Immagini della pagina
PDF
ePub

arbitrari, nulla rerum humanarum cura, nullo neque in improbos iræ, neque in bonos favoris affectu, soli otio vo luptatique deditos;' exclamavisse Fabricium ferunt: ⚫ Dii faxint, isthæc sapientia Pyrrho Samnitibusque cordi sit, Val. Max. donec bellum cum populo Romano gerent!'

IV. 3. 6.

IV. 4. 3.

27. Hi temporum istorum mores fuerunt: hæc magnorum virorum certamina, non opibus et luxuria, sed virtute, consilio, patientia, patriæ caritate excellere. Nec enim subiti impetus, aut ad præsentem usum meditatæ simulationis istæ voces fuerunt; sed perpetuo tenore vitæ verborum suorum fidem admirabiles potius nostris temporibus quam imitabiles viri affirmarunt. Idem ille Fabricius, Val. Max. cum ejus tota supellex argentea salino uno constaret, et patella, quæ tamen ipsa corneo pediculo sustineretur, Samnitium legatis pecuniam et supellectilem splendidam dono afferentibus, planas manus ad aures, hinc ad oculos, nares, Jul. Hygin. ap. A. os, gulam, deinde ad imum usque ventrem deducens, Gell. 1. 14. 'Donec his,' inquit, imperitare potero, nihil deerit: vos autem pecuniam ad eos, qui hac indigent, reportate.' Denique vitam universam sic exegit, ut in hæreditate ejus Val. Max. non esset, unde filiarum dos expediretur: gloriosa paupertate, cum ex ærario publico erogata pecunia senatum puderet indotatas pati virgines, quas patrem non puduerat ita relinquere.

[ocr errors]

IV. 4. 10.

vir. illust.

28. Sed et ceteri senatus principes eadem ferme virtute tolerantiaque tum agebant. Ex quibus Q. Fabium Maximum, qui toties in summis imperiis fuerat, qui, censura Auctor de gesta, noluerat iterum censor fieri, negans,' ex usu reipublicæ videri, ut iidem sæpius censores crearentur,' simili et paupertatis et amoris publici testimonio populus Romanus affecit: mortuo enim tantum congessit æris, ut inde filius Q. Gurges et viscerationem, et epulum publice daret. Curius ab eadem altitudine animi Sabinorum munera, Cic. Cat. quemadmodum Fabricius Samnitica sprevit. Æmilius Maj. c. 16. Papus in plerisque magistratibus collega Fabricii, Ti. item Cic. Læl. Coruncanius, aliique præclari viri, ex similitudine morum amicissime inter se conjunctissimeque vixerunt: ut vere mihi temporum illorum speciem amplexus animo videatur Cic.deRep. poëta, qui moribus virisque antiquis rem Romanam stetisse' prædicavit.

[ocr errors]

11.

Enn. ap.

1. v. citante Aug.deCiv. Dei, 11.21.

Justin. XVIII. 1. Plut. in

[ocr errors]

29. His igitur animadversis expensisque rebus, majore componendi cum hac gente belli desiderio Pyrrhus inflammatus, ducentos ex captivis protinus sine pretio restituit: ceteris, si qui ad instantia Saturnalia Romam ad visendos Pyrrho, 44. suos proficisci cuperent, ejus rei potestatem fecit; unius Appian.ap. Fabricii secutus fidem, qui reversuros exactis feriis, nisi pax interea convenisset,' spoponderat. Eaque tum et gravitas senatus, et singulorum fides fuit, ut ad diem a Patribus præstitutam universi Pyrrho se restituerent, postquam offirmatos suorum animos impellere nequicquam tetendissent.

Fulv.Ursin.

Flor. 1. c. 18.

Justin. XVIII. 1.

Appian.

1.

rentur.

[ocr errors]

30. Rex enim callidus hunc temporum articulum sibi tenendum arbitratus, dum aspectu carissimorum pignorum mollitos et cupidine isthæc retinendi incensos animos ad belli odia deponenda promtiores haberet, legationem mittere Romam statuit, ut iis conditionibus, quas Fabricio præsenti exposuerat, pacis et amicitiæ fœdera conjungePetebat autem, ut iisdem fœderibus Tarentini comprehenderentur: ceteri Græcorum Italiam incolentium, liberi, et suis legibus, agerent: Samnitibus, Apulis, Lucanis, Bruttiis, quæ erepta a Romano forent, redderentur : Romani captivos a Pyrrho sine pretio reciperent.' Erat apud Pyrrhum ea tempestate Cineas, cujus supra quoque facta est mentio; vir cum civilium rerum apprime gnarus, tum animo propositoque honestus, et qui naturæ proclivem indolem eruditione usuque ad efficacem facundiam exerPlut. in cuisset. Hunc eas ob artes carissimum rex habebat: Pyrrho, 28. crebroque prædicabat, plurium se urbium imperium per eloquentiam Cineæ, quam armis suis adeptum esse.'

Zonar.

