& voti fui dilationem haud fatis æquo animo passurus videbatur. Poftquam huic simul pietatis in cariffimum Magistrum , simul obsequii erga ftudiofos Romanæ hiftoriæ leetores officio, quantum in nobis fatisfecimus noftri juris , ad id quod dudum agitaveramus de Livio redire propera mus. Ut igitur eximii fcriptoris lectionem jucundiorem juventuti expeditioremque faceremus, hoc primum in nova hac editione noftra fpectavit labor, ut textus: ipfi Livianus quàm emendatissimus offerretur. Semper doluimus illi ætati , eriam in plano plerumque offendenti , novas objici difficultates , ex mendis, ex prava interpunétione , ex omiffione aut trajectione vocum, quibus fcopulis firmati quoque longo ulu lectores interdum retardarentur. Huic incommodo ut iremus obviam, textum hujus novæ editionis ex majore illa quæ summâ diligentiâ curata eft , ita descripfimus , ut hîc non minùs illimis, atque etiam purior in quibusdam defæcatiorque prodiret. In notis folam intuiti fumus utilitatem eorum quibus hæc opera dicabatur. Itaque novum penè ex prisco refe&tum Commentarium offerimus juventuti , & partim detra&tione , partim adjectione , ad gufûs ejus captûsque normam exactum. Resecuimus ea omnia quæ ad assequendam auctoris mentem planè neceffaria non essent : veterum lectionum , quibus novæ substitutæ sunt , mentionem ; disputationes , quæ in spatium paulo longius excurrerent; auctoritates etiam doétorum virorum , quibus emendationes noftræ niterentur. Itaque nomen J. Fr. Gronovii , quod singulæ ferè majoris Commentarii noftri paginæ personant, hîc perrarò reperietur. Quod ideo monitum hoc loco teftatum que volumus , ne quis nos parum memores fuisse arguar gratiæ tanto viro referendæ. , aut aliquam ejus gloriæ, partem in nos derivare voluisse. Quæ addidimus, unius funt generis , & referuntur omnia ad explanationem vocum locutionumque Livianarum : cui labori , à Doctis plerumque faftidito ,. ut parva tribuenda laus , ita non mediocrem ad promovenda adolescentium ftudia utilitatem inesse credimus. o19) Supplementa in amifforum librorum locum à Freinshemio concinnata , immenfæ eruditionis ac diligen opus , ab præsente instituto prorfus aliena erant. Sed ea quibus explentur ultimorum quinque Livii librorum lacuna fervanda duximus, ut sua narrationi conftaret integritas , & unus quidam perpetuæ historix teñor. Illa tantùm uncis includenda , & hac notâ Suppl. in mars tiæ gine exteriore appositâ insignienda curavimus. Volumina in majorem quàm optaremus numerum excrevere, & è fingulis bina facta sunt. Hanc nobis necessitatem impofuêre adjectæ illuftrando textui notæ , & indices rerum decimo , tricesimo , & quinto fupra quadragesimum libris subjunai. Præfationem majori noftræ editioni præfixam hîc omittere ftatueramus. Rogati ab amicissimis viris, quorum & voluntati obsequi , & judicio credere nos decet pariter & juvat , ex illa excerpfimus quidquid maximæ voluptati pariter & utilitari ftudiofis Livii juvenibus fore videbatur. Denique, quoniam in notis æstimamus pecunias , pondera , mensuras, & ad eorum quæ apud nos sunt in usu rationem exigimus ; ut intelligi possit quid in ea æftimatione secuti fimus , fubjunximus sum, marium ejus disputationis quam de iis rebus paulò fusiorem in majore editione institueramus. Hæc nobis mens, hoc consilium fuit , in nova hac Livii editione in qua juventutis utilitatem unicè speetavimus. Ei vivâ voce erudiendæ tot per annos dediti & addi&ti, publicum docendi munus, à quo jam nos infirma valetudo invitos removit , scripto certè exsequi gaudemus: utinam cum aliquo fructu!cers tè optimâ yoluntate. |