Immagini della pagina
PDF
ePub

1

[ocr errors]
[ocr errors]

editione adornanda initam indicandam. Sed erunt fortasse qui dicant, quamquam neutiquam improbent quae hac nostra opera praestare voluerimus, atque etiam concedant parum commendabiles esse quae ex longo tempore circumferantur editiones, tamen nunc quidem seram venire nostram opellam, quum praestantissimae Gerlachii et Herzogii editiones prodierint, quibus omnium satisfiat desideriis, ita ut rem inutilem et supervacaneam suscipere videatur, qui post horum virorum studia aliquid ad Sallustium vel emendandum vel illustrandum afferre posse speret. Quae si ita dicta sunt, ut istas editiones omnibus quae huc usque curatae sint et doctrina et iusta interpretandi ratione esse praeferendas ostendatur, nemo esse potest, qui me libentius agnoscat, quanta earum cum prioribus collatarum praestantia sit, quantumque Sallustius horum virorum studiis debeat. Eo tamen rem iam adductam esse, ut vel nulla amplius de Sallustio bene merendi copia relicta sit, vel omnium, quicunque eo legendo teneantur, rationibus satis prospectum sit, ne illi ipsi quidem viri concedere volent, quin potius probabunt neque aegre ferent, si quis etiam post eorum operam de egregio scriptore mereri posse speret. Tamen fortasse ne hac quidem cogitatione impulsus opus aggressus essem, si iam eo tempore, quo animus ad Sallustium edendum ferebatur, illae Gerlachii et Herzogii editiones in publicum fuissent emissae planeque absolutae. Sed quum quales Gerlachii commentarii forent adhuc incertum esset, Herzogium autem eandem rem mó

liri ne fando quidem accepissem, non erat quod me a consilio deterrere vel avocare posset. Confectis igitur maximam partem de Catilina commentariis, tandem Gerlachii explicationes prodiere. Quibus quum ita usus essem, uti poscebat et libri indoles et meae operae ratio, quumque jam in eo essem, ut scripta mea prelo traderem, allata est docta et laboriosa Herzogii editio, quam impense laetor ante meam typis expressam perlustrari a me potuisse, quod summa cum utilitate et commodo factum esse quivis videbit, qui nostram vel obiter inspexerit. Praerepta ita quidem est gloriola, de multis locis primum verius iudicium protulisse; sed ea re tantum abest ut doleam, ut nihil gratius accidere potuerit, quam horum virorum consensu meas explicationes confirmatas esse, diversis autem sententiis vel in rectam viam me esse revocatum, vel de nonnullis rebus, quas neglexeram, admonitum.

Fuere tamen etiam, in quibus illis quoque accidisse videretur, ut a vero aberrarent, aut minus rectis rationibus in constituendis auctoris verbis explicandisque sententiis et locutionibus uterentur. In quibus si me ita versatum fuisse iudicaverint / harum litterarum periti, ut certiora ac veriora praebeat mea editio, non est, opinor, quod meum consilium pluribus excusem, siquidem inter omnes constat coniunctis tantum plurium studiis antiquitatis litteris consuli, et nunquam fructu carere, si quam plurimi in eodem scriptore emendando explicandoque elaborent. Praeterea eo quoque haud parum differt nostra ab Gerlachii editione, quod is neuti

quam in eorum gratiam, quibus nos scripsisse ostendimus, Sallustii edendi negotium suscepit, sed id maxime egit, ut criticam pararet editionem, magis virorum doctorum usibus destinatam, quam adolescentium accommodatam rationibus, cuius rei tum ipsa libri indoles, tum externa forma satis certum documentum est. Herzogius vero quamquam idem fere atque ego consilium propositum habuit, tamen in eo persequendo paullo aliter versatus est. Nam quum saepissime soli res utiles annotandi studio indulgeret, ad cognoscendum quidem satis fructuosas, sed quae parum ad Sallustium explicandum pertinerent, nulla quippe verborum difficultate interpretis munus postulante, et nimis multa dedisse videtur, et, quum ita quaesitae ubertatis non satis certi fines esse possint, multa rursus quae eodem iure illustrari poterant, omisit. His quam maxime fieri poterat vitatis nostram editionem mediam quasi viam inter Gerlachianam et Herzogianam tenere arbitramur, ita ut, licet multifariae doctrinae laude neutiquam cum illis certare possit, tamen sic quoque suam utilitatem esse habituram speremus, neque plane indignam visum iri aequis iudicibus, qua Sallustii studiosi simul cum illis utantur.

