Immagini della pagina
PDF
ePub

delicta reprehenderis, malevolentia et invidia, dicta putant; ubi de magna virtute et gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea, veluti ficta pro falsis 3 ducit. Sed ego adulescentulus initio, sicuti pleri

[ocr errors]

num, et quam facile errori vel in narrandis rebus, vel in iudicandis locus dari possit, ubi vel maxime caves, neminem fugit. Hang explicationem etiam sequentia adiuvant, quae ita fere cum antegressis cohaerent: arduum est res gestas scribere; primum quia quid ubique verum sit expediendum est; tum quia, ubi magno studio verum assecutus fueris, homines iniqua mente id accipiunt; nam plerique q. del. rep. etc. Dehinc, quod pariter ut inde de loco ad tempus transfertur, v. ad c. XXII, 2., rarius est in enumeratione. Verbum dicta ante putant, quod plerique omnes codd, tenent, Cortius expunxit, quia etiam sine eo sensus constet, si ex praegresso reprehenderis cogitatione suppleas te reprehendisse. Quod ut verum est, ita est non necessarium.— Malevolentia et hic et c. XII, 1. scripsimus, quamquam in codd. Cortio teste legitur malivolentia. Nulla enim ratione utuntur, qui i litteram inferunt, quum vocabulum compositum sit ex male et velle, quorum prius nunquam mutatur. Eadem ratio est vocis benevolentia, Iug. CIII, 7. Qui igitur non dicit malificium, malificus, malidico, malifactor, Maliventum, neque benificium, benificus, benifacio, Beniventum, non potest idem dicere malivolentia ac benivolentia. Quae sequuntur verba aperte imitantur Thucydidia illa in Periclis oratione funebri, II, 35. zalaner γὰρ τὸ μετρίως εἰπεῖν, ἐν ᾧ μόλις καὶ ἡ δόκησις τῆς ἀληθείας βεβαιοῦται. Ο τε γὰρ ξυνειδὼς καὶ εὔνους ἀκροατὴς τάχ ̓ ἄν τι · ἐνδεεστέρως πρὸς ἃ βούλεται τε καὶ ἐπίσταται νομίσεις δηλούσθαι· ὅ τε ἄπειρος, ἔστιν ἃ καὶ πλεονάζεσθαι, διὰ φθόνον, εἰ τι ὑπὲρ τὴν ἑαυτοῦ φύσιν ἀκούοι. Μέχρι γὰρ τοῦδε ἀνεκτοὶ οἱ · ἔπαινοί εἰσι περὶ ἑτέρων λεγόμενοι, ἐς ὅσον ἂν καὶ αὐτὸς ἕκαστος οἴηται ἱκανὸς εἶναι δρᾶσαι τι ὧν ἤκουσε· τῷ δὲ ὑπερβάλλοντι αὐτῶν φθονοῦντες ἤδη καὶ ἀπιστοῦσιν.

aequo animo] I. e. qui in neutram partem moveatur, ut neque admiretur nimium, neque invideat; de vocis aequus vi cf. quae scite disputavit Hertelius ad Taciti Agric. c. 20, extr. Verborum super ca sensum omnes fere interpp. assccuti sunt, grammaticam rationem non item; explicant enim quae supra ca sunt, sive quac vires proprias superant, securi, utrum hoc in verbis insit, necne.

[ocr errors]
[ocr errors]

que, studio ad rempublicam latus sum, ibique mihi advorsa multa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernabatur, insolens 4 malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla

Patet enim, in ista ratione supra praepositionem, unde ea pendet, grammaticum enunciationis obiectum esse, quasi auctor dixisset his superiora, vel maiora sive hacc excedentia, quae ratio tum a Latinorum usu, tum a praepositionum natura alienissima est. Neque ulla ex parte similia sunt exempla a Cortio et Herzogio laudata, Cic. Epp. ad Famm. XIV, 1. med. Pisonis amor tantus est, ut nihil supra possit. Plin. Paneg. c. 47, 5. superatis iam mille liminibus, ultra semper aliqua dura et obstantia, quibus locis, ut plurimis aliis, praepositio absolute posita est, casu, qui inde pendere debet, ex antegressis supplendo. Eiusdem fere generis est Cat. V, 3. nisi ibi supra vi adverbii pro magis positum statuas. Non melioris notae sunt, quae Aug. Schlegel. in Seebodii Bibl. Crit. a. 1819. Vol. II. p. 715. protulit. Is enim, quum constructionem ad graecismum revocet, ovta supplendum censens, cxempla Latina affert, ex Ovid. Met. I, 20. et Pompon. Mela III, 6, 1. III, 6, fin. III, 9, 3. petita, in quibus sine legitur; prorsus aliter ac nostro loco. Simplicissima autem ratio videtur, ut verba supra ea pendere dicas a praegressis quae quisque putat, ita ut hic quoque intelligatur quae putat. Quod ut fieri possit, semicolon post accipit in comma mutandum duximus; maiore enim interpunctione posita, verba supra ea novam videntur enunciationem incipere, constructionis obscuritate laborantem.

