Paullus in fin. D. de solut.: Cum autem creditor pignus distraheret licere ei pretium in acceptum referre. Cic. in Verr. de Praetura Urbana: Opus in acceptum retulit quadriennio post quam diem operi dixerat, hac conditione, si quis de populo redemptor accessisset." Mr. in apertum ut proferas] Al. in acceptum ut referas, hoc est in codicem accepti. Facc. In apertum ut proferas,] „Revocavi lectionem Edd. vett., pro qua primus ex aliquot MSS. Lambinus edidit in acceptum ut referas, quae tamen non respondet sequentibus: non est enim ut in arce poni possit." Schütz. Non obedientes nactus est Schützius Gernhardum, Orellium, Borgersium: e quibus Gernh.,,Et huic, inquit, ipsi locutioni, qua significat rem non magni pretii esse, et verbis nihil postulo magis convenit in acceptum ut referas. Quis enim modestior postulaverit, ut munus suum in apertum proferatur? Accedit quod ipse Cic. §. 4. dicit tentare volui, possentne proferri in lucem. Th. Bentleius dubitat utram lectionem sequatur et pro apertum male coniicit apricum; Or. autem in apertum ut referas manifesto, inquit, corruptum, conjectura, ut videtur, ab Herw. 1534. mutatum est in apertum ut proferas: sicque Facciol. [in utraque ed.] et Schtz." Mr. In acceptum ut referas] Restat, ut videamus de libris nostris. Ex Oxx. unus modo, o, habet acceptum, reliqui apertum cum Codd. Bas. Erlang. Crz. 1. 2. (hi duo, omisso ut) Crz. 3. Gud. A. (item omisso ut), Gud. 3. Drsd. 2. Voss. unus; Gud. B. habet aptum, Drsd. 1. in acceptum proferas, Drsd. 3. ut in acceptum referas, Drsd. 4. in accepto ut referas, cum Cod. Suerin. Ex his vides illud proferas etiam in Cod. MS. esse. Sed est etiam, praeter Herwag. 1534, in Ed. nostra Paris. s. a. Paris. 1543. Ald. 1548. H. Wolf. itemque iam in Asc. 1511. Camerar.; in apertum ut referas habent Ed, prc. Ed. ap. Meusel., Magnoli, Manut. Ald. 1517. et 1552. et excepta Vict. et Lamb., ante Grut., reliquae vett. omnes. Nec vero Manutianae Ed. Gernbardus tribuit deferas, ut existimabat Or., sed uni Codici ab Aldo Man. collato: cuius annotationem supra exhibuimus. In reliquis (etiam nostro Drsd. 5. et Duisb.) est scriptum, ut nos exhibemus. Est autem in acceptum referre opus apud ICtos scribere opus perfectum esse ea ratione, qua locatum est. Mr. Est h. 1. elegans metaphora ducta ex tabulis accepti et expensi, veluti mercatores, dispensatores, patres familias habent tabulas pecuniae acceptae et item tabulas expensi. Prouti igitur in tabulis excepti veluti maiores summas ponunt, minores omittunt, sic Cicero hoc parvum opus Paradoxorum non vult censeri tanquam maius opus, quod in tabulas accepti referatur, quod idem latini dicunt aliquid in acceptum referre, unde alia orta est significatio metaphorica alicui aliquid acceptum referre pro alicui debere vel donatum accepisse. Wyttenb. Loci autem supra ex Verrinis laudati sunt Act. II. lib. I, 57, 149; lib. II, 70, 170; lib. I, 36, 93. Mr. Non est enim,],,Edd. Non enim est tale" Graev.. ,,Vocem tale interpositam passim delevit Gulielmius e libri Mauriciani fide, tanquam abundaret, et venustius subintelligeretur.“ Grut. non est enim] Grammatici addidere tale, quod non est opus. Facc. -- Non est enim,] Probam hanc lectionem habent Codd. Bern. Crz. 3. Oxx. et Vossiani, Edd. Paris. s. a. Daventr. 1515. vet. ap. Meusel. (nisi quod exhibet non enim est) et inde a Grut. omnes. Reliquos libros occupat pravum illud tale, sed non uno loco eodemque positum, ut magis etiam glossam agnoscas. Sic Suer. Drsd. 4. 