Immagini della pagina
PDF
ePub

INDEX APPARATUS CRITICI

AD

PARADOXA.

2. Cod. Creuzeri secundus. Item chartaceus, quaternis.

Habet folia undecim: integer est, nisi quod aliquoties pauca, in
contextis omissa, in margine ab alia manu adpicta reperiuntur.
Inscriptio est : Marci Tullij Ciceronis liber de Paradoxis incipit :

in fine legitur: Marci Tullij Ciceronis Liber de paradoxis explicit
feliciter Erffordiae In Vigilia Mathie apli Anno MCCCCLXII. Ha-
bet solas inscriptiones Latinas, Graecae desunt. Vocabula Graeca
depravata, et ita quidem, ut scriptor litteras Graecas pro Latinis
corruptis habuisse videatur, a se corrigendas: sic quod Graece
scriptum videbat devind, fortasse perperam exaratum OHTIKA,
scripsit ONOYNA. Ceterum nec Latinae inscriptiones plane cum
editis consentiunt. Aliquoties reperiuntur dirvoɣgapovμɛva, sed co-
lore rubro oblita. Vestigia antiquae scriptionis, quam oporça-
giav vocant, habet multa: quare ex codice admodum vetusto de-
scriptus videtur. Neque contemnendas habet multis locis lectiones:
valde autem diversus est a Cod. Crz. 1.

3. Cod. Creuzeri tertius, item chartaceus, octonis, scriptus
a. MCCCCLXXXIV. nec tamen videtur descriptus (ut multa eius
temporis exempla librorum minorum) ex libro typis exscripto: cum
nulla enim ex multis, quas habeo, Editionibus veteribus plane con-
venit. Habet lacunam inde a medio Paradoxi primi capite primo
usque ad capitis secundi medium, ut folium excidisse appareat.
Graecas inscriptiones non habet. In eo vocabulo, de quo ad Codd.
1. 2. locuti sumus, hoc habet singulare, quod litteris Latinis recte
scribitur thetica, sed addita in orationis serie glossa: id est pos-
sessiva, unde apparet, ea conversione pravam multorum scriptio-
nem xτητixa esse redditam. Inest in hoc Codice etiam Somnium
Scipionis. Non praestat duobus antecedentibus, adeoque iis infe-
rior videtur. Inscriptionibus Paradoxorum Latinis praecedunt hae:
prima propositio: secunda propositio, rel.

-

Hos ego Creuzeri libros ipse contuli cum Ed. Gernhardi.
4-8. Codd. Dresdenses quinque. Quum tribus abhinc
annis legerem F. G. Ottonis (cui debemus editiones librorum
Ciceronis de Senectute et de Finibus, quae prodierunt a. 1830 et
1831.) Commentarios Criticos in Codd. Bibl. Gissensis, (f. m. Gissae,
Heyer. 1842. LVII et 322 pp. cum 2. tabb. lithogr.) incidi in locum
aliquem (p. 17.), quo dicitur exstare in ea Bibliotheca Codex Pa-
radoxorum Ciceronis, isque pessimae notae:,,Non melius (haec sunt
,,verba Ottonis, V. Cl.) quam de Codicibus Laelii et Catonis Maio-
,,ris, iudicium ferri potest de eius Codicis exemplo Paradoxorum,
,,quem supra N. III, 4. descripsimus, in quo hic libellus Ciceronis
„lit. d. fol. 142 –151. tam foede interpolatus exstat, ut vix Cice-
,,ronem in eo agnoscas. Quare exempla variarum lectionum afferre,
,,id vero est chartam perdere. At quum ipse ego huius libelli Tul-
„liani varias lectiones e quinque Codd. Dresdensibus longe meliori-
,,bus habeam, gratis eas offero, siquis eis uti velit.“
Haec ego

