Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

LONDINI:
CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1821.

s

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

MORS

N E R O N IS

ET

INITIUM

PRINCIPATUS

G G A L B Æ.

Supplementa hæc libavit excerpsitque Henricus Savilius, vir

doctissimus, er Plutarcho, Suetonio, Dione, et er Tacito ipso; quibus præmissis, facilius et clarius transitur ab Annalibus Taciti, quorum finis invidia fatorum interceptus est : ad alterum ejus opus, Historius scilicet bellorum civilium. Hæc primum vulgari idiomate Anglico composita, dein Latio sinistre donata, ac multis locis subobscura, nos cum auctoribus unde hausta sunt, sedulo contulimus, purgavimus, atque elucidavimus.

Anno Urbis conditæ dcccxxi, Galerio Trachalo et Silio Italico Coss. Caius Julius Vindex, qui Galliam Lugdunensem Proprætor obtinebat, postquam privatis-sæpe insíciis petitum Neronem, irrito semper eventu, vidis; primus extulit publicæ aggressionis signum, apertum professus hostem. Vindex domo erat senatorius, origine Galius, et priscorum apud eos Regum sanguis, corpore validus, ingenio acer, manu promtus, belli sciens, et præfidentis, quo rapienda inclinaret occasio, animi. Pacata ejus provincia erat, et propterea inermis: nusquam legionum, aut cohortium stativa, nusquam præsidium. Sed tamen ut in corpore ægro, et peccantium humorum injuriis obnoxio, primus aut qui undecumque ingruit morbus et dolor, etsi levissimus, facile proximo alterius contagio invalescit, et quatit cietque in noxæ societatem totam latentis interius mali sentinam; sic ubi passim laborat Resp. qui primus laxata obedientia rebellat, ac detrectat imperium, in omnem turbarum licentiam præit. Neque raro evenit, ut, sublato principe malo, qui novus et melior successit imperator, tamen citra ruinam non subsistat. Vindex ergo, priusquam arma ostentaret, excussis diligenter quæ ad se pertinerent, scil. quod nec imperii satis capax esset, extraneus scilicet, nec factione validus, neque sibi obstrictos in partibus proceres Rom. haberet, decrevit designata animo exequi auspiciis alienis, et se vertere, quo eum auctoritas et fama, quæque auxilii spem faceret, necessitudo pluribus innexa, ac potentia vocarent. Corbuloni nuper Sicarios immiserat Nero, et Vespasianum Judaico bello distinebat. Suetonius Paullinus haud procul agebat, sed sine exercitu: is certe supra reliquos temporis sui duces militari laude floruit. Verginius Rufus Germania superiori præerat cum tribus legionibus, Vindici in proximo, sed familiæ ignobilioris. Germaniam inferiorem obtinebat Fonteius Capito cum quatuor legionibus, Africam Clodius Macer cum justo exercitu; sed uterque, ex sua opinione impar restaurandis, quæ Nero subverterat. Restabat Servius Sulpicius Galba, cui magnæ opes, vetus in familia nobilitas. Is octo annis rexerat moderate citeriorem Hispaniam, nunc quoque legione et auxiliis instructus. :Vindex cum urgere, quæ agitabat animo, statuisset; in Hispaniam et alio clam literas misit, propositi sui apud legatos provinciarum interpretes. Galba per senyum languida ambitione, et qui metu temporum, in desidiam segnitiemque conversus erat, ne votis quidem Principatum coneeperat, et ille jam ante quietis avidus, a publicis negotiis secesserat intra obscurum vitæ genus. Terrebat scilicet Nero, sub quo, cum non impune semper liceret malefacere, certe benefacere nunquam periculo caruit; et quia, ut aiebat ipse Galba, nemo rationem otii sui reddere cogeretur. Acceptis literis Vindicis perculsus Galba, et

6

« IndietroContinua »