Immagini della pagina
PDF
ePub

ginta reperio; ducentos quadraginta sex equites: captos in universum mille octingentos duodecim, in his equites duos et octingentos: amissa signa militaria duo et viginti.

[ocr errors]

1.

1.

9. Quo magis miror auctores, qui hæc tam accurate ex- Oros. Iv. ecuti sunt, negare numerum ex regio exercitu desideratorum annotatum esse: cum Dionysius scribat Lævinum Plut. amisisse paulo minus millia quindecim, tredecim interiisse ex victoribus; Hieronymus autem Cardianus, æqualis istorum temporum scriptor, de Romano exercitu non plus septem millibus cecidisse tradat, de regio intra quatuor millia. Sed hoc inter omnes constat, flore ducum militumque suorum victoriam eam Pyrrho constitisse: excep- Oros. IV. tæque dicuntur voces, non minus victum se eo prælio quam victorem discessisse,' ferentis. Etiam cum Tarentino Jovi spolia donaque figeret, fassus hoc fertur, inscripto ejus sententiæ titulo: querentibusque sociis respondisse, 'næ ego, si iterum sic vicero, sine milite revertar in Epirum.' Ipsum quoque regem hoc prælio grave vulnus ac- Zonar. cepisse, auctorem habeo: sed quoniam alii tale nihil tra- Justin. diderunt, casusque diversarum pugnarum misceri nonnunquam video; non ausim uni, in silentio plurium et accuratiorum, credere.

[ocr errors]

XVIII 1.

Liv. Epit.

XIII.

Vales.

10. Magna profecto pertinacia certatum esse hoc etiam argumento fuerit, quod postridie ejus pugnæ, cum cæsorum corpora Pyrrhus inspiceret, quæ ad humanitatis et clementiæ famam humari jusserat; Romanos omnes in Eutrop. hostem versos honestis vulneribus oppetiisse cernens, ex- Flor. 1.18. et Zonar. clamavit: O quam proclive mihi erat Orbis imperio potiri Romanos habenti milites!' Neque cunctatus est eorum, quos in potestate habebat, animos appellatione blanda Dio ap. magnisque promissis adoriri, ut apud se stipendia facerent: et abnuere perseverantes nihilo sequius humaniter clementerque habuit, et vinculorum, et omnis quæ fortunam captivorum comitari solet contumeliæ, expertes. At Romanos prælio tam male acceptos alia mox clades terruit, ut longe Oros. impar detrimento, ita majoris aliquanto formidinis et religionis. Nam ad manifestam Deorum iram referebatur, quod pabulatores forte dimissos subito coorta tempestas ita perculerat, ut inter horribilem cœli fragorem cadentibus

Plut.

Justin.
XVIII. 1.

Plut.
Zonar.

Plut.

Zonar.

Plut.

Appian. ap. Fulv. Ursin.

Zonar.

XIII.

fulminibus quatuor et triginta interirent, afflati et semimortui relinquerentur duo et viginti: jumentis etiam eodem turbine extinctis aut debilitatis compluribus.

[ocr errors]

11. Pyrrhus interea cum vacua et deserta Romanorum castra cepisset, victoria non segniter usus, promovit copias, vastandisque proximorum quorumque agris, ab amicitia Romanorum permultos populos avertit. Supervenere deinde socii Lucani Samnitesque : quibus leviter castigatis quod pugnaturo non affuissent, partem tamen spoliorum dedit: eo ipso magnopere lætus et exultans, quod præter suas copias Tarentinis tantum auxiliis adjutus, Romanorum ingentem numerum fudisset.' Intento in victoriæ fructum Pyrrho, alia ex parte Lævinus curando saucios, colligendo dispersos, manum rursus haud contemnendam effecerat. Et senatus, quanquam multi culpam acceptæ cladis imputabant consuli, Fabriciusque dixerat, non sibi Romanos ab Epirotis, sed Lævinum a Pyrrho victum videri,' supplementum ei mittendum censuit. Cum voce præconis edictum esset,' qui in occisorum locum patriæ navare operam vellent, uti nomina darent;' certatim dantibus, celeriter duarum legionum numerus expletus est.

