Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

PR AE FATI O.

Scriptorum veterum quae nostra aetate condicio sit considerantibus obscurum esse nequit non omnes ea-, dem esse fortuna usos, quum alii gravissimorum virorum studiis ita emendati et a maculis, quas, temporis iniuria traxerant, purgati habeantur, ut non multum ad integritatem deesse videatur, alii vero non solum veteribus vitiis, scribarum vel incuria vel ignorantia aut interpolatione ortis, etiam-, num affecti sint, sed editorum quoque • levitate ac perversa interpretandi ratione adeo obscurati iaceant ut non scriptorem ipsum , sed miserandum pulcherrimi quondam operis simulacrum habere videamur. Quod quum nonnullis aliis accidit, tum maxime Sallustiøs a Cortio eiusque sectatoribas idem passus est, ita ut rem haud inutilem suscipere videretur, qui animum appelleret ad egregium scriptorem tanta labe liberandum. Cortius enim, quamquam plurimis subsidiis ad Sallustium eniendandum instructus fuit, tamen, iudicio parum valens ac perversa opinione de eius scribendi genere ductus, plus obfuit auctori quam profuit. Nam quum ita sibi persuasisset; Sallustium, quippe bre

vitatis studiosissimum, omisisse quae aliquo modo omitti potuerint, ad hoc autem insolentia maxime et haud usitata captasse, his duabus rebus factum est, ut et levissimis de caussis abiiceret, quae codicum consensu sententiarumque nexu satis defenduntur, et perversa quaeque et vitiosa pro Sallustianis venditans orationem haud raro portentosam effingeret, adeo ut Sallustius in Sallustio tibi quaerendus sit. Sed non minor culpa editorum poste-, riorum fuit, qui, quum summa apud ipsos esset Cortii auctoritas, haud dubie amplis commentariis et immensa eruditione consarcinatis parata, tantum abfuit ut eius perversam rationem exploderent, ut summa religione quae ille inepte et ex libidine mutaverat amplecterentur atque propagarent, Atque etiam si nonnulli interdum in rébus singulis ab eo discedere ausi sunt, in plurimis tamen potius in verba magistit iurare maluerunt, quam a codicum veterum auctoritate pendere, quorum scripturas accurate examinare vel inutile, vel taedii plenum videretur. Cui mori haud commendabili ut quantum possem obviam irem, ante complures annos cepi Sallustii edendi consilium, id maxime mihi agendum ratus, ut restitutis quae Cortii temeritate eiecta essent, eiectis' vero quae ille imprudenter intulisset, auctoris verba ad codicum' fidem constituerem, quo tandem nullis editorum commentis et salebris impedirentur, qui eximia Crispi opera legere vellent. Sed alia quaedam caussa accessit , quae quoniam aliquantum valuit ad rationem in commentariis conscribendis initam, paucis de ea re nobis dicendum est. Quantum enim ex narrationibus de reruħ scholasticarum statu quotannis exhibitis coniicere posse, videbamur, Sallustius rarius inter illos scriptores inyenitur, qui superiorum ordinum civibus a praeceptoribus praelegi solent, sed plerumque privato industriorum adolescentium studio cognoscendus relinquitur. Quod ut valde probamus, ita tum demum magnam utilitatem habebit, si commoda editione instructi ad scriptorem legendum accedent. Sed ista laude carere quae ad hunc usum circumferuntur facile omnes concedent, qui harum rerum periti sunt; vix enim ulla est, qua adolescentes aut ad Sallustium recte intelligendum aut ad accuratio- , rem Latinae linguae cognitionem adiuventur; quin isto nomine sunt quae grammaticarum annotationum, perversitate aperte noceant incautius utentibus, quam

et ab omni subtilitate inquirendi alienae sint, et | levitatis in veteribus scriptoribus explicandis quasi

duces et commendatrices adolescentulis exsistant. Quamobrem non inutilem a me laborem susceptum iri putavi, si editionem pararem, quae privatis usibus adolescentium in intelligendis Latinis scriptoribus iam satis exercitatorum, omninoque eorum accommodata esset rationibus, qui gnavam potius quam parum accuratam operam in Latinis litteris sibi ponendam censeant. Prima igitur cura fuit, ut scriptoris verba, a Cortio nimis depravata, quam fieri posset emendatissima exhiberem; in qua re, ut par est, codicum auctoritatem ita secutus sum, ut interpolationes ab auctoris manu dignoscerem, neque scribarum lapsus aut abnormes structuras Sallustio dignam

orationem putarem, id quod saepe antea factum, sed ut optimorum librorum scripturam, si' ullo modo defendi posset, tuerer, nunquam tamen rationes soli codicum consensui posthaberem. Ut ii autem, qui hac editione usuri essent, ipsi de receptis lectionibus iudicare possent, ubicunque a Cortii recensione discessi, aut ubi de constituendis auctoris verbis ambigi posset, scripturae discrepantiam vel universim, vel singulis nominatis codicibus laudavi, rationibus, quibus iudicium nostrum niteretur, additís, unde duplicem utilitatem ad'adolescentes perventuram credidi.. Primum enim in eam assuetudinem adducuntur, ut nulli rei temere fidem habeant, neque nisi" iis cognitis accurateque ponderatis, quibus unaquaeque res nitatur, recte

recte se iudicare posse confidant, quod nobis haud sane leve et contemnendam videtur. Tum criticis quaestionibus, quibus quid quoque loco verum sit via et ratione exploratur, nihil aptius, nihilque efficacius esse potest' ad iuvenile ingenium exàcuendum atque acri veterum linguarum studio incendendum, si modo ita factitetur ars critica, ut ii, qui exiguum adhuc vel nullum eius usum habent, eius vim et praestantiam sentire possint. Sed non opus est pluribus ' eam rem commendare, quum hodie inter omnes constet haud parum consulere adolescentium studiis, qui rem criticam a superiore scholarum ordine non plane arcendam putent, sed eam salutari instituto tum in praelegendis tum in edendis veteribus scriptoribus cum interpretatione coniungant. Occurrendum autem eorum videtur vituperationibus, quos

« IndietroContinua »