INDEX APPARATUS CRITICI AD PARADOXA. 1. Codex Creuzeri primus. Chartaceus est, forma maxima, foliis decem constans, seculi, ut videtur, quinti decimi ineuntis. Non est integer: desinit post medium Paradoxon sextum in verbis: de me silebo, de te loquar, quae sunt c. II. p. 265. Multa habet singularia. Primum scholia, et marginalia, quae dicunt, et inter lineas, nec vero admodum docta, nonnunquam tamen ideo memo- rabilia, quod, si qua est in contextis lectio prava vel inepta, supra lineam adpicta est interpretatio lectionis probae. Non desunt tamen loci, quibus proba lectio inepte plane explicatur, iique sunt fre- quentiores: plurima autem sunt eiusmodi, ut synonyma tantum adscripta reperias, vel voces, quae, consulto omissae a scriptore, facile intelliguntur nemine monente. Alterum illud est, quod non Graecae solum inscriptiones omissae sunt omnes, sed etiam, quae in orationis serie leguntur voces, Latinis litteris exaratae reperiuntur, quamquam pessime habitae. Sic v. c. in Praefatione pro θετικά scriptum est anticoya, supra lineam vel thectica, et huic voci superscriptum: Graecum est, Denique inscriptiones Latinae non- nunquam plane sunt singulares: veluti Parad. II, ubi editur: In quo virtus sit, ei nihil deesse ad beate vivendum, hic Cod. exhi- bet: Dolores non esse formidandos demonstratur. Ceterum e bono videtur descriptus libro: saepe cum optimis facit, aliquoties fere solus ad veritatem accedit. Inscriptio est: Marci Tulij Ciceronis 2. Cod. Creuzeri secundus. Item chartaceus, quaternis. Habet folia undecim: integer est, nisi quod aliquoties pauca, in in fine legitur: Marci Tullij Ciceronis Liber de paradoxis explicit 3. Cod. Creuzeri tertius, item chartaceus, octonis, scriptus - Hos ego Creuzeri libros ipse contuli cum Ed. Gernhardi. quum legissem, adii per epistolam Fredericum Osannum, V. Cl. Professorem Gissensem, in cuius notitiam mihi venire contigit Mannhemii a. 1839. in Philologorum conventu, quum ipsum Ottonem nondum nossem, ut meis verbis hunc virum rogaret, quod ego ipse rogare non auderem. Is vero perhumaniter litteris ad me datis mense Iulio a. 1843. transmisit illas Codicum Dresdensium collationes accuratissimas, iisque addidit haec: Contulisse eos iuvenem, litteris nostris praematura morte ereptum, amicum sibi et familiarem, doctrina diligentiaque insignem, Ferdinandum Schmidtium, Soraviensem. Eum nostrarum litterarum amore ductum, per feriarum otium Dresdae commorantem, contulisse eos libros, rogatum a se, qui nostrum huncce libellum dudum in deliciis habuisset. Sibi autem ex his quinque Codicibus primum et quintum prae ceteris videri memorabiles. Quod mihi quoque ita visum est. Secundus autem et quartus ita sunt similes inter se, ut, quamvis non in omnibus conveniant, eiusdem tamen familiae esse videantur. Accuratiorem autem eorum librorum notitiam exhibere non possum: neque scio, utrum membranacei sint, an chartacei libri, neque aetatem novi, qua scripti sunt. Sed utut est, summam viro hu manissimo gratiam debeo habeoque *). Primus habet in fronte numerum 120. d., inscriptionem autem hanc: M. T. Ciceronis liber paradoxorum incipit. Prologus. Graecae Paradoxorum inscriptiones desunt. In fine legitur: Expliciunt paradoxa. Secundus habet numerum 106. g. Inscribitur: M. Tullii Ciceronis de Paradoxis. Desunt item inscriptiones Graecae: Latina etiam Paradoxi tertii et sexti. In fine est: Hic finem paradoxa Stoicorum habent. Tertius numerum habet 118. c. Incipit: M. T. Ciceronis ad Brutum parados a [sic] incipiunt. Graecae