§. 3. Sed ego adulescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rempubl. latus sum.] Pro studio multi libri habent a studio, nonnulli etiam addita glossa litterarum, vel litterali. De hoc loco, a prioribus editoribus neutiquam intellecto, optime meritus est Car. Henr. Frotscherus, Observv. in Sallust. P. I. p. 19. sq. Is enim clare demonstravit, hunc locum neque ad Cap. IV, 2. spectare, neque a studio probari posse, quod Schlegelio visum in Seebodii Bibl. Crit. Hildes. 1819. II. p. 716., neque studium de litterarum studio esse accipiendum, sed studio ferri significare ardenti animo, sive, ut eius verbis utar, inconsulta quadam animi inclinatione ad aliq. rem rapi, quae sententia non magis studio quam ferri vocabulo continetur; quare nihil valent exempla a Müllero allata, Cic. Cat. Mai. 23, 83.

5 aetas ambitione corrupta tenebatur; ac me, quum ab relicuis malis moribus dissentirem, nihilo minus

equidem efferor studio patres vestros videndi. de Finn. V, 2,5. suo enim quisque studio maxime ducitur. Meliora praecepit Bremius ad Nep. Dat. IV, 5., quibus adde quae collegit Scheller. in Lex. Ampl. p. 3793. Cic. p. Cluent. 70. odio ferri. Tusc. III, 5. libidine aut iracundia ferri. p. Quint. 11. avaritia ferri. Studium autem iniquiore sensu pro nimio studio habet Ter. Hecyr. Prol. I, 4. populus studio stupidus in funambulo animum occuparat. et noster Fr. Hist. III, 11, 4. equidem fateor, me ad hoc bellum maiore studio quam consilio profectum. Per se igitur patet, ibique non ad studio referri posse, ut Tellerus opinabatur, sed ad rempublicam pertinere, eo modo, quem illustrávimus ad c. V, 2. Hac explicatione inita demum intelligitur, quid sibi velint addita verba initio, sicuti plerique; recte enim monuit Frotscherus, temeritatem esse florentis aetatis, prudentiam senescentis. Advorsa ex Incert. utroque pro adversa cum Cortio et Gerlachio edidimus. Adulescentulus habet Bas. 2. 4. Teg. et Bern. relicui adolesc. cf. Schneideri Gramm. Lat. I, 1. p. 28. De usu vocis v. ad c. XXXVIII, 1. XLIX, 2.

[ocr errors]
[ocr errors]

§. 5. ab relicuis malis moribus] Bona pars codicum: ab relicuorum malis moribus, quae varietas Langio quidem, qui id propter sequens ceteros praefert, sensum non variare videtur, praesertim quum Cortius, Kunhardtus, alii, (ac nuper Gerlachius quoque et Herzogius) genitivum receperint. Ablativum exhibuerunt Bipontt., post Müllerus; sed caussam, cur ita scribendum sit, primus exposuit Frotscherus 1. 1. p. 24. Nimirum Sallustius, quum sui aevi vitia enumerasset, audaciam, largitionem, avaritiam, non poterat, suis moribus defensionem paraturus, dicere, se ab relicuorum malis artibus alienum, ambitione tantum corruptum fuisse; ita enim ambitio non commune omnium, sed ipsi proprium vitium fuisset. Accedit, quod in tali sententia, licet ab auctoris mente alienissima, non relicuorum sed potius ceterorum scribendum fuisset, quoniam non omnibus omnia, sed aliis alia sunt vitia; relicuis autem recte habet, quia ambitionem malis moribus, quos vituperaverat, in unum quasi comprehensis opponit. De vocabulorum ceteri et relicui discrimine v. doctam Car. Beieri commentationem in Seebodii Miscell. critt. Vol. I. P. 1. p. 181., qui verissime docuit, ceteri dici, ubi, qui restant, singuli cogitentur, relicui autem, ubi omnes qui supersunt in unum comprehendantur, singulis cogitatione non discretis. Non satis tamen probare videtur Ludov. Doederlinus Synonym. Lat. Tom. I. p. 183. Quae autem Herzogius ad Caes. B. G.

honoris cupido eademque quae ceteros fama atque invidia vexabat.

IV, 1., de vocabulorum discrimine disputavit, et obscuriora sunt, neque rem expediunt. Ceterum, quod obiter monemus, relicta vulgari scribendi ratione, relicuus exhibuimus, non reliquus; ex quattuor enim syllabis constare vocabulum non solum testantur antiquissimorum codicum vestigia, (praestantissimus Vatic. A. relicus exhibet lug. XXIV, 8, et XXXI, 26., relicuus vero Fragm. Hist. III, 22, 2. et in Pseudo-Sall. Ep. ad Caes. I, 8.) sed etiam comicorum fere constans usus; contractam formam reliquus seriores tantum poetae adhibuerunt, rellicuus autem, quod metri dactylici necessitas exegit, non scribi potuisset, si reliquus primitiva forma fuisset. cf. Conr. Leop. Schneideri Gramm. Lat. T. I. part. I. p. 332. et Bentl. ad Phaedr. 1, 31. p. 20-21.

