Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

..

[ocr errors]

videmus, quamquam hoc recte fieri concedant, tamen vitio nobis daturos, quod interdum in explicandis rationibus paullo longiores fuerimus. Sed ii reputent velim, commentarios nostros non tam viris doctis, qui talibus non indigent, quain linguae Latinae studiosis esse destinatos. Perspicuitas igitur quum haud ultima virtus videretur libri in usum adolescentium conscripti, eam ut consequeremur maluimus interdum paullo pluribus verbis uti, quam verbis parcendo committere, ut quae nostra senten→ tia esset potius divinari oporteret, quam recte intelligi posset.

[ocr errors]

Varias scripturas non attulimus omnes, neque opus erat, nisi ubi vel editorum incuria vera lectio obscurata esset, vel omnino quomodo scribendum esset valde incertum videretur. Interdum tamen etiam leviores scripturae varietates laudavimus, quae aliquam de rebus grammaticis disserendi copiam praeberent, id haud inutile iis fore rati,qui quovis modo ad accuratiorem grammaticae cognitionem excitandi et adducendi sunt, quippe a qua vel maxime veteres recte intelligendi interpretandique ratio pendeat. Incredibile est autem, quantopere isto nomine a Sallustii editoribus, si ab uno Herzogio discesseris, peccatum sit. Qui si saepius a me notati fuerunt, profecto non eo factum est, quo eorum laudibus meritisve aliquid detraherem, sed quia res ipsa flagitare videbatur, ut quae verae interpretationi obessent, non amplius intempestiva indulgentia tolerarentur, sed ut falsa et perversa exploderentur. Inde multae nobis natae sunt anno

[ocr errors]
[ocr errors]

tationes, quas libenter omisissemus, quum ad res pertineant parum obscuras, et in quibus neminem haerere vel errare posse putares; sed quum ne in his levioribus quidem eas editiones, quae omnium manibus teruntur, peccatis immunes viderem, non praetereundum putavi, quin talia quoque notarem. Ceterum neutiquam is sum, qui aliorum errores exagitem, bene inventa vero sciteque observata spernam, atque negligam, Neque enim eorum mos mihi placet, qui in edendis scriptoribus id studiosissime agunt, ut inaudita et incognita proferant, vel eruditionis ostentandae caussa, vel ut acuminis ingenii fidem aliis faciant, parum scilicet curantes utrum vera sint quae doceant, necne, si modo nova habeantur. Quin potius ita censeo, quam cuiusque editoris sit scriptori ita consulere, ut iis qui legant multa antea incerta non amplius dubia sint, omninoque facilior ad intellectum aditus pateat, summa cura quae a prioribus recte constituta sint explorandum iisque ita utendum esse, ut lectores ab aliis utiliter inventis commode frui possint, Quamobrem quum plu rima a Cortio, pauca etiam ab aliis annotata vidissem, quae ad Sallustii loquendi consuetudinem, haud raro singularem et a vulgari usu discedentem, illustrandam pertinerent, faciendum putavi, ut quae ex his cum fructu ab adolescentibus cognosci putarem, vel eorum Latinae linguae scientiam augere possent, ea reciperem et in usus meos converterem. Raro tamen integras Cortii notas exhibui, quum ille plerumque talia admiscuisset, quae a nostro instituto aliena essent; his igitur omissis non puto fore