inscriptiones desunt: Latina item Paradoxi tertii. In fine: M. T. C. Parados a ad Brutum feliciter expliciunt. Quarti numerus est 119. d. Inscriptus est: M. Tullii Ciceronis ad M. Brutum libellus paradox a rum [sic] feliciter incipit. Graecae inscriptiones desunt: Latina item et Graeca paradoxi tertii. In fine scriptum est: M. Ciceronis paradoxa expliciunt. Amen. Quinto adscriptus est numerus 121. d. Inscriptiones Graecae *) Quod si sunt hi Codd. Dresdenses, ut ex numeris suspicari licet, quos adhibuit Otto in edendo Catone maiore (1830.), habes eos descriptos (excepto eo, qui habet N. 118.) in eius editionis praefatione p. XXVIII sq. desunt omnes: item Latina Paradoxi tertii. Neque in principio li- 9-11. Codices Gudiani tres: A. B. C. Et eum quidem, Gud. B. est alter eorum, quorum collatio inest in libro a Wen- stoicorum. Gudianum C. appellamus eum codicem Guelferbytanum, cuius 12. Codex Suerinensis. Collatio eius exstat, facta a Schillero, Philos. Doctore Suerinensi, in libro menstruo, qui inscribitur: Neue Jahrbb. f. Philol. u. Paedagogik. Herausgeg. v. G. Seebode, I. C. Iahn, u. R. Klotz. Ill. Suppl. Bd. 2. Hft. (1835.) p. 260-264. Descriptio Codicis non inest. Neque aetatem novimus, neque materiam, cui inscriptus est, neque formam eius. Collatus est cum Ed. Orelliana. Inscriptiones Paradoxorum Graecae desunt: tertii etiam, ut in multis, Latina, cuius loco litteris maiusculis leguntur scripta haec ipsius contextus verba: Parva inquit est ut magna culpa, mutila, ut in plurimis. Habet Codex multa veteris scriptionis, sed multa etiam ignorantiae scriptoris vel negligentiae vestigia: est tamen, ubi in locis dubiis conspiret cum libris melioribus. 13. Codex Duisburgensis. Universitatis litterarum Duisburgensis Codices Latinos descripsit H. A. Grimmius, Th. Dr., Bibliothecae academicae praefectus. Codex ille, qui quattuordecim variorum scriptorum libros continet, Ciceronianos habet sex, in his Paradoxa, Orationem Milonianam, Laelium, Catilinarias, Invectivam in Sallustium (spuriam); de Officiis, de Senectute, Tusculanas. Est Collatio in libro, qui inscribitur: I. H. Withof Krit. Anmerkungen üb. Horaz u. andere Roem. Schriftsteller. III. Stück. (Düsseldorf. 1792. 8.) p. 155–172. Scribit Grimmius, Codicem esse membranaceum, f. m., seculi, si non tertii decimi, certe quarti decimi ineuntis; pictas eum habere litteras initiales, quum caeruleas tum rubras: primam cuiusque libri inauratam etiam. Summa cum diligentia codicem esse scriptum: esse in margine eadem manu scriptas annotationes, easque prodere virum multae lectionis, nisi forte una cum scriptoris ipsius libris descriptae fuerint ex codice vetustiore: Graecae linguae eum fuisse plane imperitum: Graecas inscriptiones ita mendosas esse, ut eum ne litterarum quidem Graecarum ductus cognitos habuisse appareat. Semel in aliquo Lactantii libro (de Vero Cultu) adscriptum esse: „Hic debent esse verba graeca." Addit Grimmius, varii generis esse annotationes: habere alias lectionis varietatem; aliis laudari scriptores vel locos similes, sive ad res sive ad personas; aliis argumenta significari, vel hominum clarorum nomina prodi, aliis denique explicari verba difficiliora: nonnullas manu recentiore esse scriptas. Est liber non contemnendus, quamquam neque ex hoc, neque ex alio quoquam, ipsius Ciceronis manum restituere poteris. 14-20. Codices Oxonienses septem. Eorum lectiones exbibentur in Gernhardi Editione p. 275- 292, et in Supplemento Ed. Ernestianae minoris, Part. posterioris Vol. I (Halae 1827.) |