Immagini della pagina
PDF
ePub

Dionys.

28.

sordes depressisse non contentus, etiam pudicitiam extorquere instituit, cui jam et rem familiarem omnem, et libertatem ipsam eripuerat. Deinde Veturium aspernantem, et quidvis potius quam tantum flagitium pati paratum, verberibus crudelissimis lacerat. Ille in publicum se proripiens, et ad consulum tribunal ab accurrente multitudine deductus, de intolerabili crudelitate et libidine creditoris queritur: et apparebant vibices, verberumque recentes notæ. Consules igitur, rem non negligendam rati, de ea retulerunt ad senatum : dictisque sententiis Plotius in carcerem duci jussus, omnesque per totam urbem, quotquot æris alieni causa nexi erant, lege de eo negotio lata, liberati sunt.

26. Non sum nescius, pro T. Veturio ab aliis Publium quendam, tribuni, qui inter Caudinæ pacis auctores fuisset, filium, memorari: sed et anno ante hæc tempora quadragesimo simillimam ob causam lex de nexis lata fertur. Liv. VIII. Ceterum nihil vetat, ut plurium fœneratorum ea improbitas fuerit; et priori lege, ut fit, etiam per debitorum patientiam inter angustias rei familiaris nihil recusantium, sensim neglecta, ejusdem exempli recens factum admonuerit, ut in posterum ea de causa plenius atque diligentius caveretur. Sed populo non modo nexu, verum etiam fœnoris sævitia liberari cupienti, gratæ licet ultionis legisque impetratio non satisfecit. Verum, ut in morbis quibusdam acrioribus, remediorum diligentia cum mitigatus videri potest, magis accenditur dolor; non multo post adeo exulcerata res est, ut, cum tribuni plebis legem de novis tabulis summo nisu perferre contenderent, neque minoribus aut copiis aut animis a creditoribus resisteretur, plebes, exemLiv. Epit. plo majorum urbe relicta, trans amnem in Janiculum montem secederet: obstinato consilio, nisi re impetrata, ad penates suos non redeundi.

Zonar.

XI.

*

27. Cum parum adversus hæc opis in consulibus esset, (M. Valerium Potitum, C. Ælium Pætum fuisse conjiciunt,) ad ultimum arduis temporibus remedium deventum Liv. Epit. est, ut dictator diceretur. Dictus est Q. Hortensius. Is, quæ tempus et causa postulabat fomentis, cum eo

XI.

A. U. C. 466. A. C. 286.

[ocr errors]

12.

, 10.

A. Gell.

Aug. de

Civit. Dei,

III. 17.

maxime distineri pacem civitatis intelligeret, quod scita sua contemni, legemque Publiliam sperni, plebs indigne ferret, Liv. vIII. quanquam multis reluctantibus, cedendum temporibus esse censuit : novaque lege in Æsculeto* lata iterum accuratius Plin. xvi. sanxit, ut, quod plebes jussisset, omnes Quirites teneret.' His aliisque lenimentis revocata ad concordiam et lares xv. 27. suos plebe, dictator, sive morbi subita vi, sive curis et laboribus oppressus, quod antea nemini contigerat, in magistratu mortuus est. Inde minor aliquamdiu ordinum in urbe dissensio fuit: sed imperii sensim deformata dignitas, cum plebe ad ambitiosorum hominum fraudes parum cauta, et, vel potestatis exercendæ causa, quibuslibet rogationibus accipiendis facili, multa sciscerentur, quæ reipublicæ decus, et ad extremum ipsa fundamenta convellerent: documentum insigne res regentibus, ne vulgus, si re familiari commoda uti possit, majora non cogitaturum, injuriis opulentiorum ad cupiditatem potestatis, qua uti non didicit, adigi patiantur.

