recta, quae est brevissima ad propositum finem. Honestum autem dicitur a honore; Graece zulov, i. e. pulchrum morale." Wytt. Sed haec videri possunt obscuriora,] „Obscura, unus. Odiosiora esse in quibusdam libris, alii scribunt." Ald. Manut.,,Gulielmius malebat odiosiora ex duobus suis: item mox illustrata. Ego acquiesco lectioni exemplari vulgatae antiquitus." Gruter. ,,MSS. duo odiosiora." Graev. Codd. Gud. B. Drsd. 4. possunt videri. Cod. Crz. 1. obscura, cum Ox. E., quorum prior supra lin. habet glossam non intelligibilia. Oxx. o. y. Duisb. odiosiora: et hic quidem in marg. habet lentius disputata odiosiora sunt. Gud. A. videri obscura possunt. Cod. Bern. Sed videri haec possunt. Odiosiora enotavit Or. ex var. lect. ad calc. Ed. Magnoli, nos reperimus in Ed. Col. Agr. 1576. sola. Mr. quum sine appositione exemplorum lentius disputantur,] „Positione unus. Oppositione, unus. Sine app. exemp. absunt a decem. in quorum duobus add., in uno deletum." Ald. Manut. ,,In Cod. Memmiano hoc totum sine expositione, sive sine appositione exemplorum, ut est in vulgatis, ex Codicum veterum auctoritate deletum erat, neque Langius in suis habuit. In uno duntaxat reperi sine ex positione exemplorum, quod magis probo, quam sine appositione exempl. Quin, ut, quod sentio, libere dicam, utrumque mihi suspectum est. Praeterea pro lentius disputantur quidam legi volunt latius disputantur." Lambin. [Latius nullus habet liber, quod sciam: sed scripsit ita Turnebus Adversar. XX, 20. p. 192. ita tamen, ut nescias, utrum sic emendare voluerit, an ipsius vel typographi errore ita editum sit. Mr.],,Recentius cusi post quum interiecere sine appositione exemplorum. Inepte, Imo, ne quid dissimulem, suspicor illud Sed haec videri possunt obscuriora, cum lentius disputantur totum esse a glossa: aut vero subsequens istud: haec quae verbis subtilius, quam satis est, disputari videntur. Sed prius magis [scr. potius] membrum resecandum, quam secundum. tuncque legendum omnino illustrata, hoc modo: opinor bonum. Vita atque factis illustrata sunt summorum virorum haec, quae verbis subtilius quam satis est, disputari videntur." Gruter. ,,Merito glossemata haec foeda [a Lambino reiecta] non habent Pith. aliique MSS. nec editiones optimae Langii." Graev. Absunt verba sine appositione exemplorum, quae manifesto produnt glossatoris manum, ab Ed. principe, Ven. 1487. Victor. Rob. Steph. Ven. 1492. Hdlbg. s. 1. et a. et Parisina 1512. Ed. ap. Meus. itemque Daventr. 1515. tum inde a Grut. ab omnibus. In duabus, Arg. 1515. et Ven. 1514., glossa alio loco inserta est; habent enim: obscuriora sine appositione exemplorum, cuns lentius disputantur, Ex Codd. nostris potiores non habent glossam, Crz. 1. 2. (in tertio h. 1. excidit folium) Drsd. 2. 5. Gud. A. Oxx. o. 4. Duisb. Suerin. Mr. Lentius disputantur] „I. e. crassius et minus, ut ita dicam, efficaciter, quod minus persuadeant." Frc. Sylv. i. e. quod le-nius. Sunt enim ab eadem origine haec duo Adiectiva et sensu coniuncta. Cic. Tuscc. IV, 19. [§. 