Immagini della pagina
PDF
ePub

2 Ex illis testes signatoresque falsos commodare; fidem, fortunas, pericula vilia habere, post, ubi eorum famam atque pudorem adtriverat, maiora alia impe8 rabat; si caussa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontes sicuti sontes circumvenire, iugulare; scilicet ne per otium torpescerent

[ocr errors]

dici multis modis iuventutem edocuisse, quum Sallustius ipsa tantum facinora simpliciter afferat, neque ullas edocendi artes enumeret. Quare, quum ipse lectores ad superiora remittat, respiciens ad c. XIV, 6., dubium esse nequit, quin coniungendum sit ill. mul. mod. Ibi enim revera modos exposuit, quibus Catilina adulescentes caperet; nostro loco in universum dicit illum mala facinora sibi obnoxios edocuisse.

[ocr errors]

§. 2. signatores] Commode Gerlachius interpretatur, qui testamento scribendo atque obsignando assint, coll. Suet. Tiber. c. 23. Commodare est usui praebere, utendum concedere, si quis tale ministerium requireret. Cic. Verr. IV, 42, 91. nomen suum ad translationem criminis commodare. Plaut. Persa II, 3, 2. Iovi opes, spes, bonas copias commodanti vitulor. Plin. Epp. II, 12, 23. operam suam ad turpissimum ministerium commodasse. Post commodare autem cum Cort. et Gerl. semicolon posuimus, cuius loco Müllerus pessime commate distinxit, scilicet ut commodare et habere eandem structuram haberent, quod fieri nequit. Similem in sequentibus errorem commisit Cortius, semicolon ponens post habere, quod plurimi imitati sunt, quum potius comma ponendum esset. Nos recte verba distinxisse, constructionis ratio, quam interprr. non assecuti videntur, ostendit. Commodare enim est infinitivus historicus, quem, mutatâ structurâ, subsequitur imperfectum imperabat, unde tum habere pendet, tum maiora alia. Talem infinitivi et substantivi coniunctionem habes etiam c. X, 4. superbiam, crudelitatem, dcos neglegere, omnia venalia habere edocuit. Liv. XXI, 33, deinde ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tumultu misceri agmen videre. Hor. Carm. I, 2, 50. hic magnos potius triumphos, hic ames dici pater atque princeps. I, 1, 19. est qui nec veteris pocula Massici, nec partem solido demere de die spernit. Suet. Oct. 64, fin. nepotes et litteras et notare docuit.

[ocr errors]

3.

manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. His amicis sociisque confisus Catilina, 4 simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat, et quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae reipublicae consi

Ex infinitivo autem in imperfectum abit oratio pariter ut Cat. LIV, 4. nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium exoptabat. LVI, 4. Catilina iter facere, castra movere, occasionem pugnandi non dare; sperabat propediem etc. lug. XV, 2. Adherbalis dicta contemnere, Iug. virtutem extollere; gratia, voce — sua quasi pro gloria nitebantur. Vides nunc et commodare interpunctione ab altero infinitivo esse seiun-` gendum, et habere non posse maiore distinctione a sequenti accusativo divelli. Intelliges etiam male Perizonium ad Sanct. Min. IV, 11. p. 381. Ed. Bau. iudicasse, habere a verbo edocebat pendere; denique perspicies perperam Cortio verbum imperabat ad sequentes infinitivos circumvenire, iugulare supplendum videri, qui potius inff. historici sunt, non infrequentes illi imperfecto vel praesenti praegresso aut sequente, cf. Cat. XXI, 4. increpat omnis bonos, suorum unumquemque laudare. v. ad c. XXII, 2. XXIII, 2. XLVIII, 1. Iug. LIII, 8. LXX, 1. Cort. ad Iug. XXXII, 4.

nulla

§. 3. gratuito] Gerlachius Cortium vituperat, quod hanc vocem statuat h. 1. sine mercede et praemio significare, ipse interpretatus frustra et sine caussa; sed re accuratius spectata, utrumque reperies idem esse. Nam qui aliquid gratuito facit, eo non utilitatem aliquam sequitur, commodumve appetit, idque pro sententiarum nexu modo est gratis, sine praemio, modo sine caussa, alia re impellente, non ut aliud quid consequatur, sed ut factum ipsum faciendi finis sit, id quod Cicero de Caesare dicit de Off. II, 21, 5. ut hoc ipsum eum delectaret, peccare, ctiam si caussa non esset. Interpretes praeterea compararunt Sall. Fragm. Histt. I, 19, 9. Senec. Ep. 105. Liv. I, 47, 1. De simul particula v. ad Sullani milites i. e. veterani, de quibus monuimus ad

c. XIX, 2.

