Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

argumenta, quibus earum auctoritatem impugna2 runt interpretes, parum firma esse videntur. Ca-vendum est, ne Grammaticis Istis, quicunque tandem fuerunt, nimium tribuamus.“ Eandem sententiam quum in Praef. minoris editionis repetiisset, uti caussam afferret, cur illi quoque editioni, in usum schoo larum curatae, Epistolas addidisset, ac novissimeTM in Vol. II. P. I. p. 14. his usus esset verbis: „Epistolas fuerunt qui Sallustio abiudicarent, sed illi argumentis parum îdaneis usi,“ quis est quin his lectis pro certo credat, Gerlachium declamationibus istis, immerito scilicet contemptis, defensorem atque patronum exstiturum? Sed contra opinionem quae sequuntur ita disputata sunt, ut epistolarum fides prorsus collabefactetur, easque nullo modo Sallustii esse posse ostendatur. Cuius rei satis miraè quam-i quam caussa non in promptu est, tamen ita videtur explicari posse, si statuas Gerlachium aut ludere: voluisse lectores, ambigue interpretum parum firma · argumenta vituperando, uti et me lusit et censorem editionis minoris in Ephemm Litt. Ienenss., a. 1827, Supplementt. No. 16. p. 127., aut ipsum quum Vol. prius ederet Sallustium proevero auctore habuisse, sed postea re accuratius perpensa aliter sentire coepisse, mutatique iudicii caussam verborum ambiguitate tegere voluisse. Sed utat est, strenue Sallustium a declamatoris ineptiis liberavit, sciteque simul coniecit ne eiusdem quidem auctoris esse utramque epistolam, sed duos adolescentes in thetoris schola certamen ingenii videri instituisse, eodem argumento proposito, in quo quantam ex Sallustio

.

1

** ኒ

et sententiarum et verborum copiam hausissent posset conspici; qua quidem sententia quid magis probabile excogitari posset equidem non exputo. De Declamationis in Ciceronem auctore si praetereundum puto, nemo id vituperabit, quum hodie vix quisquam sit, qui tam putidam conviciorum congeriem Sallustio tribuendam putet, praesertim quum quae a Viris Doctis ad istas ineptias Sallustio abiudicandas prolata sunt, nuper a Gerlachio luculenter sint exposita, ut rem confectam et dubitationi nulli obnoxiam hic repetere alienum videatur. Eandem ob caussam veterem illam et acriter a VV. DD. agitatam contentionem de moribus Sallustii plane omittendam duximus, ne post Loebellii praeclaram de Sallustio disputationem iterum istam quaestionem instituendo rem actam agere merito argueremur. Loebellius enim, ut mihi quidem videtur, éo rem adduxit, ut qui vera potius quam nova velit ampleċti, neque vanas sectari opiniones, vix possit quin eius iudicium, quo quidem Sallustius neutiquam a culpa vacuus declaratur, pro vero habeat, quod et Gerlachium fecisse video Vol. II. P. I. p. 9 sqq. et Frotscherum in repetita Cortii editione P. XI.

[ocr errors]
[ocr errors]

In Nostri nomine scribendo Gerlachius, codi cum, maxime auctoritate permotus, a consueta forma discessit, simplici L littera pro geminata posita, quod factum non ita certis rationibus niti videtur. ut imitandum censerem, neque Herzogius et Frot scherus, cauti et circumspecti viri, Gerlachium i ea re secuti sunt, Nam quod is librorum fiden

vetustis titulis, in quibus Sallustius, non Salustius, scriptum est, potiorem habet, videat ne rem satis certam admodum incertae posthabeat. At reperiuntur ipsae inscriptiones antiquae, quae codicum scripturam confirment, neque aliud suadet Graecorum ratio, ubique fere Zahovorios scribentium. Audio. Sed Graecos quis nescit in Romanorum nominibus scribendis liberrime fuisse versatos, eaque ad sui oris consuetudinem immutasse, non solum accentu in aliam sedem translato, verum etiam singulis litteris vel mutatis, vel additis, vel abiectis, ita ut, nisi certa quaedam analogia accedat, nullo pacto ex Graeca forma de singulis Latini nominis litteris coniectura fieri possit, eamque ab caussam, opinor, Gerlachius, ut hot utar, neque Mallius pro Manlio, neque bentlus pro Lentulo scribendum putavit, licet apud Dionem Mákos et Avros scriptum reperiatur. Inscriptionum antiquarum dissensum autem facile poterat ita tollere, ut appareret Sallustius legitimam esse nominis scripturam, alteram negligentiae cuidam scribendi ex antiquitate propagatae deberi, sed eodem prorsus modo fuisse pro→ nunciatam, si Quintiliani verba Institt. orr. 1, 7, 14. semivocales non geminare diu fuit usitatissimum, rectius intellexisset Quis enim non videt, haec non de pronunciatione, sed de scribendi ratione dicta hunc sensum habere, olim eas vocabulorum syllabas, in quibus geminatae semivocales auditae sint, simplici tantum littera fuisse scriptas. Patet igitur, Sallustii nomen, quod duplici L littera et pronunciabatur et scribebatur, a nonnullis antiquiore more, non