quum legissem, adii per epistolam Fredericum Osannum, V. Cl. Professorem Gissensem, in cuius notitiam mihi venire contigit Mannhemii a. 1839. in Philologorum conventu, quum ipsum Ottonem nondum nossem, ut meis verbis hunc virum rogaret, quod ego ipse rogare non auderem. Is vero perhumaniter litteris ad me datis mense Iulio a. 1843. transmisit illas Codicum Dresdensium collationes accuratissimas, iisque addidit haec: Contulisse eos iuvenem, litteris nostris praematura morte ereptum, amicum sibi et familiarem, doctrina diligentiaque insignem, Ferdinandum Schmidtium, Soraviensem. Eum nostrarum litterarum amore ductum, per feriarum otium Dresdae commorantem, contulisse eos libros, rogatum a se, qui nostrum huncce libellum dudum in deliciis habuisset. Sibi autem ex his quinque Codicibus primum et quintum prae ceteris videri memorabiles. Quod mihi quoque ita visum est. Secundus autem et quartus ita sunt similes inter se, ut, quamvis non in omnibus conveniant, eiusdem tamen familiae esse videantur. Accuratiorem autem eorum librorum notitiam exhibere non possum: neque scio, utrum membranacei sint, an chartacei libri, neque aetatem novi, qua scripti sunt. Sed utut est, summam viro hu

manissimo gratiam debeo habeoque *).

Primus habet in fronte numerum 120. d., inscriptionem autem hanc: M. T. Ciceronis liber paradoxorum incipit. Prologus. Graecae Paradoxorum inscriptiones desunt. In fine legitur: Expliciunt paradoxa.

Secundus habet numerum 106. g. Inscribitur: M. Tullii Ciceronis de Paradoxis. Desunt item inscriptiones Graecae: Latina etiam Paradoxi tertii et sexti. In fine est: Hic finem paradoxa Stoicorum habent.

Tertius numerum habet 118. c. Incipit: M. T. Ciceronis ad Brutum parados a [sic] incipiunt. Graecae inscriptiones desunt: Latina item Paradoxi tertii. In fine: M. T. C. Parados a ad Brutum feliciter expliciunt.

Quarti numerus est 119. d. Inscriptus est: M. Tullii Ciceronis ad M. Brutum libellus paradox a rum [sic] feliciter incipit. Graecae inscriptiones desunt: Latina item et Graeca paradoxi tertii. In fine scriptum est: M. Ciceronis paradoxa expliciunt. Amen.

Quinto adscriptus est numerus 121. d. Inscriptiones Graecae

*) Quod si sunt hi Codd. Dresdenses, ut ex numeris suspicari licet, quos adhibuit Otto in edendo Catone maiore (1830.), habes eos descriptos (excepto eo, qui habet N. 118.) in eius editionis praefatione p. XXVIII sq.

desunt omnes: item Latina Paradoxi tertii. Neque in principio li-
belli est inscriptio, ante praefationem: in fine autem est: Explicit
Tulius de paradoxis animi. Fortasse hoc animi ortum est ex
voce amen, in qua quartus Dresdensis desinit, perperam lecta.

9-11. Codices Gudiani tres: A. B. C. Et eum quidem,
quem notavimus litera A., descripsit C. Heusingerus in Praefatione
Ed. Cic. de Off. mai, p. XVI-XVII. (Ed. Zumpt. p. xx sq.). Mem-
branaceus est, exscriptus circa annum 1300. Huius duae exstant
collationes typis descriptae; prima edita est in G. Seebodii Bibl.
Crit. (Kritische Bibl. f. das Schul- und Unterrichtswesen, 1823. 8.)
p. 800-805: altera ad calcem libri, qui inscribitur: M. Tullii
Ciceronis Paradoxa Graece versa et explicata ab lo. Morisoto, Me-
dico. Accedunt variae lectiones duorum Codicum Guelferbytano-
rum, Paradoxa continentium, ed. G. F. Wensch, Halanus. (Halis
Saxonum, in libr. Orphanotr. 1840. 8.) Habet hic Codex in Gu-
dianis numerum 150. Nonnunquam verbis Ciceronis superscriptae.
sunt glossae: multis locis apparent scriptionis (og orgagias) veteris
vestigia, non raro voces sunt omissae, saepe ordo verborum a vul-
gato recedit.

Gud. B. est alter eorum, quorum collatio inest in libro a Wen-
schio edito. In Gudianis habet numerum 2. Ille (A.) apud Ebertum
notatus est N. 275; hic (B.) N. 272, estque seculi XIV. Saepius
discedit a lectione vulgata, raro tamen meliorem exhibet: prope
finem, cum aliquot aliis, admodum disiecta habet verba Cicero-
niana. Neuter habere videtur Graecas Paradoxorum inscriptiones.
In principio prioris scriptum est: Liber de Paradoxis Marci Tulii
[sic] Ciceronis; posterioris: M. tullii Ciceronis incip paradoxa

stoicorum.