28. Legem quoque de suffragiis circum hæc tempora latam esse crediderim, qua Patres in comitiorum incertum Liv. 1. 17. eventum auctores fieri cogebantur. Hactenus enim eo jure utebantur, uti magistratum gerere non posset, cui populi Cic. pro suffragiis datus esset, nisi Patres auctores fuissent facti. Continebantur interdum hoc vinculo improvida plebis studia: et quanquam raro reprehenderent comitia Patres, tamen, quia jus ipsis erat, tanquam reprehensuri metueban

Planc. c. 3.

tur. Tum vero ferente legem tribuno plebis Manio, Cic. in Brupopuli quidem aucta potestas; sed eadem opera salubris to, c. 14. et reipublicæ decora comitiorum severitas debilitata est.

nal. Rom.

29. Q. Hortensio dictatore mortuo, creatum alium, Pigh.in Anquidam auctores sunt, rei gerundæ causa, Q. Fabium anno 466. Maximum, cujus tertia hæc dictatura fuerit. Ei L. Volumnius C. F. C. N. Flamma Violens magister equitum fuisse dicitur. Bellum enim ea tempestate cum Volsiniensibus erat, Etrusca gente. Id opportunum fuit, ad exhauriendum quicquid in urbe novis rebus pronum, ac superioris discordiæ nimium memor esset. Accessit etiam

Esculeto] Locus fuit æsculis consitus, intra urbem, ut apparet ex eo Plinii loco quem mar

go indicat. Tum enim 'sylva-
rum insignibus' urbs distin-
guebatur.' Id. ibid. Crev.

Liv. Epit.

XI.

1420

Plin.

XXXIV. 6.

T. LIVII LIBRI XI. SUPPLEMENTUM.

nova bellandi cum Lucanis causa: qui Thurinos, Italiæ, qua magna Græcia est, civitatem, prægraves accolæ multis injuriis ad fidem Romanorum confugere compulerant bellumque adversus Lucanos C. Ælio tribuno plebis rogante populus sciverat. Educti igitur exercitus, et utrobique res gestæ sunt, quarum memoria, cum auctorum qui eas perscripserant annalibus, amissa est. Thurini C. Elio statuam et coronam auream dono dederunt. Consulatus C. Claudii Caninæ, M. Emilii Lepidi nulla re memorabili, quæ tradita reperiatur, insignis sequitur; nisi quod Etrusca et Lucana bella tum etiam gesta videntur. Auct. de Manii etiam Curii de Lucanis reperitur ovatio: quæ et vir. illust. inter quatuor ejus triumphos, toties enim triumphasse Fasti Capit. illum invenio, numeranda est. Sed quo anno, quove in magistratu aut imperio res eas gesserit, ignoratur.

33.

19.

Polyb.

Liv. x. 37.

[ocr errors]

30. Major inde moles et clade non contemnenda nobilis Polyb. II. exorta est, bello cum Senonibus, Gallica gente, contracto. Hi sæpe bellum cum populo Romano, sæpe pacem habuerant; jamque decimum ferme annum post cladem in agro Liv. x. 29. Sentinati acceptam, cum Decio se devovente magnus eorum numerus cæsus est, quieverant; nisi quod juventutem suam adversus Romanos mercede ab Etruscis conduci paterentur: tum vero majore cum manu, quam aliquot ab annis suevissent, in Etruriam progressi, Arretium obsidebant. Arretini fœdus a Romanis et antea petierant: sed eo negato, impetraverant inducias, quarum tempus nondum exierat. Ceterum major in eo spes erat venturi auxilii, quod arma Gallica nunquam concuti sciebant, quin eam rem magnopere ad sc pertinere Romani arbitrarentur. Itaque missis in urbem legatis, ut sibi subveniretur adversus communem hostem, petebant. Interea se circumegit annus," quo C. Servilius Tucca, L. Cæcilius Metellus Sigon. in consules fuerunt. Pro Cæcilio Cœlium annales quidam memorant. Sed Cœliæ gentis inferior nobilitas ante annum ab urbe condita sexcentesimum sexagesimum consularem imaginem nullam habuisse creditur.

Fastos.

an A. U. C. 467. A. C. 285.

"A. U. C. 468. A. C. 284.

SUPPLEMENTUM

LIBRI XII.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

Oros. III.

Marian.

Scotus.

Polyb. III.

XII.

