Immagini della pagina
PDF
ePub

C. SALLUSTI CRISPI

CATILIN N A.

Omnis homines, qui sese student praestare cete

I. §. 1. Omnis homines] Accusativum pluralis eorum vocabulorum, quae genitivum in ium exeuntem habent, ubique secundum Grammaticorum praecepta, velut Charisii p. 28. Servii ad Virg. Aen. I, 112. et Prisciani p: 775. Putsch., non in es, sed in is terminatum exhibuimus, diversam ab editoribus Bipp. rationem sequuti, qui in indice editt. p. LXV. tantummodo vulgarem accusativi formam sibi probari ostendunt, tum aequabilitatis caussa, tum ut puerorum faciliori intellectui consulatur, id quod etiam Iahnius ad Virg. Georg. Ì, 25. non negligendum putavit, tum denique, quia neque veteres Grammatici in tradendis accusativi regulis plane consentiant, neque ex libris mss. certa huius usus ratio constitui possit. Grammaticorum dissensus etiam Gerlachium, Praef. Tomi prioris p. XI. sq., permovit, ut sine librorum auctoritate formam in is non temere censeret admittendam, quamquam ipse praecepti sui saepissime immemor fuit. Similia fere tradiderunt Oudendorpius ad Caes. B. G. I, 1, 1. et Zumptius Gramm. Lat. §. 15. p. 57. Ed. IV.; quibus ut non obtemperaremus et Caroli Beieri factum est auctoritate, ad Cic. Off, 1, 26, 91., et quod certissimis indiciis intelleximus, librarios ubique antiquiorem accusativi formam delevisse, nisi ubi inscitia sua prohiberentur. Intactos enim nonnullos reliquerunt locos, quibus non accusativum pluralis, sed nöm. vel genit. singul. haberi arbitrabantur; ita Catil. XVIII, 5. omnes libri tenent circiter Nonas Decembris, et c. XXX, 1. in septem codd. exstat a. d. VI. Kalendas Novembris, scilicet quia Decembris et Nov. pro genitivis substantivorum habebant. Pariter c. XXXI, 1. novem Cortii codd. integre servarunt: omnis tristitia invasit, quia omn. tr. con

ris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque 2 ventri obedientia finxit. Sed nostra omnis vis in

iungebant. Cic. de Off. III, 18, 6. num erat aequum, principes civis rem habere, ad Satrium nihil praeter nomen pervenire? Non effugisset, opinor, accusativus mutationem, nisi scribae civis rem coniungenda putassent. Quo autem quisque codex antiquior est et maiore cura scriptus, eo plura genuinae formae exempla habebit, v. c. Vatic. 1. et 2. qui orationes continent, Bas. 1. et Vatic. 5. Singula huius accusat. in aliis codd. servati exempla Cortius enotavit ad Cat. XLIV, 1. cf. etiam Ed. Wunderi Praefat. ad Varr. Lectt. Cic. e cod. Erfurt. enotatas p. XXXVI.

[ocr errors]

qui sese student praestare] I'ronomen studet verbo additum, de quo interpretes certatim dixerunt, Langius cum Dahlio plane supervacaneum censet, structura sive adiicias illud sive omittas non mutata. Sed tenendum est, verba cupere, velle, studere, et similia duplicem constructionem admittere, si in altero membro idem subiectum est, quod in praegresso fuit; aut enim infinitivus nominativo iungitur, aut subiecti repetitione per pronomen facta exsistit accus. c. infin., quae dicendi ratio non infrequens est. Quare Langius non debebat dicere Sallustius rariora amat," nam etiam Cicero cum optimo quoque ita loquitur. cf. de Off. II, 20, 7. ille tenuis gratum se videri studet. II, 22, 9. qui vero populares se esse volunt, ubi v. Heusing. Adde I, 31, 8. I, 32, 8. p. Arch. poeta c. 5, 10, extr. in Catil. I, 2, 4. extr. II, 7, 16. II, 10, 25. Terent. Andr. I, 5, 3. Plura contulit Car. Beierus ad Cic. Off. II, 20, 70. Heindorf. ad Hor. Sat. I, 2, 35. et Frotscher. in Obss. ad Sall. P. I. P. 9 sqq. Ceterum in Sallustianis verbis noli cum Cortio et Dahlio elegantiani in pronomine a verbo suo seiuncto quaerere; legitima est enim Latinis verborum collocandorum ratio, ut pronomen, si non singularem quandam vim habet, non in principio enunciationis ponant, sed mediae orationi commodo loco inserant, cf. Cic. p. Sext. c. 45, 96. quibus ex generibus alteri se populares, alteri optimates et haberi et esse voluerunt. de Finn. II, 15, 48. hanc se tuus Epicurus omnino ignorare dicit. Nep. Eum. VIII, 2. illa phalanx non parere se ducibus, sed imperare postulabat. Noster Catil. L, 4. Silanus pedibus in sententiam Tib. Neronis iturum se dixerat. LVIII, 18. magna me spes victoriae tenet. Iug. XIV, 2, Iugurtha Masinissae me nepotem regno expulit. His concidit, opinor, Frotscheri sententia 1. 1. p. 9., qui in duplici illa constructione nominativi c. in

animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur, alterum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est. Quo mihi rectius 3

finit, et, pronomine posito, accusativi c. infin. hoc discrimen esse statuit, ut pronomen positum dicat, ubi scriptor ad oppositionem quandam efficiendam personam maiori vi et gravitate pronunciari vellet. Nullam enim vim in pronomine incsse eius positus indicat, neque ullo loco, sic collocatum, oppositionem id facere deprehendes. cf. Cic. de Off. I, 19, 65, vera et sapiens animi magnitudo principem se esse mavult quam videri, ubi quivis videt, oppositionem non ad subiectum, sed ad praedicatum pertinere, eademque sententiae gravitate dici potuisse princeps esse mavult quam videri. Quare nequeo cum Car, Beiero ad Off. III, 5, 26. vim in pronominis positu cognoscere, non magis quam III, 4, 17, aut p. Sext, 1. 1. Omnino autem pronomen in omnibus locis, qui nostri similes sunt, nonnisi vel perspicuitatis caussa, vel ut oratio lenius suaviusque flueret positum videtur. De pronominis positu aliquid etiam observavit Goerenzius ad Cic. Acadd. I, 2, 7,, sed huius usus, latius patentis, caussa non perspectâ, tam angustis finibus rem comprehendit, ut tantummodo verbis dicendi, opinandi, similibus, pronomen praeponi doceret; quae autem suae sententiae affert documenta, velut Acadd. I, 5, 18. quid me putas populo nostro exhibiturum? II, 25, 79∙ tu autem te negas infracto remo commoveri? I, 4, 16. de Finn. V, 31, 93. I, 1, 1. quibus adde de Off. I, 21, 71. I, 33, 20. de Fato c.5. Sall. Cat, XXIV,4. XLVIII, 4., haec igitur omnia ad communem illam pronominis collocandi legem, de qua supra dixi, referenda sunt.

ne vitam silentio transeant] Verborum ordinem, quem Cortius, insolentia captans, ex solo Guelf. 5. mutavit, scribens vitam silentio ne transeant, recte Gerlachius codd. auctoritate restituit. Quod eundem tamen postea in Commentariis p. 37. eius facti poenituit, valde displicet; anastrophen enim ne particulae statim in principio operis admissam fuisse et per se est improbabile, et consensu librorum, initio certe accurate scriptorum, refutatur, neque iis potest firmari, quae Cortius ad dissimilem locum Iug. CII, 3. de ea re disputavit. Sita est, omnes libri; Cortius est eiecerat. Utimur, quod proprie tantummodo cum imperio convenit, per zeugma etiam ad servitio trahitur; v. ad c. LI, 8. 9. 15. LVIII, 11.

-

§. 3. Quo mihi recțius videtur] Quo Cortius interpretatur propterea, neque vult ad comparativum pertinere, sed ad antegressam sententiam refert, eumque Dahlius et Müllerus sequuti sunt. Sed

videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere, et quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memo4 riam nostri quam maxume longam efficere, Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est,

omnium omnino locorum ratio obstat; ubicunque enim quo vel eo ante comparativum leguntur, comparationi inserviunt, ita ut modus indicetur, quanto aliquid alteri praestet, quod ipsum tamen saepe numero non est expressum, sed cogitatione suppleri debet. Velut nostro loco ita fere sententiam expleveris: alterum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est; quanto autem dii praestant belluis, tanto rectius videtur, ingenii quam etc. Eandem explicandi rationem relicua exempla poscunt, ut Catil. XIII, 4. XXXVII, 8. Iug. II, 4, LXXXV, 6. Sed Cat. XXXIV, 2., ubi V.2 noli cum Cortio huc trahere, Esse videtur, multi tenent libri mss, et edd. ante Cortium, qui primus esse expunxit, non obsequentibus tamen omnibus editoribus; quod perperam factum. Esse enim iam varius eius locus suspectum reddit, nam in aliis codd. est ante videtur, in aliis post hanc vocem, et primitus non affuisse docent multi codd,, in quibus non legitur. Praeterea reiicitur etiam loquendi usu, quem Cortius bene perspexit, monens verba existimandi et dicendi hand raro esse, infiņitivi signum, aspernari; cf. Cat, XXI, 1. tametsi illis quieta movere magna merces videbatur. Iug. LXXIX, 1. non indignum videtur, egregium facinus memorare. LXII, 9. quum omnia bello potiora duceret. LXXIV, 1. quum novorum fidem periri periculosum duceret. Cat. XXX, 1. L. Saenius litteras recitavit, quas Faesulis allatas sibi dicebat. XXXV, 3. XLVIII, 6. et 9. Tacit Ann. III, 20. in. Tacfarinas, quém pulsum a Camillò memoravi. Alia, ex Cicerone desumpta, suppeditabit Carol. Beier. ad Off. II, 10, 35. p. 70. et ad III, 12, 49. p. 269. Ellipsis rationem scire cupientibus indicabit Ramshornius Gram. Lat. §. 168. Not. 2. p. 432. et §. 108. I, 3, not. 3. p. 184. cf. etiam quae annotavimus ad c. XX, 3.