nihilo minus honoris cupido eademque, quae ceteros fama atque invidia vexabat.] Haec verba interpretes multum exercuerunt, quia ad constructionis integritatem et ante eadem requiri videtur, (pro quo Dahlius et Langius pessime nec non supplendum censent) tum quia non liquet, eadem fama atque invidia nominativus an ablativus sit. Quare Gronovius Obss. III, 2, p. 337. quae vocula mutata in qua, omnia ablativis posita censet, famá atque invidiá explicans per figuram v did dvoïv, nobis quidem minime h. 1. probatam; v. ad Cat. II, 2. Gronovium sequuntur Bipontt.,. Kunhardtus autem coniecit cupidum,~relicuis non mutatis, quod ad sententiam quidem est probum, sed a librorum auctoritate non commendatur. Dahlius, Langius, Müllerus, Frotscherus et Gerlachius, nihil mutandum censent, copulam, Sallustii more omissam, a lectoribus supplendam esse iudicantes. Sed nexu sententiarum accuratius considerato, quivis hoc fieri posse negabit. Nam sententia, quae sequitur, non eiusdem est generis ac praegressa, et quoniam non simpliciter illi additur, particula, qua nexus ratio indicetur, deesse non potest. Ita autem comparatae sunt sententiae, ut priorem explicet posterior, quippe qua indicetur, quid honoris studio effectum sit. Quare, quod Cortius iam senserat, etiam Frotschero 1. 1. p. 25, non plane repugnante, unice verum puto eademque quae, ut que valeat et propterea, Huius scripturae vestigia exstant in codd. Remens. 1. Eccard. et Guelf., qui habent eademque ceteros, omisso quae; saepissime autem ante quae excidisse que monuit Goerenzius ad Cic. Legg. II, 7, 15., ad Acadd, I, 2, 8. ct ad Finn. III, 21, 72. Cacophoniam quae existit, vocibus que quac iuxta positis, nostrae lectioni non obstare, Cortius docuit ad h. 1. et Heusing. ad Off. I,

IV. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi relicuam aetatem a republica procul habendam decrevi, non fuit con

4, 1.; eamque omnino a veteribus non plane vitatam esse observa\runt tum alii, tum Goerenzius ad Cic. Legg. I, 15, 43. Particulam que eadem potestate positam habes Cat. XLVIII, 6. Tarquinii indicium falsum videri, eumque in vinculis retinendum. Iug. IV, 4. maius que commodum ex otio meo venturum, ib. IX, 3. rex Iugurtham beneficiis vineere aggressus est, statim que eum adoptavit. Eodem modo legitur apud Vellei. I, 17, 6. II, 62, 1. Fama atque invidia, quod iam monui non per figuram Ev dia dvoïv comprehendi, utrumque propria vi accipias; fama enim sensu praegnanti significat malam famam, invidia, odium et contemptum aliorum, illa ortum. De totius loci consilio non possum quin huc transcribam quae, praeeunte Loebellio, in libello de C. Cr. Sallustio, Vratisl. 1818., verissime monuit Frotscherus 1. 1. p. 25.,,Sallustius in toto loco videtur eo maxime spectasse, ut, quorum sibi conscius esset, et quae Romani nossent, vitia excusaret, et lectoribus hoc certe, persuaderet, ea omnia, quae quondam male egerit, a mala ipsius ambitione 'repetenda esse. Ac ne crederent ipsum pariter atque ceteros audaciam, largitionem, avaritiam exercuisse, nihil magis inculcare studuit, quàm se ab omnibus malis moribus liberum, nimia tantum honoris cupidine vexatum fuisse, et hac ipsa re malam sibi famam atque invidiam conflasse." His confer quae Cat. XI, 1. sqq., non rei quadam opportunitate in eum locum delatus, sed data opera de ambitionis vitio callide disputat, ita ut non se ipsum, sed omnino civitatis mores respicere videatur,

IV. §. 1. ex multis miseriis] Er propria loci potestate ad tempus translata post significat, siquidem quod ex aliquo prodit tempore serius est; cf. Iug. XXXVI, 3, ex tanta properantia tam facile tractum bellum. Cic. p. Arch. p. 1. ex gravi morbo recreari. id. Brut. 92. Cotta ex consulatu profectus est in Galliam. Nep. Timol. III, 3. ex maximo bello tantum otium insulae conciliavit, ubi v. Bremius. Aetatem habendam, pro quo Ciacconius et Ursinus malebant agendam, quod sane usitatius est, Cortius vindicavit, coll. Cat. LI, 12. qui demissi in obscuro vitam habent. Iug. LXXXV, 41. ubi adulescentiam habuere, ibi senectutem agant, Neque tamen habere plane idem est atque agere; sed ut supra I, 4. possidendi notionem ab eo non seiungi posse vidimus, ita h.1. alteram potestatem non minus frequentem, qua significat aliquam rem tenere, sive con

« IndietroContinua »