Immagini della pagina
PDF
ePub

SERENISSIMÆ POTENTISSIMÆQUE

PRINCIPI AC DOMINÆ DOM.

CH R I S T I NÆ, DEI GRATIA SUEDORUM,

,

GOTTHORUM, VANDALORUM,

CONTRIBUTARUMQUE PROVINCIARUM

REGINÆ AC DOMINÆ,

DOMINÆ SUÆ CLEMENTISSIMÆ,

JOANNES FREINSHEMIUS S. P. D.

DOMINA,

PERQUAM evenit commode, quod duobus e capitibus, quæ in dedicationibus librorum paginam utramque faciunt, alterum mihi supervacaneum in tantæ Majestatis fastigio pariter admirabilis humanitas Tua et eruditio fecit. Tot enim causas, cur tibi Supplementum istud inscribam, exequendas habeo, ut, si etiam argumentum opusculi, et quo fine quoque modo sit concinnatum, exponere necessum foret, non nisi longissima possem epistula de-' fungi. Nunc autem duæ virtutum Tuarum, quas dixi, ista me necessitate liberant: quando humanitas Tua effecit, ut opusculum, dum nascebatur, perlegere velles; eruditio, ut quid adesset ei, quidve deesset, plenius intelligeres, quam aut ego potuissem ostendere, aut quisquam. Itaque nec ingenii mei, nec eruditionis mediocritatem accusabo, remque nullam criminabor, quod institutum istud meum non felicius cessit. Brevitatem temporis, negotiorum impedimenta, valetudinis incommoda excusent, qui aliam quam

Hæc Epistola præfixa fuit a Freinshemio primæ Supplementorum Livianorum editioni, quæ decem tan

tummodo libros, ab undecimo ad vi. cesimum, continebat. Crevier.

obsequii gloriam quærunt: mihi conscientia suffecerit, quod et scribendo ista, studiorum Tuorum commodis, et edendo voluntatis Tuæ significationi sum obsecutus. Quippe cum ad Historiæ Livianæ committendas reliquias, in quibus eo tempore studiose versabaris, hunc velut tumultuarii operis pontem construxissem, pro eximia illa Orbique nota bonitate Tua, placere Tibi conatum meum testata es, ad eum finem, ut, tanquam Tibi profuisset, ad ‘aliorum etiam utilitatem publici juris fieri oportere judicares. Qua in re nonnullum et prudentiæ Tuæ et benignitatis specimen visus sum animadvertere: hujus in eo, quod volebas omnium servire usibus, quæ proprie in Tuos erant nata; prudentiæ, quod in recentibus his literarum incrementis, quæ Tua opera Tuoque exemplo Septemtrio Tuus feliciter et cupide accipit, provocabas ingenia diligentiamque hominum, limata et erudita scripta promte edituris auctoribus, si etiam inculta ista et horrida clementer accepta fuisse didicissent. Cum igitur videam non eos modo qui Tuum ad obsequium nati sunt, sed ex diversissimis hominum atque populorum generibus permultos, mandata Tua cupidissime suscipere et exequi ; ego in obediendo segnis sim, qui in tanto fidelissimorum addictissimorumque

