Immagini della pagina
PDF
ePub

rus scripsisset:,,Pal. pr. et Mauricianus non recte: forte verum putat Gulielmius ne recte") imo ex eorum scriptura debuit exsculpi quae non certe." Imo vero neutrum probandum. Recte editi: recte item Gernh. sane post negativam particulam levius affirmare contendit, laudans de Finn. 2, 13. extr. post enim Chrysippum non sane est disputatum, quae est observatio Goerenzii ad eum locum, cum quo confert Cic. de Div. II, 31, 67: non sane mirabile hoc quidem, de Or. III, 55, 212: nihil sane, ad Famm. II, 17: nusquam sane. Addit Wytt. in Scholis locum Varron. de Re Rust. III, 16. [Est ibi p. 238. ed. Bip. Agellus non sane maior iugero uno:] et explicat: „non sane elliptice accipiendum, ut quasi dicatur: probatur quidem Stoica secta, sed tamen non in vulgus probatur. In vulgus autem est pro apud vulgus. Sic Cic. Tusc. II, 26: ut in vulgus insipientium opinio valeat honestatis, V, 36: vide ne plus commendatio in vulgus molestiae habeat; ad Att. II, 22: Hoc in vulgus gratum esse sentimus." Borg. dicit, cum haec opponantur antecedentibus non multum discrepant ab opinione populari, malle se legere non plane, cum non sane levius affirmet. Sed si levius affirmat, non sane est non usquequaque vel non omnino, ergo recte habet. Pro in vulgus habet in vulgo Cod. Ox. I. cum tribus Manutianis et Suerin., quod est correctoris non satis docti. Ad verba et ea sentit Frc. Sylv. haec annotavit:,,Stoici aliter in scholis disputant, aliter domi vivunt. M. autem Cato, homo ingeniosissimus, auctoribus eruditissimis praeceptoribus inductus, Stoicorum praecepta arripuit, neque disputandi causa, ut magna pars, sed ita vivendi, ut ait Cicero pro L. Murena." [Est locus c. 30, 62.] Adde Cic. Brut. 30: prope perfectus in Stoicis et de Finn. III, 2: M. Catonem vidi in bibliotheca sedentem, circumfusum Stoicorum libris. Mr.

Haeresi] secta Stoica, quae in dialecticis operam consumit, et genus dicendi sequitur, ut est in tertio de Oratore, abhorrens ab auribus vulgi, obscurum, inane, ieiunum. Facc.

Et in ea est haeresi,] „Et in ea haeresi est Cod. Bas. Edd. Crat. Magnoli, Manut. et Huberi." Orell. Ox. E. pro ea habet illa. Drsd. 4. 5. Suerin. in ea haeresi est. Cod. Gud. B. omittit omittit in; Drsd. 1.

est, cum Cr. 1. Pithoeanus Cod. (ap. Graev.) 2. habent et est in ea; Drsd. 3. et est ea secta haeresi, recepta, ut paullo superius (plane non sane) glossa cum ipsa Ciceronis manu. Cum libris ab Or. laudatis faciunt Aldinae nostrae 1517 et 1572 (nec vero 1548) et Sylb. Quod supra ex uno Cod. ut glossam, enotavimus, secta, semel ita legitur apud Ciceronem, ut ad disciplinam vel scholam quandam philosophicam respicere vel referri

posse videatur, in Or. pro Caelio 17, 40: chartae quoque, quae illam pristinam severitatem continebant, obsoleverunt; neque solum apud nos, qui hanc sectam rationemque vitae secuti sumus,

sed etiam apud Graecos, fice licebat.

[ocr errors]

quibus scribere honeste et magni

[ocr errors]

Alibi disciplinam dicit, quam h. 1. haeresin, ut Brut. c. 30; alibi familiam, ut de Or. 1, 10; de Div. II, 1, 3: Peripateticorum familia. In ullum pro nullum est in Crz. 2. Quod seqq. h. l. florem orationis dicit, alibi dixit ornatum, v. c. Or. 24; Brut. 79; Or. 39; sed flores orationis, quos alibi dicit lumina, dixit de Or. III, 35, 96; florem et lumen orationis in Bruto 17, 66. et 66, 233. Or. 27, 96: est etiam quoddam insigne et florens orationis, pictum et expolitum genus, in quo omnes verborum, omnes sententiarum illigantur lepores. Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum, sed spretum a subtilibus, repulsum a gravibus, rel. Mr.