44, ubi vid. quae nos annotavimus p. 366. ad substantiva lenitatis et lentitudinis iuxta posita, T. III. ed. nostr." Mr.] et Ernest. in Clav. Cic. v. lentus [add. v. lente, ubi in Lex. Cic. convertit Schütz. in trockener Allgemeinheit, dictumque dicit de disputatione nimis subtili nec satis exemplis illustrata. Mr.] Sensus est: philosophorum more, sedate; ut vulgo dicunt in abstracto, non in concreto. Huic rationi opponitur oratorum ratio, quae fit per exempla sub oculos subiicienda, quae iam sequuntur inde a verbo Quaero, per figuram, quae dicitur percunclatio." Wyttenb. Habet Ox. I. levius, Oxx. U. ŋ, Crz. 1. lencius, Ox, y. lente. Ernestus explicat subtiliter, Forcellinus placide, Mencken. in Obss. Lat. Ling. p. 574:,,quae verbis tantum et rationum conclusionibus, non illustribus exemplis, explicantur." Interpretes Graeci, Dion. Petavius, Adr. Turnebus et lo. Morisotus, ila: primus: ὅτε δίχα παραδειγμάτων γλίσχρως ούτωσι διαλαμβά alter: ανειμένως ἄνευ παραδειγμάτων διαληφθέντα, tertius: ὁπότε χωρὶς τοῦ προςτιθέναι παραδείγματα βραδύτερον διορίζεται. Vides hos viros reddidisse etiam glossam. C. P. Hessius autem, qui a. 1833. edidit conversiones Petavii et Turnebi Graecas, monet convertendam fuisse vocem lentius vxos (trocken). Interpretes Germanici, qui ad manum sunt, loerdens, a. 1791. reddidit: nur so trocken, Schreiberus a. 1799: zu allgemein, Gauppius a. 1811: trocken; Gernhardus refert F. C. Wolffium convertisse in der bedächtigen Sprache der Abhandlung. Mr. lentius],,In vulgatis additur sine expositione exemplorum. Scilicet haec ipsa est alicuius Grammatistae explicatio." Fa cc. lentius disputantur] Ex Gernhardi Addendis haec addimus : ,,Schützius Grutero, cui verba: haec lentius disputantur, e glossemate accessisse videntur, assentiens, Sane, inquit, si scribatur Sed vita atque factis sqq., nihil desideraveris. Th. Bentleius deleri vult verba cum lentius disputantur et summorum virorum haec. Molestum sane est duplex haec; tum reliqua verbis videntur malim pro interpretamento haberi superiorum haec videri possunt - lentius disputantur, quam haec ipsa deleri, quae prius cogitanda erant, quam facta postularentur." Mihi quidem neque Gruteri Schütziique suspicioni, neque Gernhardi coniecturae assentien quibus ubertas oratiolentius Fragm. Hortensii Crassum, qui lentius dum videtur: nam ut nihil certius est, quam verba sine appositione exemplorum glossatori deberi, ita, quae alia in suspicionem vocantur, nequaquam habent additamentorum colorem. Sed ut nihil videatur deesse, addo, Borgersium vocem lentius interpretari: „,Philosophorum more, tenuiter, ieiune: eumque laudare Orat. 14: In hac Aristoteles adolescentes non ad philosophorum morem tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum, in utramque partem, ut ornatius et uberius dici posset, exercuit. De Finn. III, 5: Haec dicuntur fortasse ieiunius: sunt enim nis adhiberi vix potest. Adde ad usum v. ap. Nonium, p. 479. ed. Cic. Orell. T. IV: dicere solebat. Ad Att. II, 1: nisi librum lente et fastidiose probavissem. Oxx. I. U. et Ed. Ven. 1492. habent disputant. Mr. Vita atque factis] MS. vita igitur atque factis." Graev. Cod. noster Crz. 2. vita quidem atque factis. Pergit Duisb. cum Gud. B. et Suerin. Illustrata sunt, quod habet etiam Drsd. 4, qui omittit sequentia summorum virorum, quod favere possit videri coniecturae Th. Bentleii, sed videretur tantum. In seqq. Crz. 1. habet quae in verbis; Gud. B. omittit verbis, Gud. A. facta transpositione habet virorum summorum. Ad v. subtilius Ald. Man. explicandi causa adscripsit: more Stoicorum. Idem ad sequentia ,,Est, inquit, abest ab uno. Male alii legunt quam factis." Idem refert in varr. lectt. Graevius. Pravum illud quam factis occupat Edd. Arg. 1515. Ven. 1492. Hdlb. s. 1. et a. Ven. 1514. Par. 1512. Daventr. 