[ocr errors]
[ocr errors]

2. XXXVII, 6. Cic. in Catil. II, 9,,20. in tantum aes alienum inciderunt, ut, si salvi esse velint, Sulla sit iis ab inferis excitandus.

5 lium cepit. In Italia nullus exercitus; Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes; Senatus nihil sane intentus; tutae tranquillaeque res omnes; sed ea prorsus opportuna Catilinae.

§. 5. in extremis terris] Armeniam intelligit et Pontum, ubi Pompeius, lege Manilia imperator factus, contra Mithridatem bellum gerebat, quem anno 66. a. Chr. n. apud Euphratem vicerat, fugientem et remotiora petentem insecutus. Extremas autem terras Cortius dici censet, quia istae regiones illo certe tempore Romanis parum cognitae fuerint, coll. Liv. Epit. Cl. Cn. Pompeius, quum Mithridatem persequeretur, in ultimas ignotasque regiones penetravit. Sed loquendi usus docet extremas, vel ultimas terras a Romanis omnino dici pro valde remotis et longinquis, cf. Gronov. ad Tacit. Annall. II, 82, init. et Bremi. ad Nep. Attic. XX, 4.

consulatum petenti] Hoc Gerlachium et Lang. secutus ex Pal. 2. 5. Guelf. 6. ct Paris. E. recepi; Cortius cum plerisque scripsit petundi, quia non cuivis peterc licuerit, quod Gerlachius recte vidit parum ad probandum valere. Aliam viam iniit Müllerus, genitivum gerundii vim de vel in praepositionis habere censens, ut sensus sit de petitione consulatus, vel in petendo consulatu magna ipsi spes erat; sed eam explicationem verborum ratio vix patitur, neque laudata Ciceronis exempla p. Rosc. Am. 50, 146. in Verr. II, 22, 62. et II, 7, 20., quantum equidem assequor, cum nostro loco conveniunt. Contra petenti sententiae plane satisfacit; significat enim si peteret, ita ut cogitatione supplendum sit: ei autem certum erat petere. Ita spes absolute positum est, contextu tamen, in quanam re ea versetur, docente; quod quum librarios fugeret, in proclivi iis erat genitivum, huic vocabulo saepe coniunctum, invehere.

nihil] Hanc vocem pro non positam esse iam Cortius monuit. Eundem usum etiam observavit Goerenz. ad Cic. de Finn. I, 9, 30. et Ruhnken. ad Ter. Andr. I, 2, 31. et 33. laudans Drakenborch. ad Liv. XXII, 45, 5. et Perizon. ad Sanct. Minerv. IV, 4, not. 83. (T. II. p. 141. Ed. B.); cf. infra c. LI, 3. Tenendum autem nihil, ubi pro non positum videatur, nunquam propriam substantivi potestatem abiicere, sed vi accusativi, quem dicunt, Graeci illud significare, quo id quod praedicatur pertineat, quod etiam Zumptius

XVII. Igitur circiter Kalendas Iunias, L. Caesare et C. Figulo Consulibus, primo singulos appellare; hortari alios, alios tentare; opes suas, imparatam rempublicam, magna praemia coniurationis docere. Ubi satis explorata sunt quae voluit, 2

Gramm. Lat. §. 84, 6. p. 474. videtur intellexisse, monens nihil gravius negare quam non, quum sit germanice in keiner Hinsicht. cf. Herzog. ad Caes. B. G. II, 20. Erant in fine capitis, quod Bip. et Langius receperunt, in omnibus codd., septem exceptis, deest, quare cum Cort. et Gerl. omisimus.

[ocr errors]

XVII. §. 1. L. Caesare et C. Figulo Coss.] I. e. anno u. c.690, sive a. Chr. n. 64. De L. Caesare v. Cic. in Catil. IV, 6, 13. ibique Aug. Matthias; avunculus fuit M. Antonii triumviri, Cic. Epp. ad Famm. X, 28, extr. C. Figulus Ciceroni Epp. ad Attic. 1, 2, init. nominatur C. Marcius Figulus; olim ei nomen erat Minucio Thermo, v. Cic. ad Attic. I, 1. sed in Marcios adoptatus est. Cf. Ernestii Clav. Cic. cui hi loci debentur. De verbo appellare aliquem v. ad Iug. XIV, 17.