3

[ocr errors]

dum plane obsoleto, simplici L fuisse scriptum; quae ratio quamiquam etiam in codd. servatur, tamen eo non pro legitima haberi potest, praeter alia, a nobis exposita, etiam Martiani Capellae P. 54. testimonio adversante: L exilem sonum reddit quum geminatur, ut sollers, Sallustius. Quod Gerlachius autem ad sententiam suam stabiliendam nomen a salus, brevi penultima, derivandum censet, id equidem non intelligo quomodo conciliari queat cum locis Horatianis Od. II, 2, 3. Crispe Sallusti ( v __ __ ...) et Sat. I, 2, 48. Tutior at quanto merx est in classe secunda! Libertinarum dico, Sallustius in quas Non minus insanit, quam qui moechatur (.................20_), qui loci simul erroris convincunt Herzogium, primam syllabam, sive simplici, sive geminata L' littera scribatur, semper brevem esse statuentem. Ceterum recte et ordine fecisse Gerlachium censeo, quod vulgatum nominum ordinem deseruit, cognomine postposito, ut constans poscit Latinorum usus et optimorum monumentorum auctoritas. Horatii enim locus Od. II, 2, 3., quo haud dubie nititur vulgatus usque ad Gerlachium ordo, non tantam vim habet, ut demonstret hunc potissimum verum esse, quum plurima, etiam pedestris orationis scriptorum, exempla doceant veteres interdumi nomini praeposuisse cognomen, quamquam legitime etiam in his inversus ordo obtinebat. Plurima eius rei exempla Gerlachius congessit Vol. II. P. I. p. 32. velut Sall. lug. XXVII, 4. Liv. XXVII, 6, 17. Vell. II, 26, 2. ubi v. Ruhnk., quibus adde, si tanti est, Tacit.

[ocr errors]

Ann. III, 75, in. Pollio Asinius. Nep. Hannib. IV, 4. ubi v. Bremius coll. Duker. ad Flor. II, 2, 11.

Relicuum est, ut nonnulla de codicibus dicamus. Atque in Catilinae verbis recensendis non aliis subsidiis usi sumus, nisi quorum copiam Gerlachii industria fecisset. Sed quum hoc, quod nunc evulgamus, volumen typis paene totum impressum esset, unâ tantum plagulâ relicuâ, ex insperato nova quaedam subsidia nactus sum, quae Viro Excellentissimo, Ioanni Schulzio, Regi Borussiarum a consiliis intimis, accepta refere. Is enim, ut est intelligentissimus optimarum litterarum existimator, idemque promptissimus ad iuniorum hominum studia quovis modo iuvanda, quum primum audivit me Sallustium edere instituisse, pro insigni humanitate sua ultro duorum codicum, Dresdensis alterius, alterius Misnensis, varias scripturas, accuratissime ab ipso Cortiano exemplo ascriptas, simul cum aliis quae olim de Sallustio docte commentatus erat, obtulit, et ut liberrime his omnibus pro meis rationibus uterer, permisit. Dresdensis liber Catilinam tantum continet, Misnensis vero Catilinam cum Iugurtha complectitur. Novas autem lectiones easque dignas quae prae ceteris in textum recipiantur hos codices non continere, non est quod miremur, in tanta librorum collatorum multitudine; tamen haud raro optimas aliorum lectiones confirmant, ac mihi praeterea eam utilitatem praestiterunt, ut de Italorum codicum collatione a Gerlachio facta aliquanto

rectius iudicare posse mihi viderer. Nam quum is pauciores lectiones enotaverit, quam ut codd. sem

« IndietroContinua »