Aldus id mutavit in repetere; quomodo etiam omnes habent codd. nostri. Ita mox, Ignominias demendas, belloque amissa repetenda, minaciter fremunt. Et iterum, Ita duo dua. rum civitatium exercitus, ad repetendum regnum belloque persequendos Romanos, secuti Tarquinium. Alterum videtur ex glossemate propagatum esse.

Adjuvarent; suas quoque veteres injurias ultum irent] suasque veteres Leid. 2. V. ad 5, 27, 1. adjuvabunt suos quoque veteres injurias ultum irent, aliud cogitans, dedit scriba Gaertner.

§. 4. Ac pro se quisque ac pro se quisque decernebat Gaertn. adjecta ultima dictione, quam et iam ab interpolatoris manu esse satis adparet. [ac omittit Helm. 1.] Romano saltem duce, ignominias dementas] Romano saltem duci Florent. Voss. 2. Leid. ambo, Portug. Gaertn. Klockian. et Haverk. "Atque ita Hearne se que.

que in Oxonn. L. 2. et C. invenisse testatur. Similiter etiam Aldus edidit. Postea tamen inter errata monuit, duce reponendum esse. Et recte. Vejentes freme. bant, sub auspiciis ducis Romani ulciscendas clades, quas an tea a Romanis acceperant. Meliorem enim nunc fortunam bel. li se augurari, quum ipse rex Romanorum hujus belli dux praefuturus esset. Non vero praecipue id agebant, ut ignominias, regi Romano inlatas, depellerent. Ita enim non DUCI, sed REGI Romano dicendum fuisset. (* Romano igitur duce sc. existente demendas ignominias nempe suas.) Praeterea salutem, pro saltem, Harlej. 1.

Belloque amissa repetenda】 demendas bello, amissaque repeten. da Leid. 2. Mox nomen et cognatio Haverk.

§. 5. Duo duarum civitatum exercitus] Prima vox deficit in Lipsiens. sine dubio a sequenti intercepta, socordia librarii. Tum duarum civitatium Florent. Leid. prior, Klockian. et quaedam pri. scarum edd. Adeantur infra notanda ad 33, 20, 11. et 41, 22, 7. [civitatum Helm, 1.)

hofti consules eunt. Valerius quadrato agmine pe- 6 ditem ducit: Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Eodem modo primus eques hostium agminis fuit, (praeerat Aruns Tarquinius, filius regis) rex ipse cum legionibus cum legionibus sequebatur. Aruns, 7 ubi ex lictoribus procul consulem esse; deinde jam propius ac certius facie quoque Brutum cognovit, inflammatus ira, Ille est vir, inquit, qui nos extorres expulit patria. Ipse, en, ille, nostris decoratus insignibus, magnifice incedit. Dii

§. 6. Primus eques hostium ag. minis fuit] Pal. sec. agmine. quod (p.260.) consideretur, an per ellipsin rou in sic eleganter dicatur. GEBH. Nostri omnes agminis servant, nisi quod manifesto librarii errore agmina sit in Vol. 2. et agmini in Florent. Insuper to fuit abest ab Haverk. Paullo ante pedites ducit, pro peditem, Gaertner. Male. V. infra ad 7, 35, 2. (agminis fecit Helm. 1.] Praeerat Aruns Tarquinius, filius regis] Aldinus codex emendavit praeierat. Sed praeerat malim. Nam proxime antecedit, equitem hostium agminis ita primum fuisse ante peditatum, ut Brutum cum equitatu Romano ante Valerium, qui peditatum ducebat. GLAR. Pall. primus ac tertius praeierat. Quod recte hic legi confirmat verbum sequebatur, nequiquam deliro Glareano restitante. GEBH. praeierat etiam Portug. Lipsiens. et quaedam edd. Aldinam, quae ita prima exhi. buit, secutae. Sed licet vel Glareano magis delirus Gebhardo aut Gebhardi similibus videar, non tamen induci possum, ut praeerat, quod servant omnes reliqui codd. et, tribus quatuor. ve exceptis, omnes excusi, mutem. sequebatur enim non refe.