[ocr errors]

§. 2. quae voluit] Nota perfectum pro relativo tempore positum, quo non ad certum illud tempus, quo res fiebat, respicitur, sed praeteritum tantummodo tempus indefinite et άogíazos significatur. Iug. LXX, 1. Bomilcar, cuius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat etc. De hoc perfecti usu iam satis monuit F. A. Wolfius ad Suet. Caes. c. 84. p. 107. Eandem rem tractavit etiam G. Lud. Walchius Emendd. Livv. p. 72 sqq. Liv. XXI, 1, 2. adeo varia belli fortuna fuit, ut propius periculum fu erint, qui vicerunt. XLI, 31, 5. qui superfuere praelio, in oppida sua dilapsi sunt. XXIX, 23, 2. haud parvum et ipsi momentum adiecerunt, societatem Syphacis regis, cuius maxime fiducia traiectum in Africam Romani crediderunt. Nep. Hamilc. I, 5. quum Catulus negaret se bellum compositurum, nisi ille cum suis, qui Erycem tenuerunt, Sicilia decederent. id. Alcib. IX, 2. Thraces insidias ei fecerunt; qui ea, quae apportavit, abstulerunt, ipsum capere non potuerunt, ad quem locum Bremius parum accurate hunc perfecti usum Nepotis tantum proprium iudicat, gravius vero in eo errans, quod hoc perfecto tempus praeteritum significari censet, plene ad id usque momentum, quo altera actio ficbat, pertinens. V. etiam quae annotavimus ad c. XXXIX, 5.

in unum omnis convocat, quibus maxuma necessitude 3 et plurimum audaciae inerat. Eo convenere Sena torii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. et Servius Sullae

in unum convocat] Dahlius et Müllerus praeeunte Cortio sup plent locum, quae ellipsis non videtur admittenda, quia unum neutr genere substantive positum est. Romanos de supplendo locus subst non cogitasse, docet etiam frequens locutionis usus, quem Cortiu illustravit. Iug. XI, 2. postquam illi in unum convenere. L, 5. ne que in unum se recipiebant. LI, 3. milites in unum conducit XCVIII, 4. milites in unum contrahit. Tacit. Ann. IV, 47. done exercitum in unum conduceret. ib. XV, 26. auxilia regum in unun conducta. Liv. XXXVI, 8, 5. Nobiscum facit Car. Beierus ad Cic Off. I, 17, 53, extr. colligatio societatis propinquorum in exiguun angustumque concluditur. Eadem plane ratio est dictionis in praesens; praesens est enim id quod adest, sive praesentia, ita u tempus non suppleatur. Exempla Cortius attulit ad Cat. XVI, 3. sed ibi quoque, ut videtur, de ellipsi cogitans.

inerat] Hoc verbum Cortius, ne uno quidem cod. suffragante eiecit, Gruteri potius inconsultam sententiam, quam rectam rationem secutus. Exiguam tamen aut nullam ad vocabulum defendendum vim habet, quod Gerlachius dicit, co omisso numerum claudicare Sed propterea potius non potest omitti, quia omnes supplerent esse, quum tamen inesse requiratur. Nam huius vocabuli proprius usus est, ubi de rebus internis, imprimis de animi ingeniique virtutibus vel vitiis dicitur, quae insunt in homine, quum res externae ei sint Cat. XXIII, 2. huic homini non minor vanitas inerat, quem locum Cortius pariter corrupit. XXV, 5. multus lepos inerat. LVIII, 2. quanta audacia animo inest. Iug. LXIV, 1. inerat contemptor animus et superbia. Cic. de Off. I, 37, 13. vitium aliquod inesse in moribus. Ter. Eun. I, 1, 14. in amore haec omnia insunt vitia. Cf. ad c. XX, 11. Eodem sensu etiam simpliciter esse in aliquo dicitur. cf. Iug. VIII, 1. XXVIII, 5. Cic. Epp. ad Famm. XVI, 5, init. quae loca Cortius attulit ad Catil. LI, 42. Patet igitur leve zeugma h. 1. haberi, nam inerat non potest ad necessitudo referri, sed erat inde assumendum. Ceterum necessitudo non est coniunctio, sed necessitas, urgens calamitas, qualem auctor descripsit c. XIV, 3. cf. XXI, 3. Vocabuli forma propterea Sallustio placuit, quod multo antiquior est quam altera in tas, quamquam sententia non diverså,

[ocr errors]
« IndietroContinua »