famulorum numero, aut solus, aut inter paucos certe, peculiari quodam modo me Tuum esse intelligo ? Sum ego quidem ejusdem, cujus sunt et omnia : nec aliunde veram felicitatem et sine fine duraturam opperior: neque minores plerumque quam pro tanta spe animos gero. Sed quantum ad hujus vitæ officia pertinet, uti certissimis, nec Tibi ignotis, argumentis deprehendi, ab eo Tibi sum donatus. Unde mihi constans certusque vivendi scopus (quem si non, uti vellem deberemque, consequor, sequor certe,) in iis quorum jussus vetitusve modus est, neminem præter Deum, in arbitrariis autem actionibus, neminem præter Te respicere, idque maxime conari perficere, quod Tibi maxime placere animadverto. Atque hoc satis firmum erat obedientiæ venerationisque vinculum, etiamsi præterea nullis aut virtutibus alliceres animos, aut meritis obligares. Jam vero in utrisque tantum est, ut difficile dictu sit, plusne ob illas inservire Tibi velim, an ob ista debeam. Sentio incidisse me in locum ancipitem, et utrimque perplexum. Sive enim, quod cupio, quodque justum est, dico quæ constitui, Tibi fiam injucundus, quæ lubentius virtutem et merita præstas, quam audis præstitisse; sive aliquid ex ea commemoratione detraho, detraho aliquid officio meo debitoque, detraho Tuis laudibus, quas etiam ardens desiderio, et favore quantovis adjutus, et liberis permissus spatiis, nedum in unius epistolæ coactus angustias, pro dignitate nequirem exequi. Confido tamen temperamentum rei, quod neque Tu vituperes, cum ex instituto præsenti, tum ex moribus utriusque fore. Nam et ego profecto adulationem omnem Tecum detestor, neque sane suavius loquar aliquid assentatorie, quam Tu audias. Et pro acumine judicii Tui non ignoras, me hoc esse ingenio, (quod pauci privati præstare, et pauci Reges ferre possunt,) ut, si detur optio, prodesse Tibi cum periculo offensionis, an placere per adulationem malim, citra magnam hæsitationem illud videar electurus. Itaque secura hanc in partem peccari non posse, ne intercedas desiderio meo. Liceat fateri quæ patimur, et, si miseros plerumque nemo queri vetat, cur nos Te Principe felices vetes modeste gloriari ? Perire certe non debet aut Tibi recte factorum sola merces, aut nobis grati animi fructus. Iterum accipimus beneficia, dum accepta prædicamus. Sed video quid accidat: dum impetro scribendi veniam, amitto spatium et locum. Quod igitur unum superest, quicquid eram prolaturus, id omne in paucas periodos congeram, ex unoquoque genere summa tantum capita delibando. Ergo quod ad virtutes illas Tuas, quibus hoc imperium magnifice illustratur, attinet, ut breviter de iis quæ sentio demonstrem, aliquid a Tacito nostro mutuandum esse video. Scis apud illum auctorem C. Cæsarem a Tiberio increpari, quasi qui nullam ex L. Syllæ virtutibus esset habiturus, et omnia vitia. Ego vère puto in Te hoc inverti posse, ut omnes prædecessorum Tuorum habeas virtutes, vitiis, si quæ fuerunt, relictis; atque adeo ut pristina illarum decora novis et antehac regno huic incognitis virtutibus augeas. Equidem prioribus etiam sæculis non defuisse præclaros Reges arbitror: sed tamen nescio quomodo rem Sueticam nunquam ad celebrem aliquam durabilemve magnitudinem evexerunt. Laus ista tota GUSTAVIDARUM est, quorum nemo sine ingenti aliqua patriæ utilitate regnavit. Nam et errores quorundam profuerunt: Ericique et Sigismundi casus, quid offendere Reges possint, documento sunt; quemadmodum et alios, quam sit intutum proritare Principis iracundiam, Caroli severitas admonuit. Daós vero Gustavos, et eorum immortalia beneficia, quis calamus, aut quæ oratio satis celebret ? quorum uterque tantus fuit, ut si cum aliis contendas, facile præferas; sin compares inter se, facilius dicas hunc et illum fuisse maximum, quam uter major fuerit definias. Neque enim parum fallax et obnoxium errori est; amplitudinem Regum ex rerum gestarum externo splendore arbitrari. Nam has qui solas respiciunt, eos ad vera judicia cæcutire necessum est. Evenit enim interdum in his quæ terram illustrant sideribus, non secus atque in coelestibus, ut alia majora sint, aliavideantur. Hoc tamen apparet, per duos maxime Principes, omnem hujus Regni gloriam extollere Deum constituisse, GUSTAVUM MAGNUM, et CHRISTINAM Gustavi Filiam. Sed illi, quidem bellicas magis virtutes tribuerat, ut tamen, quoties per bella posset, domesticas quoque res accuratissime peritissimeque trạctaret. Te vero, DOMINA, quoniam ad majus opus, pacem videlicet reducendam, stabiliendam, perornandam servabat, sic instruxit, ut his tantis rebus esses modis omnibus aptissima; et nihilominus, donec bellandum fuit, nihil etiam in isto negotio ad summam laudem desiderari in: Te paterere.

est;