[ocr errors]
[ocr errors]

est

ingeni] Ita scripsimus pro ingenii, licet omnes codd. posteriorem formam exhibeant priorisque rarissima tantum vestigia exstent. Ita Cat. XIX, 4. est Cnei Pompei in Flor. 1. LII, 12. aerari in Guelf. 2, 8. et Bern. 4. ibid. §. 36 Volturci in Vatic. A. Iug. XXXI. orat. Memmi, in Vat. A. §. 7. Fulvi. §. 25. aerari, in Vat. A., qui cod. aeque atque alter Vatic. aliquoties eam formam servavit. Ing. XXX, 3. ingeni, in Eccard. His antiquae scripturae vestigiis ducti, quod Carol. Beierus in Cicerone edendo sibl faciendum putavit, ut

virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum 5 inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet; nam et prius 6 quam incipias consulto, et ubi consulueris mature breviorem genitivi formam nominum in ius et ium reduceret, idem in Sallustio audere non dubitavimus, quum satis constet, eam formam ante Octavian. Augustum pervulgatam fuisse. cf. Heusinger. ad Cic. Off. II, 16, 11. Ed, Wunderi Praefat. ad Varr. Lectt. Cic. e cod. Erfurt. enotatas p, XXXVI. LXXIX. Bentl. ad Ter. Andr. II, 1, 20, Ruhnk. ad eand. I, 1, 17. p. 10. Ed. Schopen. et quos laudavit Conr. Leop. Schneider. in Gr. Lat. II. p, 59. Formae in duplex i desincntis primus suasor et commendator fuit Ter. Varro, ut nuper demonstravit Leonh. Spengel. ad Varr. de L. L. p. 8–11. Paullo post non simpliciter dixit vita, sed vita ipsa qua fruimur, quoniam vitam, cuius nobis copia fit corporis beneficio, opponit ei, quae rerum gestarum memoriae debetur. Perperam Müllerus ipsa explicat integra, etiam longissima, frustra in auxilium vocato Plinii loco Epp. III, 7, 11., ex quo nihil discimus nisi vel longissimam hominum vitam brevem esse.

§. 4. habetur] Haberi non usitata ratione, quam Cortius sensit quidem, sed alienissimis exemplis illustravit, positum pro esse, non plane abiecta possidendi significatione, quae tamen pro cuiusque substantivi potestate mutatur. Catil. XXXVII, 4. egestas facile habetur sine damno, i. e. toleratur. Iug, LXXXIX, 4. Capsae cives apud Iugurtham immunes, levi imperio, et ob ea fidelissimi habebantur; i. e, erant et tenebantur. Cat. LVIII, 17. audacia pro muro habetur. Vides igitur, quam graviter nostro loco sibi respondeant fluxa atque fragilis est, et aeterna habetur. Eodem plane modo de huius verbi potestate indicavit Frotscher, 1. 1. p. 14. sq. Cum Cortio tamen, qui haberi simpliciter pro esse dici censet, et iamnum facit Bremius ad Nep. Attic. XIII, 1. Atticus non minus bonus paterfamilias habitus est, quam civis, quod germanice reddas: man hatte an ihm einen etc. Mortalis, quo vocabulo Noster frequenter utitur, Frontone iudice apud A. Gell. XIII, 28. prolixius et fortius vel uppatixóτEQov est quam homines; neque tamen hoc cum Gerlachio a prisco sermone, sed potius ab ipsa vocabuli notione repetierim. A Frontonis sententia non multum abludit quod Heindorfius ad Hor. Sat, I, 6, 37. observavit, tum maxime mortales pro hominibus dici, si multi vel omnes adiectiva addita sint. Quod Herzogius vero ad c. II, 8. hoc vocabulo homines cum

« IndietroContinua »