5. et Gud. B. habent non enim tale est, Gud. B. non enim tale, omisso est. Mr. Ut in arce poni possit,] „In arcem, quinque. In arce sc. Atheniensi." Ald. Man.,,Cod. Duisb. in archa, Crz. 2. in arte, Gud. 3. in arcem, Crz. 3. Drsd. 1. ut arce, omisso in. Drsd. 3. in arce reponi: non male, si plures et meliores addicerent. Mr. Quasi illa Minerva Phidiae] „illa Minerva (sine Phidiae), unus. Illa abest ab uno. Minerva Phidiae ex aere. Plin. lib. XXXIV, cap. 8. nam aliam non ita laudatam fecerat ex ebore. Plinius ibidem et lib. XXXVI, cap. 5. Vide Plut. in Pericle, Thucydidem lib. II. Pausaniam et Cic. in Tusc. Quaest. et Arist. de Mundo.“ Ald. Man. Phidias statuarius diis, quam hominibus, efficiendis melior artifex traditur. In ebore vero longe citra aemulum, vel si nibil nisi Minervam Athenis aut Olympium in Elide Iovem fecisset: cuius pulchritudo adiecisse aliquid etiam receptae religioni videtur, adeo maiestas operis deum aequavit. Autor est Quintilianus lib. 12. Cicero in libro de Oratore ad Brutum negat Phidiae signis quiequam in illo genere videri perfectius. Hic speciem sui Minervae in clypeo inclusit, cum inscribere non liceret, ut ait Cicero Tusculanarum 1. Eam siquis dissolvisset, collocationis universam speciem sustulisset, ut ait idem libro de Oratore ad Brutum." Frc. Sylv. „Proverbiale quiddam redolet. Aristot. de Mundo et Cic. Tuscc. 1. de ea scribunt. Hanc Minervam 'Yyslav Plut. in Pericle cognominat. Celebrantur a Plinio et Pausania etiam aliae Minervae, quas Phidias fecit, prae ceteris vero, quae in Parthenone templo posita fuit." Xyst. Betul. ,,Phidias architectus et statuarius temporibus Periclis, cuius auctoritate Athenis plurima fecit opera, in his palmariam illam Minervae statuam, quae in arce Atheniensi reposita est. Sen tentia loci huc redit: et prouti Phidias, qui palmarium illud signum Minervae fecit, etiam fecit minora signa, nec ea contemnenda, ut ab eodem artis ingenio profecta, nec tamen in arce reponenda: sic tu, Brute, quando quidem a me accepisti maiorem illum librum de Claris Oratoribus, hunc item accipies, nec tamen in acceptum referes, i. e. non eum quasi munus aliquod notandum in tabulas accepti referes." Wytt. Minerva Phidiae] Statua, quae in arce Atheniensi collocata erat, opus Phidiae longe nobilissimum, de quo in Tuscul. 1. cap. 15. et apud Plinium 1. 34. c. 8. Facc. Minerva Phidiae] Cic. de Or. II, 17, 73: In his operibus si quis illam artem comprehenderit, ut, tanquam Phidias, Minervae signum efficere possit; non sane, quemadmodum in clypeo ille artifex, minora illa opera facere discat, laborabit. Ceterum de Phidia vid. quae collegit Frc. Junius in Catalogo Artificum (ad calcem operis de Pictura Veterum. Roterod. 1694. f. m.) p. 151–162. De lectione haec addenda: Legitur fidie in Codd. Crz. 1. 2.; fidiae in Drsd. 2. 3.; fide in Drsd. 5.; minerva illa fidie in Gud. B., Min. illa fidei in Suerin.; Phidie in Ed. Hdlbg. s. a.; habent etiam Minerva illa Edd. Vict. Suffridi Petri; abest illa ab Edd. Hdlbg. s. a. Ven. 1492. Paris. 1512. Ed. ap. Meusel. Paris. 1507. Lugd. 1515. In varr. lectt. ap. H. Wolf. est qua pro quasi. Mr. tamen tale est] „sed tale tamen est, quinque; sed tamen tale est, tres; sed tamen, quinque; sed tantum, unus." Ald. Manut. Tale tamen est habent Edd. Crat. Magnoli et Manut. ap. Or., Sylb. Ald. 1517. 1552; tale tamen habet Ed. Huber.; sed tantum Ed. prc. Mogunt. Ven. 1487. 1492. 