Immagini della pagina
PDF
ePub

exercitus nostri, verum etiam si edictum praetoris ostendero, concident. Hos, quos video volitare in foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire: 3qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum 5suos milites eduxisset: qui si hic permanent, mementote non tam exercitum illum esse nobis, quam hos, qui exercitum deseruerunt, pertimescendos. Atque hoc etiam sunt timendi 'magis, quod, quid cogitent, me scire sentiunt, neque tamen permoventur. Video, cui Apulia sit attributa, qui habeat Etruriam, qui agrum Picenum, qui Gallicum, qui sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum depoposcerit. Omnia 'superioris noctis consilia ad me delata esse sentiunt: patefeci in senatu hesterno die: Catilina ipse pertimuit, profugit: hi quid exspectant? Nae illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram..

IV. QUOD exspectavi, jam sum assecutus, ut vos omnes factam esse aperte conjurationem contra rempublicam videretis. Nisi vero si quis est, qui 10Catilinae similes cum Catilina sentire non putet. Non est jam lenitati locus: severitatem res ipsa flagitat. Unum etiam nunc concedam: exeant, proficiscantur, ne patiantur "desiderio sui Catilinam miserum tabescere: demonstrabo iter: Aurelia via profectus est: si acceleraie volent, ad vesperam consequentur. O fortunatam rempublicam, 12si quidem hanc sentinam hujus urbis ejecerit! Uno mehercule Catilina 13exhausto, relevata mihi et recreata respublica videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut excogitari potest, quod non ille conceperit? Quis tota Italia 14veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, 15quis testamentorum subjector, 16quis circumscriptor, quis ganeo, 17quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor juventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur? 18Quae caedes per hosce annos sine illo facta est? Quod nefarium stuprum non per illum? 19 Jam vero quae tanta in ullo umquam homine juventutis illecebra

fuit quanta in illo? qui aliis fructum libidinum, aliis mortem parentum, non modo impellendo, verum etiam adjuvando, pollicebatur. Nunc vero quam subito, non solum ex urbe, verum etiam ex agris, ingentem numerum perditorum hominum collegerat? Nemo, non modo Romae, sed nec ullo in angulo totius Italiae, oppressus aere alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris foedus adsciverit.

V. ATQUE, ut ejus diversa studia 1in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est 2in ludo gladiatorio paullo ad facinus audacior, qui se non intimum Catilinae esse fateatur: 3nemo in scena levior et nequior, qui se non ejusdem prope sodalem fuisse commemoret. Atque idem tamen, stuprorum et scelerum exercitationé assuefactus, 5frigore, et fame, et siti, ac vigiliis perferendis, fortis ab istis praedicabatur; cum industriae subsidia, atque instrumenta virtutis, in libidine audaciaque consumerentur. Hunc vero si sui fuerint comites secuti; si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges; 70 nos beatos, O rempublicam fortunatam, O praeclaram laudem consulatus mei! Non enim jam sunt mediocres hominum libidines, non humanae ac tolerandae audaciae: nihil cogitant, nisi caedes, nisi incendia, nisi rapinas: patrimonia sua profuderunt: fortunas suas abligurierunt: res eos jampridem, 1ofides deficere nuper coepit: eadem tamen illa, quae erat in abundantia, libido permanet. Quodsi in vino et alea comissationes solum quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi. Hoc vero quis ferre possit, inertes homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, 12ebriosos sobriis, dormientes vigilantibus? Qui 13mihi 1accubantes in con viviis, vino languidi, 15confecti cibo, 16sertis redimiti unguentis obliti, 17eructant sermonibus suis caedem bonorum, atque urbis incendia. Quibus ego confido impendere 18fatum aliquod: et poenas jamdiu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitas, aut instare jam plane, aut certe appropinquare. Quos si meus consulatus, quoniam

9sanare non potest, sustulerit; 'non breve nescio quod tempus, sed multa saecula propagarit reipublicae. Nulla est enim natio, quam pertimescamus: nullus rex, qui bellum populo Romano facere possit. Omnia sunt externa unius virtute terra marique pacata: domesticum bellum manet: intus insidiae sunt: intus inclusum periculum est: intus est hostis: cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est. Huic ego me bello, Quirites, profiteor ducem: suscipio inimicitias hominum perditorum. 3Quae sanari poterunt, quacunque ratione sanabo: quae resecanda erunt, non patiar ad perniciem civitatis manere. Proinde aut exeant, aut quiescant: aut, si et in urbe, et in eadem mente permanent; ea, quae merentur, exspectent.

