Immagini della pagina
PDF
ePub

tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare, arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quemdam portare, qui postea 8 princeps fuit belli faciundi. Ea tempestate plurimos cuiusque generis homines ascivisse dicitur, mulieres

Cicerone Consule designato ortae, tacite coniurationis exsequendae studium opponit. Plenior igitur sententia haec Sallustii menti videtur obversata fuisse: quum Cicero summa bonorum omnium alacritate Consul declaratus esset, Catilina nihilo minus nefaria consilia acerrime persequebatur, quamquam ea res initio populares coniurątionis concusserat. Aliam plusquamperfecti explicandi rationem Gerlachius iniit, haec annotans: consilio hoc tempus auctor posuit, ut declararet, alia postea accessisse, quae mentes eorum perturbarent. Sed quominus probemus obstat prima vocis potestas, quam Gerlachius cum primum confudit, haud dubie germanice interpretatus zuerst, quum potius sit anfänglich; v. Herzog. ad Caes. B. G. VII, 15, extr. Consimili modo plusquamperfectum positum est Cat. XXXVI, 5. ex tanta multitudine neque praemio inductus coniurationem patefecerat, neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat, ubi haud dubie cogitavit serius tempus, quo de irrito utriusque senatusconsulti eventu iam iudicari poterat. ib. XVII, 6. ea re cognita, rursus in Nonas Februarius consilium caedis transtulerant. L, 4. ubi v. Iug. LXXIII, 3. plebes, litteris cognitis, volenti animo de ambobus acceperant; Mario generis humilitas favorem addiderat; respicitur enim ad factum posterius eventumque, quem Marii dimissio habuit, ea tamen re non diserte addita. Cf. Heusinger. Praef. ad Cic. Off. p. LX. Tacit. Ann. II, 52, med.

[ocr errors]

§. 2. minuebatur] Acidalius ad Vell. I, 8. Tom. II. p. 584. Ed. Ruhnk, legendum censet minuebat; quod quamquam defendi posse videtur analogia eorum verborum, de quibus diximus ad c. VI, 7., tamen omni, quantum constat, librorum auctoritate destituitur. Arma parare Gerlachius recte statuit proprio sensu esse intelligendum; quominus enim ita capias, ut sit bellum excitare, Sallustiana obstat consuetudo dicendi. Aliter Tacitus, apud quem arma saepissime dicuntur pro bello; v. Rupertius ad Ann. I, 2, init. sumptam mutuam viginti septem codices praebent sumptam mutuo ;

[ocr errors]

Pro

etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post, ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant. Per eas se Catilina credebat posse 4 servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi, vel interficere.

sed vulgata, quam plurimi in iisque optimni libri, velut Bas. 1. Fabric. 1. Teg. Leid, L. Naz. Commel. alii tenent, haud sollicitanda, quum pateat minus usitato adiectivo vulgatius adverbium a scribis fuisse substitutum. Cortius comparavit Liv. XXXV, 49, 10. videretis regem, mutuas pecunias fenore in stipendium quaerentem. Similiter Plautus Asin. I, 3, 95. si viginti minus mutuas non potero, certum est, sumere fenore. Alia habet Schellerus in Lex, ampl. p. 6573, unde hoc ipsum desumpsit Gerlachius,

Manlium] Ita optimorum librorum auctoritate cum Cortio et Gerlachio edidimus. Alii, etiam Dio XXXVII, 30, tenent Mallium. Princeps, Cortio bene observante, h. 1. non est ordine sed tempore primus, non dux, apud quem summum imperium, sed qui belli initiam fecit; coll. Caes, B. G. VII, 2, 1. Carnutes principes se ex omnibus bellum facturos pollicentur, v. Herzog, ad B. G. I, 12. I, 41. Bremi. ad Nep. Hamil. 3, 3. Cic. Philipp. VII, 9, in. de Or, UI, 32. Alio sensu dicitur princeps ad aliq. rem, quo primaria caussa vel primarius auctor alic, rei significatur, ut observavit Goerenz. in Iahnii Annall. Philolog, et Paedag. a. 1826. 1, 2, p. 302,

[ocr errors]