Cum enim in corpore sit minimum, omnes eæ virtutes, quibus summorum Imperatorum animi censentur, Tibi superfuere; consilium in dubiis, constantia in adversis, moderatio in prosperis, labor, prudentia, fides in omnibus. Ita factum est, ut per multas ac illustres victorias, primo regni tui anno, cum Daniæ rege, quarto, cum Imperatore Romano pacem longe gloriosissimam et utilissimam Tibi Tuisque comparars. Quam quibus exornare modis institueris, quis queat in transcursu dicere? Nominabo tamen Urbem crescentem, oppida constituta, justitiam firmatam, levatum oneribus populum, mores emendatos, studiorum honorem et fructus auctos, locupletatas Academias, erecta Gymnasia, mercaturam invalescentem, opificia multa recens introducta, agrum supra veterem simplicitatem excultum, curam Tuam ad commoditatem itinerum, demensionem viarum, constructionem diversoriorum, denique ad ea omnia quæ videmus, quæ sentimus, quorum utilitate fruimur, prolatam : ut merito beatos, dicere possim populares illos meos Germaniæ populos, qui Tua sub tutela in posterum 'acquiescent. Quos mecum et cum universis subditis Tuis sic existimare velim, propitii aut irati Dei non temere signum certius habituros esse, quam prout Te. talem Principem tarde celeritervę Tuis adimet. Quod si quidam vel miseria præteriti temporis óculos attollere non ausi, vel objectu nubecularum impediti, serenum illud sidus intueri et exhilarari aspectu ejus, refoverique calore nondum potuerunt; eos læta et optata omnia ex propinquo sperare, non magnitudo solum

tam benignæ lucis, sed etiam constantia jubet. Non enim illi tanquam lychno aut faculæ ascititius fulgor est, quo deflagrante fædius appareat, quicquid relictum est; sed ad Solis exemplar purus et proprius, qui neque consumatur tempore, neque casuum injuria evanescat. Quem ego certum habeo jamjam longissime quibusque dissitis notissimum fore, omnesque illas quæ visui eorum officiunt nebulas ita discussurum, ut neminem reperire aut tam cæcum possis, qui lucem illam videre nequeat, aut tam impudenter existimationis suæ prodigum, qui videre se neget. Ceterum ego, licet sane molestum est a cogitatione tam pulchra jucundaque animum abducere, tamen virtutum istarum commemorationem justis voluminibus, sæculis gentibusque debitam, hujus chartæ, temporis, ingenioli spatiis iniquis coërcere desino. At in Tuis erga me beneficiis commemorandis, quando neque tam nota sunt omnibus, et ad causas hujus dedicationis propius pertinent, præterea virtutum Tuarum non indigna scitu monumenta sunt, audebo esse prolixior. Sed prius Dei nostri deprædicanda mihi providentia est, quam in omni isto negotio præsentissimam semper manifestissimamque cognovi. Cum enim ex ea vivendi formula, quam certas ob rationes sequi constitueram, per aliquot annos in Germania sederem, uti nullius functionis appetens, ita suscepturus quamlibet, si legitime oblata fuisset; toto illo tempore nemo libertatem meam ullo. vocationis nexu occupavit. Ego interim otium illud non segnitie contrivi, sed illis operatum habui studiis, quibus me ab ineunte ætate fuisse destinatum, ex iis quæ postea evenerunt, evidentius. intellexi. Maturuit interea tempus, quo Tuo ministerio debebar, DOMINA, venitque Argentoratum BENEDICTUS SKYTTE, quem Tu multis beneficiis, et postremo Senatoria dignitate, per justissimum favorem decorasti, Sic vocatus, in Academiam Tuam accessi : ubi juventutem Tuam cum fide et cura docens, quanquam arderem Te videndi desiderio, dulcedini felicitatis nondum debitæ præsentis muneris necessitatem anteposui. Cum ita tertium jam annum alloquio Tuo caruissem, suscepta nuper administratione regni Tui, per occasionem exequiarum Ubsaliam Te contulisti. Atque ex eo tempore collata proprie in me beneficia numerare ordiar. Supremus enim honor habebatur Patrono olim meo, JOANNI SKYTTE Senatori, cujus eximias laudes oratione, quæ tum ex professionis meæ debito habenda fuit, celebrare sum conatus. Atque hæc prima fuit orationum, quas te audiente habui : quo tempore

« IndietroContinua »