1514. Herw. Cam. Sturm. var. lect. ap. H. Wolf. In Codd. Crz. 1. Drsd. 5. legitur sed tamen tale in Drsd. 3. sed tale est. Reliqui libri simpliciter et sine glossa sed tamen, ut nos edidimus. Mr. Ut ex eadem officina exisse appareat.] Cod. Crz. 1. officiana; Crz. 2. ex eadem efficacia. Gud. A. officina i, e, ingenio, Duisb. omittit ut, pergitque ex eadem off. in hanc eandem figuram exisse app., Oxx. E. y. ex ead. off. in hac eadem fig. ex. app. Gud. A. B. app. in hac eadem figura: in Gud. A. supra scr. in eodem mihi stilo; Crz. 1. á pr. m. ut nos: a sec. exisse vid. i, hac eadem fig. exisse appareat. Crz. 3. exisse videatur an hac ead. fig. ex. app. Drsd. 1. app. i, hac ead. fig. exisse. Drsd. 3. app. u. hac ead. fig. exisse. Edd. Crat. Magn. Manut. Hub. var. Lect. ap. H. Wolf. exisse videatur. Idem, sed additis verbis in hac eadem figura exisse app. Ed. Hdlb. s. a. Ven. 1492. Par. 1507. 1510. Arg. 1515. Lugd. 1515. Ed. S. 1. ар. Meus. Sola Ven. 1514. ut ex eadem officina, in hac eadem figura exisse appareat. Mr. PARADOXON I. Ὅτι μόνον ἀγαθὸν τὸ καλόν. [Quod honestum sit, id solum bonum esse.] Vereor, ne cui vestrûm ex Stoicorum hominum 1. disputationibus, non ex meo sensu deprompta haec videatur oratio: dicam tamen, quod sentio; et dicam brevius, quam res tanta dici poscit. Nunquam mehercule ego neque pecunias istorum, neque tecta magnifica, neque opes, neque imperia, neque eas, quibus maxime adstricti sunt, voluptates, in bonis rebus aut expetendis esse duxi: quippe quum viderem, rebus his circumfluentes ea tamen desiderare maxime, quibus abundarent. Neque enim expletur unquam, nec satiatur cupiditatis sitis: neque solum ea qui habent libidine augendi cruciantur, sed etiam amittendi metu. In quo equidem continentissimorum hominum, maiorum nostrorum, saepe requiro prudentiam, qui haec imbecilla et commutabilia pecuniae [membra], verbo BONA putaverunt appellanda, quum re ac factis longe aliter iudicavissent. Potestne bonum cuiquam malo esse? aut potest quisquam in abundantia bonorum ipse esse non bonus? Atqui ista omnia talia videmus, ut etiam improbi habeant, et obsint probis. Quam ob rem licet irrideat, si qui vult, plus apud me [tamen] vera ratio valebit, quam vulgi opinio: neque ego unquam bona perdidisse dicam, si qui pecus aut supellectilem amiserit: neque non saepe laudabo sapientem illum, Biantem, ut opinor, qui numeratur in septem: cujus quum patriam Prienen cepisset hostis, ceterique ita fugerent, ut multa de suis rebus secum asportarent, quum esset admonitus a quodam, ut idem ipse faceret: Ego vero, inquit, facio: nam omnia mecum porto mea. Ille haec ludibria fortunae ne sua quidem sua quidem putavit, quae nos appellamus etiam bona. Quid est igitur, quaeret aliquis, bonum? Si quid recte fit et honeste et cum virtute, id bene fieri vere dicitur: et, quod rectum et honestum et cum virtute est, id solum opinor boII. num. Sed haec videri possunt obscuriora, quum lentius disputantur: vita atque factis illustranda sunt summorum virorum haec, quae verbis subtilius, quam satis est, disputari videntur. Quaero enim a vobis, num ullam cogitationem habuisse videantur ii, qui hanc rem publicam tam praeclare fundatam nobis reliquerunt, aut auri et argenti ad avaritiam, aut amoenitatum ad delectationem, aut supellectilis ad delicias, aut epularum ad voluptates? Ponite ante oculos unumquemque regum. Vultis a Romulo? vultis post liberam civitatem, ab iis ipsis, qui liberaverunt [eam]? Quibus tandem gradibus Romulus escendit in caelum? iisne, quae isti bona appellant? an rebus gestis atque |