C. Sallusti Crispi Opera quae supersunt, Volume 1

Copertina anteriore
Sumptibus C.H.F. Hartmanni, 1828 - 328 pagine

Dall'interno del libro

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 235 - Omnis homines, Patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia, vacuos esse decet.
Pagina 253 - Tempus, dies, fortuna, cujus lubido gentibus moderatur. Illis merito accidet, quidquid evenerit : ceterum vos, Patres conscripti, quid in alios statuatis, considerate. Omnia mala exempla ex bonis orta sunt ; sed, ubi imperium ad ignaros, aut minus bonos pervenit, novum illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros imposuere, qui rempublicam eorum tractarent. Hi primo coepere pessimum quemque et omnibus invisum indemnatum...
Pagina 16 - Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. 3. Pulcrum est bene facere rei publicae; etiam bene dicere haud absurdum est;- vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur.
Pagina 52 - Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, eis otium, divitiae, optanda alias, oneri miseriaeque fuere. Igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido crevit; ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artis bonas subvortit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non...
Pagina 43 - Atheniensium res gestae, sicut ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tarnen quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita...
Pagina 248 - De timore supervacaneum est disserere , quum praesertim diligentia clarissumi viri Consulis tanta praesidia sint in armis. De poena possumus equidem dicere id , quod res habet : in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem , non cruciatum esse ; eam cuneta mortalium mala dissolvere; ultra neque curae neque gaudio locum esse.
Pagina 60 - Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare ; signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari ; ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere.
Pagina 27 - Lucius CATILINA nobili genere natus fuit, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.
Pagina 167 - Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxume miserabile visum est. Cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parèrent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, affluèrent, fuere tarnen cives qui seque remque publicam s obstinatis animis perditum irent.
Pagina 63 - Igitur ex divitiis juventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere : rapere, consumere ; sua parvi penderé, aliena cupere ; pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi ñeque moderad habere.

Informazioni bibliografiche