1. P. CORNELIO DOLABELLA, Cn. Domitio Calvino consulibus, cum iterum Gallici belli terror se commovisset, 22. multosque Tuscorum arma cum Senonibus sociare nuntiaretur, Arretinorum periculum sibi minime negligendum esse Patres censuerunt. Sed quia neque Dolabella ex 19. Volsiniensi agro, neque ex Lucania Domitius exciri sine rerum gerendarum incommodo poterant; L. Cæcilium Metellum prioris anni consulem, tum prætura fungentem, ad Arretinos obsidione liberandos quamprimum coactis_Liv. Epit. copiis exire senatus jussit. Ne tamen temere sumtum Polyb. esse bellum videretur, præmitti legatos placuit, nuntiaturos Arretium in fide Romanorum esse : justiusque factu- Appian. apud Fulv. ros videri Gallos, quando fœdus cum Romano populo Ursin. habeant, si adversus amicos atque socios juventutem suam conduci non patiantur.' Hæc legatio cum pagos Senonum circumiret, Britomaris quidam regii generis ferox adolescens, cujus pater inter Etruscorum auxilia cæsus a Romanis fuerat, insana vindictæ cupiditate flagrans, non homines modo comprehensos, sed et ipsa sacrosancti muneris insignia, minutatim dissecuit sparsitque.

2. Rei tam atrocis fama cum hinc in urbem, inde in castra Dolabellæ consulis accidisset, irritatis vehementer

A. U. C. 469. A. C. 283.

XII.

Appianus.

Ursin.

Liv. Epit. animis, bellum Senonibus indictum est: statimque missos fecit Etruscos Dolabella, magnisque itineribus cum exercitu per Sabinum ac Picenum agrum ad fines Senonum contendit. Senones subito hostium incursu, et absente copiarum suarum robore, cum paucis et inconditis occurrentes facile profligantur. Consul nullo dato victis spatio Dionysius exurit vicos, ædificia omnia diruit, vastat agrum omnem : Ap. Fuiv. denique puberibus occisis, imbelli mulierum et puerorum multitudine abducta, quam paucissima potest humani culAppianus. tus vestigia in locis relinquit. Britomaris captus, et vario cruciatuum genere tortus, ad triumphum servatur. Per Hist. Mis- eosdem dies haudquaquam pari fortuna res apud Arretium cell. 11. 13. gestæ. L. Cæcilius prætor ante ipsum oppidum cum Se19. nonibus Etruscisque adverso Marte conflixit. Septem Aug. de tribuni militum, multique præterea insignes viri cum ipso III. 17. prætore cæsi sunt: ex legionibus et auxiliis hominum milOros. III. lia plus minus tredecim desiderata.

Polyb. II.

Civ. Dei,

22.

Appianus.

11.

3. Sed minor apud Gallos hujus victoriæ lætitia, quam cognito patriæ excidio luctus atque consternatio fuit. Contractis qui ubique per Etruriam militabant popularibus, homines iræ ac doloris pleni, consilii speique inopes, cum sedes, quibus reciperentur, nullas usquam haberent, quasi fato Eutrop. 1. quodam ad exitium eos trahente, Romam pergendi capiunt impetum: non aliter patriæ suæ vastatoribus rependi vicem posse, quam si urbem ipsorum simili clade affectam intueri cogerentur. Neque minoribus animis viribusque, causis etiam acrioribus, ab Arretio Romam petere, quam majores sui, ab ejusdem Etruriæ oppido Clusio profecti, eandem illam urbem occupassent.' His inter se vocibus instincti, ruunt: natura impatientes moræ, et tum, ut Appianus. incautos hostes opprimerent, etiam consilio properi. Sed per hostilem regionem ducentibus varia impedimenta objecta sunt: spatiumque fuit, quo provideri adversus hunc tumultum posset.

4. Ita rejecti, dum per ignota et infesta omnia nulla certa destinatione vagantur, in Domitium consulem incidunt protinusque cum eo conserunt manus. Sed adversus rationem atque disciplinam infelix temeritas fuit. Occisis in prælio multis, reliqui, desperatione atque rabie

« IndietroContinua »