§. 3. ascivisse] Ita solus, quantum constat, Barber. 5.; v. ad c. XLVII, 1. Relicui omnes adsciv. Sibi non legitur in Reg. Erl. Fabr. 2. et Guelf. 3. m. pr. ac locum mutat in Gaelf, 7., quod Cortio satis caussae fuit, ut pronomen, quod sane abesse potest, eiiceret. Ingentis servatum in Guelf. 5. relicui ingentes. Sumptus tolerare Gerlachius non satis accurate explicat sufficere sumptibus; magis a vero Cortii recedit ratio, qui sic interpretatur: magnos sumptus fecerant, quos tamen stupro corporis facile perferre potuerant. Sensus potius est: ingentes sumptus fecerant, quibus ferendis fuerant quidem pares, sed vix fuerant, et nonnisi pessimarum artium contentione. Difficultatis enim notionem in hoc verbo inesse exempla omnia, accurate spectata, docent, monuitque iam Ruhnken. ad Ter, Adelph. V, 3, 23. Quaestui modum fecerat i. e. finem attulerat. Commode Cortius contulit Cic. Verr. II, 48, 118.

XXV.

Sed in his erat Sempronia, Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora commiserat. 2 Haec mulier genere atque forma, praeterea viro atque liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis

modum aliquem et finem orationi nostrae faciamus. Vell. II, 47, 3, ambitus neque finis reperiebatur, neque modus. Se ante Catilina abest in Guelf. 4.; sed v. quae de eius positu diximus ad c. I, 1. Viros 1. e. maritos; v. Ruhnk, ad Ter. Hecyr, IV, 1, 9. Serv. ad Virg. Aen. IV, 192.

XXV. §. 1. virilis audaciae] Huius loci memor fuit Ruhnken. ad Vell. I, 1, 3. ubi Electra dicitur virilis animi femina; coll, eodem II, 74, 3. Fulvia nihil muliebre praeter corpus gerens. In sequentibus cum Gerlachio ex omnibus codicibus restituimus voces praeterea, atque et fuit, quas omnes pro consueta temeritate deleverat. Psallere et saltare haud dubie vera lectio est, licet libri magnopere varient, tum omissa copula, tum additis verbis canere vel cantare, tum ordine quo hacc se excipiunt multum diverso, ex quo recte colligas, librariorum glossemata hic haberi. Receptam lectionem tuentur octo Leidd. in iisque L., omnes Bass. Tur. 1. 2. Bern. 1. 3. Copula tamen abest apud Macrob. Saturn. III, 14. et in nonnullis codd., quod Gerlachius in Commentt. p. 93. probat, nos non item. Ceterum constructio huius loci ita comparata est, ut primum ablativi, tum infinitivi, denique accus, pariter pendeant a verbo docta; quod Dahlius non satis intelligens, psallere putavit et saltare esse infinitivos historicos, multa alia autem ita esse dictum, ut suppleatur inerant illi. Sed inesse, quod positum male se haberet, (v. ad c. XVII, 2.) multo minus suppleri potest, Quodsi autem multa alia aptum est a verbo docta, sequitur, interpositos infinitivos non alia constructione positos esse posse; alioquin enim tertium membrum a primo plane seiunctum foret. Doctus autem c. ablat. coniunctum legitur apud Ciceronem Bruto c. XLV, 168. et XLVI, 169. Martial. X, 76.; infinitivum imprimis apud poetas adiunctum habet, v. c. Hor. Carm. IV, 13, 7. III, 6, 38. Ovid. Met. V, 55. Vechner, Hellenol. p. 304.; de accusativo conferendus est Bentl. ad Hor. Carm. III, 8, 5. Liv. VI, 32. XXV, 37. Noster Fragm. Historr. I, n. 40. Sunt post luxuriae vocabulum in quattuor. codd. locum mutat; eo Gerlachius eiecit; nobis expellendi non satis idonea caussa videtur.

§. 3. pudicitia fuit] Pro fuit in permultis codd. probante Put

1

[ocr errors]

atque Latinis docta, psallere et saltare elegantius, quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia 3 quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae

schio legitur fuere, quod ceteri editores merito aspernati sunt. Apparet librarios singularem mutasse in pluralem, nescios, si praedicatum substantivo continetur, verbum esse et ad subiectum et ad praedicatum referri posse, ita ut insigniori plerumque vobaculo, rarius propiori sese accommodet, Rem Cortius tetigit quidem, sed non plane perspexit, alienis etiam exemplis huc tractis. Cf. Iug. XVIII, 11. possidere ea loca, quae proxume Carthaginem Numidia appellatur. Ovid. Art. Am. III, 222. quas geritis vestes sordida lana fuit. cf. Walchius Emendd, Livv. p. 130. Liv. XXV, 5, 11. et Zumptius Gramm. Lat. §. 69, 2, 3. p. 297,