Neque dilatat argumentum],,Dilatatur argumentum tribus illis eloquentiae officiis, perspicuitate ad intelligendum, suavitate ad delectandum, gravitate ad commovendum." Wytt. Ad verba facit, quod est de Or. 1, 35, 163: perfice, ut Crassus haec, quae coarctavit et peranguste refersit in oratione sua, dilatet nobis atque explicet; ad rem, de Finn. IV, 3: quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil aliud legere debeat. Brut. 31, 118: omnes fere Stoici prudentissimi in disserendo sunt, et id arte faciunt, suntque architecti paene verborum: iidem traducti a disputando ad dicendum inopes reperiuntur. Unum excipio Catonem, in quo perfectissimo Stoico summam eloquentiam non desiderem. Mr.

Sed minutis],,Sed abest a quinque, in quorum tribus additum." A. Manut. „Abest sed a Pal. sec. tert. Vict. et Aldi nepotis MSS. novem: neque eo opus est." Grut. Paullo superius Cod. Gud. A. verbo dilatat superscriptam habet glossam: ornatibus verborum. Habet sed Codd. Oxx. 1. N. U. y. (unus eorum, Cod. o., pro verbo neque habet quae nullum); accedunt Crz. 1. 3. Drsd. 1. 2. 3. 5. Suerin. Bas. Ed. prc. Mogunt. 1465, nostrae Venetae 1492. 1514., Ed. s. l. et a. ap. Meusel., Asc. 1. Paris. 1512. 1543. Argent. 1515. Ed. Bibl. Hdlbg. s. 1. et a. Paris. 1507. Lugd. 1515. Aldinae tres nostrae, Hier. Wolf. Crat. Herw. Cam, omnesque vett., praeter Grut. Graev. Gron. Ern. Verb. Oliv, Schtz. Borg. Bip. Ceterum haec non ad Catonem, sed ad Stoicos esse referenda vere monuit Wytt. in Scholis: idem fecit Gernh. Borgersius, qui sed ab uno Vossiano abesse vidisset, abiecit, cum iis, quas dixi, Edd. Pro minutis in Cod. Duisb. est minimis, in marg. al. iniunctis.

Sequitur in Codd. Oxx. E. U. interrogationibus, in Crz. 1. interroga ciunculis; tum et quasi in Codd. Car. Steph. Drsd. 2. Ed. ap. Meusel. Vict. Suffr. Petri (ap. Or.) Pariss. Venn. Ald. 1548. H. Wolf., Ed. s. 1. et a. Hdlbg. Paris. 1507. Lugd. 1515. Daventr. 1515. Grut. Gron. Verb. Recte Graev, omittendam esse copulam dixit; ipsas enim interrogatiunculas puncta dici, h. e. acuta et brevia dicta. Vid. ann. Facc. et Ern. Mr.

-

Interrogatiunculis] Hac voce significat argumentationes Dialecticorum, quae fiebant interrogando. Facc.

Interrogatiunculis] Ad rem et ad verba Gernh. laudat de Finn. IV, 3, 7: Pungunt, quasi aculeis, interrogatiunculis angustis, quibus etiam qui assentiuntur, nihil commutantur animo, et iidem abeunt, qui venerant : res enim fortasse verae, certe graves, non ita tractantur, ut debent, sed aliquanto minutius. Acadd. II, 35, 112: Stoicorum dumeta; de Finn. III, 1, 3: spinosum disserendi genus, IV, 28, 79: disserendi spinae. Interrogatiunculas intellige argumentationes. Ipse Cicero de Or. I, 10. Stoicorum argumenta laqueos disputationum et interrogationum appellat. Nec vero omnes Stoicorum argumentationes interrogationum formam babebant, multae syllogismorum. Mr.