regum ultores ade

rendum ad praeierat, sive praeerat, sed ad verba primus éques. Quin et praescriptas voces parentheseos notis includendas putem hoc modo: Eodem modo primus eques hostium agminis fuit, (praeerat Aruns Tarquinius, regis filius) rex ipse cum legionibus sequebatur. Si autem Livius uti verbo praeire maluisset, non videtur praeierat, sed potius praeibat dixisse. Praeerat autem sine casu tertio, pro cui vel equiti praeerat, ut saepe alibi. Ita infra 25, 16, 7. Ad Magonem, qui in Brutiis praeerat, clam in colloquium venit. Hirtius in Bell. Afric. 33. Hadrumeti cum duabus legionibus et equitibus septingentis praeerat. V. ĈI. Cortium ad Sall. Jugurth. 1. praeerat et praeierat hic con. funduntur in scriptis et editis, quemadmodum saepe alibi erat et ierat. V. ad 21, 46, 6. Praeterea Arunx Lipsiens. Arruns Florent. et ita mox §. 7. Voff. 2. Leid. ambo, Harlej. 1. et Portug. Arons Haverk. V. ad 1, 34, 2. Tum regis filius transpositis vocabulis Gaertn. [Tarquinii regis Filius Veith. mox §. 7. haud procul consulem Helm. 1.]

§. 7. Deinde jam propius ac cer tius facie quoque] jam propius es

8 ste. Concitat calcaribus equum, atque in ipsum infestus consulem dirigit, Sensit in se iri Brutus, Decorum erat tum ipsis capessere pugnam duci9 bus; avide itaque se certamini obfert. adeoque infestis animis concurrerunt, neuter, dum hostem vulneraret, sui protegendi corporis memor, ut, contrario ictu per parmam uterque transfixus, duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint.

se, ac certius Leid. 2. Mox ut flam matus, pro inflammatus, Leid, 1. In praecedentibus vero ubique ex lictoribus, pro ubi, Harlej. 2. [vir omittit Helm, 1. est, inquit, vir Veith,]

Qui nos extorres expulit patria] Voff. [prior] pepulit. J. FR. GRON, pepulit etiam Leid. 2. et Oxon. N. quem Hearne con. suluit,

Ipse en ille nostris decoratus insignibus] Et sic quidem Campanus quoque edidit. Palat, pr, cum tertio ille est vir, inquit, qui nos extorres expulit patria, ipse est, ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit. Sec. vero, ipse est ille, qui nostris decoratus insignibus. GEBH. ipse est ille, qui nostris decoratus insignibus et. iam invenio in Haverk. [Veith.] ipse est ille, qui decoratus nostris insignibus Voll. 2. ipse est. ille nostris decoratus insignibus Leid. 1, et Portug. et ita Aldus edidit; sed in erratis ipse en ille redu. xit. ipse enim ille nostris decoratus insignibus Leid, 2. et Voff. 1, ipse illis nostris decoratus insignibus Harlej. 2. Sed Harlej, 1, Gaertn, et Lipsiensis stant a vulgata lectione, quam etiam veram, sed ita distinguendam, puto, Ipse, en, ille, nostris decoratus insig、 nibus, magnifice incedit, Ipse ille, ut Sall, in Jug. 11. Nam ipsum illum tribus his proximis annis adoptione in regnum pervenisse. Cic.

1. de Orat. 58. Nam ipsum quidem illud, etiam sine cognitione ju ris, quam sit bellum, cavere ma lum, scire possumus, 3, 32. Ipse ille Leontinus Gorgias, quo patreno philosopho succubuit orator, etc. sed hic in illo ipso Platonis libro de omni re se copiosissime dicturum esse profitetur, 2. de Finib. 26. Adtulisti aliud humanius horum recentiorum, numquam dictum ab ipso illo, quod sciam. 2. de Divin. 28. Quorum omnium caussas si a Chrysippo quaeram, ipse ille di vinationis auctor nunquam illa dicet facta fortuito. Ita et ipse is, apud Liv. 42, 21, 8. Praetor consuluit senatum, quem quaerere ea rogatione vellet. Patres ipsum eum quaerere jusserunt, Inter illa autem media interjicitur vocula ez, ut 22, 6, 3. Consul, en, inquit, hic est, popularibus suis, (* 28, 27, 9. in castris, en, meis.)

Dii regum ultores adeste] Quac de sollemni usu vorbi adeste in precationibus veterum ad hunc locum Modius notaverat, inde rosecanda jussi, existimans sufficere, si legerentur apud Bris, son. de Formulis 1, 1, p. 70. un. de descripta sunt,

§. 8. Atque in ipsum infestus consulem dirigit] regit est in Leid, priori, Gaertn. ut et Harlej. an. tiquiori. Sed nihil muto, dirigit equum, ut dirigit vulnera, ictum, arcum, V. ad Silii 2, 92, Simili

« IndietroContinua »