1515. Lugd. 1515. Par. 1507. Ed. prc. et Ed. ap. Meus. Reprehendit etiam lectionem factis in commentario H. Wolfius cum Frc. Sylvio, qui quam s. est explicat nimium. Pro quaero enim est quaero autem in Codd. Drsd. 1. et 3. ex perperam lecto scribendi compendio. Ad usum vocis subtilius cf. Or. pro Scauro c. 1. ib. Heinr. Brut. 9. de Finn. I, 9. Mr. Num ullam cogitationem,] „Illam, tredecim. Male. Ullam: non modo non maximam, ut plerique: aut aliquam, ut non pauci: sed nec ullam prorsus." Ald. Manut. ,,Pithoean. num illam cogitationem." Graev. Reperit illam Or. in Codd. Bern. Bas. Guelf. et Ed. prc.; nos in Codd. Crz. 1. 2. Drsd. 3. 4. 5. Gud. A. B. C. Duisb. Edd. Ven. 1487. 1492. Par. 1507. 1512. Lugd. 1515. Ven. 1514. Ed. ap. Meus. Arg. 1515. Daventr. 1515. In Cod. Suerin. est unde illam cogitationem. Ad locutionem contulit Gernh. Velleium Pat. II. 17: Diu ita se gessit, ut nullam petendi consulatum cogitationem habere videretur. Pro videantur Crz. 2. videntur. Pro ii in multis est hi et hii, de qua perpetua confusione non videtur ultra monendum post ea, quae diximus ad Cic. de N. D. I, 5. p. 23. ed. maj. p. 11. ed. min.; ad de Rep. I, 2. p. 11. II, 40. p. 325; ad de Div. I, 3. p. 16. I. 4. p. 21. I, 6. p. 27. I, 9. p. 44. I, 17. p. 85. I, 18. p. 89. et qui sunt in Tusculanis triginta loci, quos indicavimus in indice ad Tuscc. T. III. p. 421. a. b. add. Herzog. ad Sall. Cat. 13. p. 63. Mr. argenti ad avaritiam] Ad senten P. Decius Num ullam cogitationem tiam confert Borg. Cic. de Finn. II, 19: Num aliquid de voluptatibus suis cogitabat? ib. V, 22: Quis est, qui non intelligat eos immemores fuisse utilitatum suarum. Ad dictionem Wyttenb. in scholis haec:,,Observetur proprietas latina: cogitationem habere alicuius rei ad aliquam rem : quod alibi frequentius dicitur rationem pro cogitatione. Sic v. c. de oratore dicitur, cum eum tres virtutes sequi oporteat, perspicuitatem, suavitatem, gravitatem: Habet rationem perspicuitatis ad intelligentiam, suavitatis ad delectationem, gravitatis ad commovendum. Et omnino frequens est usus praepositionis ad tali in compositione. Veluti dicimus: hoc est praeclarum ad laudem, amoenum ad voluptatem, firmum ad stabilitatem.“ Add. Handii Tursellin. I. p. 113 sq. Mr. Num ullam cet.] Cod. Gud. A. videantur habuisse, Gud. B. videbantur, uterque rem, pro rem publicam, cum Crz. 2; idem Crz. 2. omittit nobis. Cod. Suerin. habet praeclare tam fundatam. Drsd. 3. reliquerint. Ad v. fundatam Xyst. Betul. dicit:,,legibus nimirum atque institutis: haec enim fundamenta sunt rei publicae bene constitutae." Graev. qui rem etiam in Pith. reperisset, addidit:,,non male". Mr. Aut auri et argenti ad avaritiam] Ald. Manut., qui legebat at que argenti, annotavit: „aut arg. quindecim; et arg. tres." Grut., qui edidit aut auri aut argenti, haec: „Illud aut auri non est in Maur. et Met. Sed nec videtur in Pal. sec. aut tert. ac forsan omnino reponendum, quod extat in pr. auri, argenti, eiectis syllabis aliis duabus.