Gudianum C. appellamus eum codicem Guelferbytanum, cuius
collationis specimen (Prooemii et Parad. I. capitum 1 et 2.) ad me
in epistola, data Gottingae d. 5. m. Decembr. 1829, transmisit F.
G. Schneide win, V. Cl., nunc Professor Gottingensis, tunc, ut
nomini subscripsit, philologiae studiosus, cui ego viro trium etiam
Codicum Guelferbytanorum collationes, qui habent Disputationes
Tusculanas, acceptas refero accuratissimas. Non optimae notae eum
librum dixit Schneidewinus. Non est integer: initium deest;
ubi incipit, statim glossa Ciceronis verbis intrusa apparet: eo-
que hos locos scripsi lubentius. Membranaceus est, in Italia
scriptus. Refert Schn. esse ibidem etiam quattuor alios, nondum
collatos: quorum ego collationes qua ratione mihi faciendas cura-
rem viam non reperi: quod item accidit in Vindobonensibus, et
aliquot aliis.

12. Codex Suerinensis. Collatio eius exstat, facta a Schillero, Philos. Doctore Suerinensi, in libro menstruo, qui inscribitur: Neue Jahrbb. f. Philol. u. Paedagogik. Herausgeg. v. G. Seebode, I. C. Iahn, u. R. Klotz. Ill. Suppl. Bd. 2. Hft. (1835.) p. 260-264. Descriptio Codicis non inest. Neque aetatem novimus, neque materiam, cui inscriptus est, neque formam eius. Collatus est cum Ed. Orelliana. Inscriptiones Paradoxorum Graecae desunt: tertii etiam, ut in multis, Latina, cuius loco litteris maiusculis leguntur scripta haec ipsius contextus verba: Parva inquit est ut magna culpa, mutila, ut in plurimis. Habet Codex multa veteris scriptionis, sed multa etiam ignorantiae scriptoris vel negligentiae vestigia: est tamen, ubi in locis dubiis conspiret cum libris melioribus.

13. Codex Duisburgensis. Universitatis litterarum Duisburgensis Codices Latinos descripsit H. A. Grimmius, Th. Dr., Bibliothecae academicae praefectus. Codex ille, qui quattuordecim variorum scriptorum libros continet, Ciceronianos habet sex, in his Paradoxa, Orationem Milonianam, Laelium, Catilinarias, Invectivam in Sallustium (spuriam); de Officiis, de Senectute, Tusculanas. Est Collatio in libro, qui inscribitur: I. H. Withof Krit. Anmerkungen üb. Horaz u. andere Roem. Schriftsteller. III. Stück. (Düsseldorf. 1792. 8.) p. 155–172. Scribit Grimmius, Codicem esse membranaceum, f. m., seculi, si non tertii decimi, certe quarti decimi ineuntis; pictas eum habere litteras initiales, quum caeruleas tum rubras: primam cuiusque libri inauratam etiam. Summa cum diligentia codicem esse scriptum: esse in margine eadem manu scriptas annotationes, easque prodere virum multae lectionis, nisi forte una cum scriptoris ipsius libris descriptae fuerint ex codice vetustiore: Graecae linguae eum fuisse plane imperitum: Graecas inscriptiones ita mendosas esse, ut eum ne litterarum quidem Graecarum ductus cognitos habuisse appareat. Semel in aliquo Lactantii libro (de Vero Cultu) adscriptum esse: „Hic debent esse verba graeca." Addit Grimmius, varii generis esse annotationes: habere alias lectionis varietatem; aliis laudari scriptores vel locos similes, sive ad res sive ad personas; aliis argumenta significari, vel hominum clarorum nomina prodi, aliis denique explicari verba difficiliora: nonnullas manu recentiore esse scriptas. Est liber non contemnendus, quamquam neque ex hoc, neque ex alio quoquam, ipsius Ciceronis manum restituere poteris.

14-20. Codices Oxonienses septem. Eorum lectiones exbibentur in Gernhardi Editione p. 275- 292, et in Supplemento Ed. Ernestianae minoris, Part. posterioris Vol. I (Halae 1827.)

[ocr errors]
« IndietroContinua »