12. His copiis auctus consul, Pyrrhi vestigia sequendo, quibus poterat exercitum ejus incommodis vexabat: et cum occupandæ Capuæ consilia regem agitare comperisset, festinanter exercitu ducto, prævenit eum, cunctisque ad defensionem paratis, ab invadenda urbe deterruit. Pyrrhus Neapolim flexo itinere, atque ibi quoque spe sua frustratus, protinus ad ipsam Romam magnis itineribus Liv. Epit. Latina via contendit. Jam ab Anagnia et Hernicorum agro, Fregellis obiter expugnatis, Præneste pervenerat, Appian. Flor. 1. 18. intra vicesimum ab urbe lapidem. Sed urbani magistratus, simul atque de clade auditum fuerat, novis delectibus ex senatusconsulto juniores armaverant: aliudque non invalidum auxilium populi Romani fortuna tempore necessario providerat. Consul enim alter Ti. Coruncanius, meliore fortuna cum Etruscis congressus, universam gentem novis fœderibus obstrinxerat: et ad tutelam patriæ revocante senatu, nullo alio hoste distractus cum exercitu victore accurrebat.

Plut.

Zonar.

Appian.

Flor. I. 18.

13. Pyrrhus, cum Etruscos ad arma retrahere frustra Zonar. tentavisset, præter urbem suis præsidiis tutam, duos consulares exercitus, alterum a fronte, alterum a tergo imminere cogitans, in Campaniam regressus est. Ubi Lævinum Eutrop. majoribus sibi copiis, quam ante cladem habuisset, occur- Zonar. et rere videns, 'cum Hydra Lernæa sibi negotium esse dixit, cujus præcisa capita paulo post, numero etiam aucto, renascerentur.' Quia tamen priori victoriæ confidebat, Zonar. eduxit copias, et tanquam pugnaturus instruxit: quoque suorum simul alacritatem experiretur, simul perterrefaceret hostem, clamorem tollere milites, ac elephantos ad barritum ciendum incitari jussit. Redditus est a Romanis longe major atque terribilior clamor. Unde de animis utrorumque conjectans, abstinendum sibi prælio in præsentia judicavit: et victimarum exta parum læta causatus, exercitum in castra, et inde, magna cum præda et captivorum agmine, Appian. Tarentum reduxit.

14. Romani, qui durissimo tempore de constantia sua Plut. nihil remiserant, sed de totius belli eventu semper amplas spes et orationes magnificas habuerant, præmia virtutis tum maxime celebranda rati, L. Æmilio Barbulæ ob res in consulatu gestas decreverunt triumphum: isque de Ta- Fasti Carentinis, Samnitibus, et Sallentinis, qui inter auxilia Tapit. rentinorum fuerant, A. D. vi. Idus Quintiles triumphavit. Sed P. Valerio consuli negotium datum, ut, Setinum Front. Strat. IV. 1. in agrum abductis exercitus victi reliquiis, castra muniret, hyememque sub pellibus agere cogeret. Per eadem tem- Dionys. ap. Fulv.Ursin. pora cum de captivis in senatu agitatum esset, redimine eos placeret, ista sententia tenuit. Credo præcipue movisse animos equitum casum, quos, fortiter sustentata pugna donec elephanti aberant, horum superventu consternati equi sine ulla sessorum culpa cædendos vinciendosque hostibus præbuerant. Missi sunt hujus negotii causa præcipuæ dignationis legati, P. Cornelius Dolabella, Senonum deleta gente nobilis, C. Fabricius Luscinus, Q. Æmilius Papus, Cic. in Bruto, 14. qui biennio ante collegæ in consulatu fuerant.

15. Pyrrho a natura magnorum animorum indivisa comes inerat humanitas: sed hanc ambitione auxerat, errore pervulgato ministras imperii virtutes esse putans, cui uni in

6.