discerneres] Hanc omnium fere librorum seripturam cum Gerlachio revocavimus. Cortius enim, mutandi libidine impulsus, Gronovio obsecutus erat, qui Obss. III, 13. p. 417. decerneres scribendum esse contenderat, quod probum foret, si libri praeberent, sed sine libris non temere est admittendum. Magnopere autem errat Gerlachius, in Commentt. T. II. P. I p. 94. de et di syllabas prisco sermone eiusdem fuisse potestatis statuens, quae sententia, quoniam levissima tantum veritatis specie, non recta ratione nititur, parum, puto, cuiquam probabitur. Nam quod ille delectus et dilectus confert, ad c. XXXVI, 3. monuimus alterum ne latinum quidem esse; diffluere autem et defluere quomodo differant, dicemus ad Iug. I, 4. Quodsi discernere et decernere interdum ita posita leguntur, ut alterum pro altero dictum videri possit, tantum abest, ut consectarium sit, de et di syllabas eandem vim habere, ut accurate spectanti propriam utrumque potestatem retinere appareat. Quum enim de praepositio cum verbis coniuncta vim simplicis augeat, (ut deposcere, demirari, depopulari, deamare, deierare, devincere, v. Ruhnken. ad Ter. Eun. II, 3, 39. Bremius ad Nep. Milt. II, 2.) decernere significat aliquam rem in suas partes dividendo accurateque examinando plene iudicare, unde factum, ut idem fere sit ac statuere vel constituere. Discernere vero est, rem aliquam in duas partes seiungere, discrimineque quod inter utrumque intercedit explorato, iudicio in alterutram inclinare. Cf. Caes. B. C. I, 35, 3. intelligere se, divisum esse populum R. in partes duas, neque sui iudicii, neque suarum esse virium, discernere, utra pars iustiorem habeat caussam.

minus parceret haud facile discerneres; lubidine sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur. 4 Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat, luxuria atque 5 inopia praeceps abierat, Verum ingenium eius

Tacit. Ann. V, 6. miserius sit, ob amicitiam aconsari, an amicum accusare, haud discreverim. Apparet igitur decernere latius patere quam discernere, et quamvis saepe utrumque de eadem re dici possit, tamen cogitandi modum multum esse diversum.

lubidine sic accensa] Cum Cortio plerique ex recentioribus, etiam Gerlachius, exhibuerunt lubido sic accensa, quam scripturam praebet Guelf. 1. 5. Sen. 1. Fabr. 1. Tur. 1. et Rostoch. Sed in tanto relicuorum librorum consensu haud probabile est nominativum a Sallustio esse profectum, praesertim quum in ista scriptura aliud orationi illatum subiectum structurae perpetuitatem, a nomine Semproniae pendentis, incommode tollat. Praeterea glossa, quam fidem codices habent, lubido eius sic erat accensa, magis ad nostram, quam ad Cortianam scripturam spectare videtur; nominativus enim si positus fuisset, vix erat, quod explicaretur. Incensa autem non coniungendum cum lubidine, sed primo casu capiendum de Sempronia, falliturque Langius, utramque structuram aequé commodam cenзens. Per se quidem nihil obstat, quominus incendi non solum homines, sed etiam perturbationes animi dicantur, cf. Cic. Acadd. II, 28, 89. nonne ibidem incitato furore? sc. clamat, de quo loco vid. Wapkens. Lectt. p. 38. Sall. Iug. VI, 3. studia Numidarum in Iugurtham accensa. Liv. XXIX, 19, 10. accensis studiis pro Scipione; sed nostro loco propterea praestat incensa ad Semproniam referre, quia grammaticum subiectum ea voce continetur, quo ad facilitatem orationis aegre caremus. Si vero fuit additum esset, non repugnarem, si quis lubidine accensá coniungere vellet, quoniam tum subiectum verbo significaretur.

§. 4. ingenium cius haud absurdum] Hunc locum tractavit Mich. Heusingerus ad Vechneri Hellenol. p. 303-4., ita tamen, ut structuram`plane perverteret. Semicolo enim post absurdum in comma mutato, infinitivum posse aptum esse vult ab voce absurdum; quae autem affert ad istam constructionem defendendam exempla, pariter vitiosa interpunctione affecit, sic emendanda Tacit. Ann. XIII, 45, med. Sermo (Sabinae Poppaeae) comis, nec absurdum in

« IndietroContinua »