VI. AT etiam sunt, Quirites, qui dicant, a me in exsilium ejectum esse Catilinam. Quod ego si verbo assequi possem, istos ipsos ejicerem, qui haec loquuntur. "Homo videlicet timidus et permodestus vocem consulis ferre non potuit: simul atque ire in exsilium jussus est, paruit, ivit. Hesterno die, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in aedem Jovis Statoris vocavi: rem omnem ad patres conscriptos detuli. Quo cum Catilina venisset, quis eum senator appellavit? quis salutavit? quis denique ita aspexit, ut perditum civem, ac non potius ut importunissimum hostem? Quin etiam principes ejus ordinis partem illam subselliorum, ad quam ille accesserat, nudam atque inanem reliquerunt. Hic ego "vehemens ille consul, qui verbo cives in exsilium ejicio, quaesivi a Catilina, an nocturno conventu apud M. Laecam fuisset, necne. Cum ille 10homo audacissimus, conscientia convictus, primo reticuisset: patefeci cetera. "Quid ea nocte egisset, quid 12in proximam constituisset, quemadmodum esset ei ratio totius belli descripta, edocui. 13Cum haesitaret, cum teneretur; quaesivi, quid dubitaret eo proficisci, quo jampridem pararat: cum arma, cum secures, cum fasces, cum tubas, cum signa militaria, cum Aquilam illam argenteam, cui ille etiam sacrarium scelę.

rum domi suae fecerat, scirem esse praemissam. 1In exsilium ejiciebam, quem jam ingressum esse in bellum videbam? Etenim, credo, Manlius iste centurio, qui in agro Fesulano castra posuit, bellum populo Romano suo nomine indixit: et illa castra nunc non Catilinam ducem exspectant: et ille, ejectus in exsilium, se 3Massiliam, non in haec castra conferet.

VII. O CONDITIONEM miseram, non modo administrandae, verum etiam conservandae reipublicae! Nunc, si L. Catilina, consiliis, laboribus, periculis meis circumclusus ac debilitatus, subito pertimuerit, sententiam mutaverit, deseruerit suos, consilium bellum faciundi abjecerit, ex hoc cursu sceleris et belli, iter ad fugam atque in exsilium converterit: non ille a me "spoliatus armis audaciae, non obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque depulsus, sed indemnatus, innocens, in exsilium ejectus a consule vi et minis, esse dicetur: et erunt, qui illum, si hoc fecerit, non improbum, sed miserum; me non diligentissimum consulem, sed crudelissimum tyrannum existimari velint. Est mihi tanti, Quirites, hujus invidiae falsae atque iniquae tempestatem subire, dummodo a vobis hujus horribilis belli ac nefarii periculum depellatur. Dicatur sane ejectus esse a me, dummodo eat in exsilium. Sed mihi credite, non est iturus. ✅ Numquam ego a diis immortalibus optabo, Quirites, invidiae meae levandae causa, ut L. Catilinam ducere exercitum hostium, atque in armis volitare audiatis: sed triduo tamen audietis: multoque magis illud timeo, ne mihi sit invidiosum aliquando, quod illum emiserim potius, quam quod ejecerim. Sed cum sint homines, qui illum, 10cum profectus sit, ejectum esse dicant, iidem, si interfectus esset, quid dicerent? Quamquám isti, qui Catilinam Massiliam ire dictitant, non tam hoc queruntur, quam verentur. Nemo est istorum tam misericors, qui illum non ad Manlium, quam ad Massilienses ire malit. Ille autem, si mehercule 12hoc, quod agit, nunquam ante cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet, quam exsulem

vivere. Nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod 1vivis nobis Roma profectus est; optemus potius, ut eat in exsilium, quam queramur.

VIII. SED cur tamdiu de uno hoste loquimur: et de eo hoste, qui jam fatetur se esse hostem; et quem, quia, quod semper volui, murus interest, non timeo: de his, qui dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt, nihil dicimus? Quos quidem ego, si ullo modo fieri possit, 3non tam ulcisci studeo, quam sanare, et ipsos placare reipublicae; neque, id quare fieri non possit, si me audire volent, intelligo. Exponam enim vobis, Quirites, *ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur : deinde singulis medicinam consilii atque orationis meae, si quam potero, afferam. Unum genus est eorum, qui, magno in aere alieno, majores etiam possessiones habent: quarum amore adducti, dissolvi nullo modo possunt. "Horum hominum species est honestissima; (sunt enim locupletes :) voluntas vero, et causa impudentissima. 9Tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et copiosus sis: et dubites de possessione 10detrahere, acquirere ad fidem? Quid enim exspectas ? bellum? quid? ergo, in vastatione omnium, tuas possessiones 11sacrosanctas futuras putas? 12an tabulas novas ? errant, qui istas a Catilina exspectant. 13 Meo beneficio tabulae novae proferentur, verum auctionariae. enim isti, qui possessiones habent, alia ratione ulla salvi esse possunt. 14Quod si maturius facere voluissent, 15neque, (id quod stultissimum est,) certare cum usuris fructibus praediorum; 16et locupletioribus his et melioribus civibus uteremur. Sed hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut deduci de sententia possunt; aut, si permanebunt, "magis mihi videntur vota facturi contra rempublicam, quam arma laturi.

Neque

IX. ALTERUM genus est eorum, qui, quamquam premuntur aere alieno, 18dominationem tamen exspectant: rerum potiri volunt: honores, quos quieta republica despe

« IndietroContinua »