Et quasi punctis] Alii tollunt particulam et. Puncta porro dicit eadem ratione, qua dixit in lib. 4. de Fin. cap. 3. (1. 1.). Facc.

[ocr errors]

Minutae interrogatiunculae sunt enthymemata et similes quae interrogando fiunt conclusiones et argumentationes. bas punctis comparat, sive ob brevitatem, sive quia acrius pungunt s. movent animum audientis. et abfuit MS. Pithoei, delevitque Graevius. abest etiam ed. Colon. Mediol. Ald. Victor. etc. item MS. Duisburg. quia et formae Ciceronis in hoc genere non consentit, delevi.“ Ern. Et quasi punctis,],,i. e. rebus brevissimis. Punctum enim, quod breve admodum est, dicitur a pungendo. Et quia spinae pungunt, orationis genus, quo Stoici utuntur, Cicero appellat spinosum, ut libro de Oratore I, 18: Sed haec erat spinosa quaedam et exilis oratio. Libro de Finibus 3, 1: Stoicorum non ignoras quam sit subtile vel spinosum potius dicendi genus. tione idem libro Academicarum 4, 35. Stoicorum dumeta appellat.“ Frc. Sylv. ,,Dialectici, quorum nomen Stoicis tribuebatur, ut, cum dialecticus diceretur, Stoicus audiri soleret: veruntamen dialectici, ut dicere institueram, solent interrogando disputare, quod eorum disputationes sermonibus et dialogis similes sint, idque ea brevitate faciunt et adversarium ita premunt, ut non caesim, sed punctim ferire videantur. Cicero igitur cum dicit punctum, pro punctura accepit, quod vel ex eo, quod in libris Finium scribit,

Eadem ra

perspici potest: pungunt, quasi aculeis, interrogatiunculis angustis." Turnebi Advers. XX, 20. p. 192.,,Ipsas interrogationes puncta dicit i. e. acuta et brevia dicta." Graev.

Minutis interrogatiunculis],,Minutae interrogatiunculae sunt enthymemata et similes, quae interrogando fiunt, conclusiones et argumentationes. Has punctis comparat, sive ob brevitatem, sive, quia acrius pungunt seu movent animum audientis.“ Ern.

Quod proposuit, efficit] Cod. Maur. quod possint. Gulielmio certum est, Ciceronem scripsisse quod posuit." Grut. „Minime gentium. Quod proposuit, efficit est, quod vult persuadere et aliis probare, id consequitur illis minutis interrogatiunculis." Graev. In Cod. Ox. 1. est effecit, itemque in Drsd. 5. In Ox. o. quod proposuit, voluit: ubi, quod fit frequenter, scriptoris verbum a glossa alterius verbi extrusum est. „Efficit, i. e. probat et concludit." Frc. Sylv. Explicat ipse Cicero de N. D. III, 13: Innumerabilia sunt, ex quibus effici cogique possit, nihil esse, quod sensum habeat, quin id intereat. Conf. Creuzer. ad Cic. de N. D. III. 12. p. 535; Tusc. 1, 31, 77: Dicaearchus vult efficere animos esse immortales; ubi vid. nostra annot. T. 1. p. 262. ibiq. laudd. Mr.

Sed nihil est tam incredibile,] Cod. Crz. 1. tam credibile: sed idem habet supra lin. glossam, quae veram explicat lectionem: difficile ad credendum; Crz. 2. sed nichil est incredibile, omisso tam. Pergit Cod. Drsd. 5. quod dicendo, pro quod non dicendo ; deinde Crz. 2. probabile fiat, inverso ordine. Ad verba confert Borg. Cic. Part. Orat. 4: Quum incredibilia probabilibus inteximus. Or. pro Balb. 25: ut vobis rem tam perspicuam dicendo probaremus." Quod h. 1. Gerundium dicendo manifesto in iis exemplis poni potest, quae usum huius formae passivum probare videntur, de ea re vide, quae posuimus in comm. ad Cic. Tuscc. 1, 23, 53. p. 176. et 1, 28, 69. p. 232. ad quae nunc adde Iahn. in Annall. Philol. et Paedag. 1838. 10. p. 216. C. Reisig. Vorlesg. üb. Lat. Sprachwiss. p. 765-767. ibiq. ann. F. Haasii, et Th. Adler: Adversarien z. Lat. Gramm. p. 17. (Progr. d. Gy. z. Neustettin, 1840. 4.). Quod h. 1. ad v. dicendo Or. scripsit, in varietate lectionis Ed. Pauli Magnoli pro eo legi vulgo, fortasse ad superiora referendum, ut pro in vulgus, quo loco in uno Ox. est in vulgo, ibi scriptum sit vulgo. Mr.