qui vituperent, quod eius notas in brevius contractas vel commodioribus verbis conceptas in meos commentarios transtuli, eius tamen nomine ubicunque operae pretium videretur apposito. In singulis autem verbis et sententiis explicandis eam mihi legem posui, ut relicta nonnullorum perversa ratione, qui in pravis omnibus et contortis sibi placent, simplicissimam ubique inirem viam, neque vanis indulgerem hallucinationibus. Propriam igitur verborum potestatem in eruendis obscuriorum locorum sententiis maxime sum secutus, et imprimis tales interpretationes arcere ac reiicere studui, quae quamvis per multas editiones propagatae et quasi auctoritatem nactae, tamen cum sententiarum nexui non possent conciliari, neque a communi Latinorum aut Sallustii proprio dicendi usu commendarentur. Ad hoc singularem interpunctionis curam habui, in plerisque omnibus editionibus pessime institutae. Quippe nimio eoque perverso perspicuitatis studio ducti editores infinita commatum et colorum multitudine verba onerarunt, şi oratio in minimas particulas dissecaretur et verborum structuram facilius intelligi, et sensum melius patere rati. Quod quum plane contra sit, et, a veterum consuetudine quam longissime recedat, id operam dedi, ut quam paucissimis interpungendi signis uterer, neve quae sensu arcte cohaererent importune interpungendo tanquam diversa disiungerem et quasi sententiarum et verborum discidium inducerem. In summo autem simplicitatis studio si constantiam non ubique servatam viderint lectores, facile eius rei veniam dabunt, si reputaverint, quam

difficile sit, etiam ubi vel maxime attendas, omnia ad eandem normam conformare. Eandem nobis excusationem opus futuram esse videmus in verborum scribendi ratione, quamquam confidimus aliquanto aequabiliorem eam nos effecisse, quam in prioribus editionibus factum erat. In ea autem re satis lubrica, cuius certa ratio ne in patrio quidem sermone constet, ita versati sumus, ut antiquissimorum

[ocr errors]

probatissimorum quidem codicum auctoritate grammaticorumque praeceptis maxime niteremur, neque tamen anxie codicum consensum ubique requireremus. Qua enim scribendi ratione Sallustium úsum esse certa, licet pauca, veterum librorum vestigia ostenderent, eandem ubique exprimendam duximus, etiam ubi codices non assentirent. Nam quum librarii iam mature antiquitatis colorem a Sallustio quaesitum delerent, ita ut quae supersunt antiquae formae magis casui quam scribarum diligentiae deberi videantur, per se patet scribendi nullam constantiam in codd. deprehendi posse, atque editori non tam id in quo libri consentiant, quam quid recta ratio suadeat ac postulet spectandum esse. Quocirca accusativum plur. earum vocum, quarum genitivus in ium terminatur, ubique is scripsimus, quum certa via intellexisse videremur in es formam a scribis invectam, non Sallustii esse, eademque caussa fuit, cur genitivum secundae deélin. singularem eorum nominum, quorum nominativus in ius vel ium exit, non duplici scripserimus, haud paucis exemplis ostendentibus Sallustium breviore eademque antiquiore forma usum esse.

[ocr errors]

Sic exhibuimus etiam Senati, adulescens, volnus, volgus, vorto, voster, advorsus, condicio, dicio, relicuus, cotidie, optumus, neglego, et si quae alia sunt quae a vulgari consuetudine recedant. In verbis cum praepositionibus compositis ipsis veteribus, ut antiqua monumenta ostendunt, ambiguum fait, utrum etymologiae ratione habita praepositionis ultimam litteram servarent, an euphoniae legibus auriumque iudicio obtemperantes in primam sequentis vocis litteram mutarent. Non mirum igitur etiam recentiores modo hanc, modo illam rationem esse secutos, modo inter utramque fluctuasse, eoque factum esse, ut vix ulla exstet editio, in qua quod maxime probabile sit aliqua certe constantia expressum conspiciatur. Sed reputantibus nobis litte

[ocr errors]

rarum usum prius apud Romanos fuisse, quam de verborum etymologia quaererent, naturae naturae autem

[ocr errors]

maxime consentaneum esse, simplicem populum doctrinaque nondum excultum ita voces scripsisse, uti pronunciabantur, in pronunciando autem magis spectatum esse, quid facilitas oris ferret atque commendaret, quam quid accurata etymologiae ratio postularet, his igitur de caussis eam verborum scripturam quae euphoniae legibus nititur veriorem altera duximus, operamque dedimus, ut eam quanta possemus maxima constantia servaremus. Non omnibus tamen eandem de ea re sententiam fore bene quidem scimus, sed ea caussa non obstitit quominus a vulgari consuetudine discedendum putaremus.

[ocr errors]

Haec breviter significata potius quam accurate declarata sufficiant ad consilium et rationem in hac

« IndietroContinua »