Zonaras.

v. 1.

temperantissime deditus, huc rationes suas omnes referebat. Polyæn. Et quanquam audacia bellique artibus nemini sua ætate Strateg. VI. ducum postponendus esset, omnia tamen prius experiri solebat, quam armis rem permitteret: animosque hostium, ut quisque opportunus erat, metu, cupiditate, voluptate, misericordia, denique conditionum æquitate ac utilitate, moliebatur. Igitur nuntiato Roma legatos venire, tot consulares ad majorem certe aliquam rem mitti suspicatus, Val. Max. pacis componendæ mentionem illaturos esse sperabat. Quo Paul. Diac. igitur et tutior, et honoratior accessus eorum foret, ad ipHist. Misc. sos usque fines agri Tarentini Lyconem natione Molossum Dio apud cum præsidio misit obviam: ipse vero cum ornato equitatu Fulv.Ursin. venientibus extra portam occurrit, deductosque perquam honorifice ac hospitaliter rebus omnibus laute atque liberaliter habuit. Illi quæ ad moderationem animi pertinent Dionys. præfati, 'quanta sortis inconstantia, quam subitæ bellorum apud Fulv. Ursin. vices essent, neque præsciri futura posse,' mandata edunt: 6 se ad recipiendos captivos suos venisse, sive certo in capita pretio redimi, sive cum Tarentinis aliisve permutari pateretur.'

11.16.

Zonaras.

[ocr errors]

16. Pyrrhus nihil magnæ rei sine consilio amicorum statuere consueverat: quo tum quoque convocato, Milo quidam suadebat, ut captivis retentis fortuna sua uteretur, neque bellum nisi perdomitis Romanis omitteret.' Longe diversa Cineæ oratio fuit: qui commemorata senatus populique Romani constantia, quam sæpe extremis temporibus suis invictam ostendisset,' subjecit: Aliorum fortassis hostium aut mores oderimus, aut contemserimus arma. Cum hac gente, o rex, amicitiam tibi potius quam bellum habendum esse censeo: neque reddi modo captivos, sed etiam donari, ex usu tuo fuerit: neque differendum arbitror, quin legatos cum muneribus Romam mittas, qui conditionibus æquis pacem conficiant. Hoc enim illud tempus esse arbitror, quo rem tibi necessariam, si quid judico, etiam cum dignitate facere possis. Nunc enim rebus adhuc prosperis de pace agens, et facilius, quæ volueris, impetraveris, et nulla alia causa, quam animi solita magnitudine, pacem obtulisse videberis iis, quos integrum fuisset armis ad servitutem cogere. Et absit quidem omen,

tuæque res, sicut cœperunt ire, pergant: sed tamen homines sumus: et, si fortuna verterit, neque tam facile porro negotium erit pacis, neque pari cum decore tractabitur.'

17. In hanc sententiam locutis quoque ceteris, et ipse rex assensus, vocari legatos Romanos jubet. Qui ubi venerunt, hunc in modum egisse fertur: Res equidem Dionys.

indigna est, quam facitis, Romani. Cum enim amicitiæ mecum ineundæ rationem nullam habeatis, bello captos repetitis; ubi reddidero, iisdem illis adversus me usuri. Quod si igitur, revocatis ad meliora et utrisque profutura mentibus, fœdus atque societatem mecum instituitis, vestros et cives universos, et socios quos cepi, sine pretio recipite. Sin vero vobis hostiles animi manent, neque ego pro sano me facturum arbitror, si odia vestra tot fortium virorum manibus instruam; neque vero tanta mihi Appian. ap. Fulv. Ursin. rei nummariæ difficultas est, ut pecuniis Romanorum indigeam, quos decebat potius, si amici essemus, liberalitate mea locupletari.' Simul non spernendi pretii munera Zonar. legatis dari jussit, plura se et meliora alias daturum professus. Hæc in commune legatis omnibus præsentibus dicta actaque.

Dionys.

18. Ceterum cum solo deinde C. Fabricio longior et accuratior sermo fuit: neque referre piget, quod apud idoneos auctores reperi. Cum itaque remotis arbitris col- Zonar. loquerentur, inter cetera regem ita dixisse postea vulgatum est: Ego vero cum ceteros Romanos omnes amicos habere expeto, tum præsertim te, C. Fabrici, quem inter Dionys.

Ecce tibi, lector, Pyrrhi Fabriciique imagines ex nummis de

[merged small][graphic][graphic][subsumed][subsumed][subsumed]
« IndietroContinua »