[ocr errors]

Altero volumine praeter Iugurtham complectemur Fragmenta omnia, id gratum fore iis rati, qui orationibus aegre carebunt ex Historiarum libris servatis, quarum summam elegantiam dicendique gravitatem esse inter omnes constat. Neque minora fragmenta omittere placuit, tum ne quid deesset. quod ab eximio scriptore esset profectum, cuius

[ocr errors]

singula verba haud raro maiore sunt pondere maioremque artem habent, quam aliorum longaè impeditaeque verborum complexiones, tum quia ad eius orationem accurate cognoscendam et ad iudicium de difficilibus locis ferendum saepe haud leve momentum affert, vel singula ipsius verba comparasse, praesertim quum fragmenta, quamquam foedis mendis affecta, tamen in universum antiquum colorem magis retinuerint, quam relicua scripta, cuius rei non alia caussa nisi haec est, quod rarissime descripta librariorum corruptrices manus minus experta sunt, quam de Catilina et lugurtha libri, quibus vix ulla antiquitatis monumenta saepius scripta lectaque esse immensa ostendit librorum veterum copia. Sed Epistolas ad C. Caesarem de republica ordinanda, quae vulgo Sallustio tribuuntur, animum inducere non potui ut adderem, quum plurima eaque certissima documenta ostendant istas epistolas decla matoris esse, in rhetoris schola si verbis Sallustii liceret eius ingenium imitari satis inepte periclitantis, neque reputantis Sallustium eum scriptorem esse, cuius divini ingenii vim admirari facilius est, quam imitando consequi. Iam verbis epistolarum vel obiter inspectis, facile deprehendes auctorem summo studio locutiones Sallustio amatas sententiarumque quibusdam luminibus fulgentes conquisivisse, sed iudicio, elegantiaeque sensu destitutum eas non tam composuisse, quam conglutinasse, ut non novum opus, sed miserabilem centonem ex splendidarum vestium discerptis partibus confecisse putandus sit. Sed gravius etiam est, quod eiusmodi epistolarum

ratio non solum a more illius aetatis aliena est, sed etiam ab ingenio eius qui scripsisse dicitur et ad quem datae, sunt plane abhorret. Neque enim Caesar is fuit, qui aliorum monitis in moderanda republica vel egeret, vel obtemperare vellet, neque Sallustius pro suis rationibus, quae ei cum Caesare intercedebant, si modo sanus erat, talia suadere poterat, qualia epistolae auctor eum dicentem facit. Ad hoc, quicunque ineptas cohortationes scripsit, temporum, oblitus, multa blateravit, quae ita sibi repugnant, ut nullo modo inter se conciliari et ad certum aliquod tempus revocari possint. Quodsi addideris nullum Grammaticorum, quibus tot historiarum fragmenta debemus, unquam harum epistolarum fecisse mentionem, vix quisquam dubitare poterit, quin pro spuriis habendae sint. Decreveram

eam rem pluribus exponere; sed ut commode nunc eo negotio supersedere possim, Gerlachii factum est diligenti industria, qui tanto acumine in examinandis singulis versatus est, tantaque iudicii solertia spurias esse, quae summo rerum Romanarum scriptori tribuantur, epistolas ostendit, ut, si quis etiamnum eas Sallustii esse putet, is ad omnia, etiam ineptissima amplectenda pronus videatur. Fateor tamen me, priusquam Gerlachii Commentarios legissem, quid illum de Epistolis ad C. Caesarem iudicare crederem prorsus nesciisse. Nam in Praef. Vol. I. p. X. „Epistolas, inquit, ad C. Caesarem de republica ordinanda, quas vulgo incerti auctoris esse autumant, hanc ob caussam simul cum cet eris Sallustii libris edidi, quod mihi quidem

« IndietroContinua »