“ „Aut auri non haberi in quattuor MSS. melioribus, auctores sunt Guilielmius et Gruterus, nec habetur in Pithoeano, iureque abest, quod a sciolo est insertum, qui nesciebat, argentum usurpari apud antiquos de omni pecunia, sive sit aerea, sive aurea. Terent. Heaut. II, 3: Argentum, quod illi es pollicitus, inveniam. Adelph. III, 4: Non tu hoc argentum perdis, sed vitam tuam." Graevius. „Recte delevit Graevius aut auri: nam argentum satis est ad exprimendam pecuniam, nec id est in melioribus libris. Edd. pr. habent auri et argenti, quod tolerabilius est.“ Ern. Tolerabilius dicit, quam aut auri aut argenti. Ipse Ern. dedit aut argenti omissis duabus vocibus aut auri. Et sic etiam Facciolatus, Wetzel. Schützius, quamquam Wetz. nostram lectio nem aut auri et argenti praeferendam existimabat, cum utrumque coniungere Ciceroni admodum sit familiare. Vid. N. Klein in Seebod. krit. Bibl. 1822. 1. 2. p. 172. In hanc sententiam laudavit Gernh. Cic. de Legg. II, 18: aurum autem et argentum in urbibus invidiosa res est. Parad. VI, 2: nulla vis auri et argenti pluris quam virtus aestimanda est: additque, etiam Th. Bentleium defendere aut auri et argenti coll. Parad. I, 3, 13: qui caelato auro et argento abundant. Mibi quoque praeferenda visa est lectio, quam probarunt Th. Bentl. Wetz. Gernh. et Orell. Habent aut auri tres Codd. Manut. Drsd. 2. 3. Ed. prc., Ven. 1492. 1514. Par. 1507. 1512. Arg. 1515. Hdlb. (s. l. et a.) Ed. ap. Meus. Daventr. 1515. Edd. Crat. Ald. 1517. Herw. Camer. Rob. Steph. Paris. 1543. Sed hae omnes pergunt, ut Grut. aut argenti. Sed atque argenti habent Edd. Car. Steph. H. Wolf. Ald. 1552. Lamb. 1566. Boul. sed hic in marg. Sylb. Colon. 1576. Una Ald. 1548. ut argenti. Habent auri, omisso priore aut, Codd. Oxx. E. I. U. Gud. B. Drsd. 1. 4. 5. Ed. Asc. 1510. Abest aut auri a Codd. reliquis. Cod. Suer. auri, argenti. Mr. argenti],,Hoc est pecuniae. Vulgo interpretes leg. auri atque argenti: veriti, ne vox argenti non satis significet." Facc. ad avaritiam] Ruhnk. ad Vellei. Pat. II, 17 corrigi volebat ad divitias, dicens lectionem librorum sensu carere: eamque emendationem probabat Wytt. in scholis. Sed recte Schützius ad avaritiam intelligendum esse dicit explendam, quod satis apte conveniat sequenti ad delectationem: et commode affert Borg. Cic. pro Rosc. Am. 52: non satis habet avaritiam suam pecunia explere; Gernbardus pro Leg. Man. 14: Pompeium non avaritia ad praedam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem. Mr. aut amoenitatum ad delectationem,] Absunt haec verba a Cod. Drsd. 2.,,Amoenitatum complura sunt genera. Amoenitatis, quinque. Amoenitates unus." Ald. Manut. Habet amoenitatis etiam Gud. C. In Drsd. 5. et Ox. y. et Ed. Suffr. Petri; deest ad; in Drsd. 1. scriptum est dele....es, et in Drsd. 3. 4. de lectationes. Quod edidit Gernh. suppellectilis, duplici p, id videtur deberi typothetae. Est certe aliud agentis: prima enim syllaba corripitur. Notissimus est ille Persii versus IV, 52: Tecum habita, et noris, quam sit tibi curta supellex. Est in Ox. I. supellectilium, in Ox. 4. supellectiles. Pergunt Ox. y. et Drsd. 4. ad divitias; utramque vocem omittit Ox. N. Ad voces delectationem et delicias Wyttenb. in Scholis haec:,,Non sunt eadem, quamquam sunt ab cadem origine verbi licio [lacio], unde allicio, a v. Lɛizo, lambo. |