Nihil tam horridum, tam incultum] Ad verborum similitudinem laudat Borg. Cic. Or. 9: putant enim, qui horride inculteque dicat, modo id eleganter enucleateque faciat, eum solum Attice dicere. Pro Quinct. 18: inculte atque horride; de Finn. 1, 3:

in inculta quaedam et horrida; pro Sest. 10: quia subhorridum atque incultum videbant; Brut. 67: non valde nitens, non plane horrida oratio. Scriptionem nichil pro nihil, quae est in Cod. Crz. 2., non ultra enotabimus. Codd. Crz. 3. Drsd. 1. 3. 5. habent nihil est tam horr. Pergit Cod. Suerin. nihil incultum, omisso tam: utramque vocem omittit Cod. Ox. 4; in Ox. pro horridum est glossa durum. Drsd. 4. omittit oratione; Crz. 1. non habet sequens et; eius loco Crz. 2. exhibet etiam; Cod. Suerin. tam pro tamquam, ex perperam lecto compendio. Pro splendescat unus Cod. Manutii exhibebat exsplendescat, pro excolatur Oz. y. extollatur. In Cod. Gud. A. in superioribus est non fiat dicendo, idem cum Crz. 1. omittit et ante tanquam. Mr.

Cum ita putarem] Ita abest a duobus Manut. in quorum uno additum est.

Feci etiam audacius, quam ille ipse,] Cod. Drsd. 4 pro feci habet fieri; idem omittit etiam cum Crz. 1. Drsd. 5. Ox. v., eius loco Ox. E. habet enim, Duisb. et. In Crz. 2. scriptum est audatius. Codd. Drsd. 1. 2. quam ipse, omisso ille; Cod. Suerin. quam quod ipse, Duisb. de quo loquimur. Quod sequitur Cato, cum in Crz. 1. et 2. semper scribatur Catho, non ultra monebimus. Pro enim est autem in Ox. N. et Drsd. 4. Proximum de omittit Crz. 2. Mr.

De continentia, de morte] „Britanni quidam (Walkerus et Bentleius) corrigunt de contemnenda morte. nam Catonem non de morte, sed de eius contemtu disputasse." Ern.

,,De continentia, de morte. Walkerus legendum coniicit de contemnenda morte, idque probat Tho. Bentleius. Non enim de morte ipsa, sed de contemptione mortis disserebat Cato." Lallemannus. Unus Manut. de constantia, de morte. At (ut vere monet Gernh.) de continentia disputabant, ne propter voluptatem aut utilitatem iustitia et modestia relinqueretur: de morte, quae non esset metuenda, et similiter de reliquis. Est etiam constantia pro continentia in Cod. Suerin. et in var. lect. ad calcem Ed. P. Magnoli. Cod. Crz. 1. habet continencia. In Crz. 2. pro de omni est compendium, quod significare videtur domini. Ad v. de omni laude virtutis Wytt. in scholis haec: „Virtutes Platoni et Stoicis quattuor universales celebrari solent, e quibus, tanquam generibus, reliquae virtutes consequuntur, prudentia, temperantia, fortitudo, iustitia. lam argumenta h. 1. memorata, veluti magnitudo animi, contemptus mortis, pertinent ad fortitudinem, continentia est pars temperantiae, officia erga deos immortales et patriam subiecta sunt iustitiae. De his omnibus Cato dicere solet Stoice, i. e. secundum doctrinam

« IndietroContinua »