[ocr errors]

31. Romam iste cum legatus venisset, callido consilio moras nectens, priusquam senatum adiret, munera passim per illustrium domos Pyrrhi nomine misit. Introductus deinde in curiam, cum regis virtutem et propensum in Romanos animum multis extollens, de conditionum quas afferret æquitate disseruisset, magna pars senatus mota est, Plut. ibid. ut admittendas esse dubitaret. Quippe super cetera, si socios suos oppugnare desinerent, tanta auxilia pollicebatur, ut iis haud difficulter imperium ceteræ Italiæ possent acquirere. Sed quoniam ob magnitudinem rei, solicitis Zonar. Patribus, multos in dies extracta deliberatio pacis futuræ

39.

[ocr errors]

Fulv.Ursin.

suspicionem rumoremque fecerat, Appius Claudius, ob se- Cic. Philipp. 1. 5. nectam et cæcitatem abstinere curia olim solitus, confestim in senatum se deferri lectica jussit: ubi conspectum protinus exceperunt filii generique, honorisque et officii causa circumfusi deduxerunt ad locum dignitati ejus congruentem. Plut. 32. Ibi, cum ipsius rei novitate, tum reverentia viri silentibus omnibus, expectantibusque cujus rei causa post longi temporis desuetudinem senatum ingressus esset, ab Appian.ap. incommodo valetudinis exorsus, sibi quidem hactenus molestam fuisse cæcitatem' dixit: nunc autem non modo illa delectari, ne quæ fierent videret, sed etiam ægre ferre, quod aures nondum obsurduissent, ne tam fœda et Romano nomine indigna audire cogeretur. Quo enim vobis mentes illæ cesserunt? quo reciderunt spiritus? Certe præ vobis Enn. ap. ferre solebatis, cum Alexandri Macedonis gloriam, ut inCic. Maj. c. victi regis, celebrari audiretis, non tam virtuti ejus quam Plut. felicitati famam istam imputandam esse: nam si Romana in bella fortuna ipsum impulisset, alium longe eventum futurum fuisse, aliamque de eo apud homines opinionem. At nunc quantum ab ista vestra magnanimitate defeceritis, respicite. Macedonibus superiores vos futuros confidebatis: at nunc Molossos et Chaonas, perpetuam Macedonum prædam, metuitis. Alexandrum contemnebatis: nunc expavescitis Pyrrhum, ne ipsius quidem Alexandri, sed satellitis ejus, satellitem: qui fugiens potius veteres hostes, quam quærens novos, in Italiam trajecit: quibus copiis ne minimam quidem Macedoniæ partem retinere potuit, iisdem, si Diis placet, imperium Romanis quoque paraturus.

6.

33. Hunc igitur nisi grandi infortunio mactatum ejicimus, certum habeamus, alios quoslibet merito nostri contemtu, tanquam ad paratam prædam, ita in Italiam cupide venturos esse. Quid enim aliud de nobis quam de hominibus ignavissimis judicari poterit, si Pyrrhus, in amicitiam receptus, etiam præmium referat illatæ nobis ignominiæ, quod ejus opera factum sit, ut Tarentinis atque Samnitibus ludibrium Romani debeamus?' Hic fere sensus fuit orationis, quæ ab ipso statim Appio est edita: Cic. Cat. qua omnium adeo sunt inflammati animi, ut severissimæ 6.et in Brusententiæ auctorem secuti consensu decernerent, bellum Zonar.

[ocr errors]

to, 16.

XIII.

Liv. Ep. prosequendum esse; Cineamque eodem die urbe excedere, L. 11. § 37. Pyrrhoque renuntiare,' juberent, neque recipi eum in urbem,' (nam et hoc petitum fuerat,) neque priusquam Italiam omisisset, de amicitia et societate agi posse.'

De O. J.

Eutrop. 1.

11.

1. III. tit. 1.

Zonar.

Val. Max. 11. 7. 15.

Front.

Strat. iv. 1.

Plut. et

Just, XVIII.

1. 18.

pian.

[ocr errors]
[ocr errors]

34. Paris deinde tristitiæ decretum ex ejusdem Appii L. 1. § 5. sententia de captivis factum est, eos neque adversus Pyrde postul. rhum duci, neque adeo conjunctim usquam haberi senatui placere; sed alios alia in præsidia mitti, mutata ignominiæ ergo militia, ut qui equo meruissent, peditum stipendia facerent; qui pedites legionarii fuissent, ad levem armaturam transcriberentur: priores ordines recuperaret nemo, nisi bina hostium spolia retulisset.' Aiunt, legatis cum responso tam atroci reversis, miraculo Romanæ constantiæ 2. et Flor. attonitum regem, 'qualis urbs ipsa, qualisque senatus visus esset,' interrogasse; responsumque tulisse a Cinea, ‘ urLiv. IX. 17. bem templum sibi visam, senatum vero regum consessum Plut. et Ap- esse.' Post hæc demum gesta Fabricium ad regem legatum venisse quidam putant. Sed, præter aliorum auctorum testimonia, rerum ipsarum recte animadversarum serie erroris haud difficile convincuntur. Pace desperata, conversi ad bellum animi, ac intenta cura facti utrimque apparatus hyemem satis negotiosam habuerunt. Plin. III. 35. Hæc fuisse tempora puto, quibus ferunt Pyrrhum, quo naufragiorum casus vitarentur, faciliusque Itali ac Epirotæ ad auxilia mutua commeare possent, ab Hydrunte, qua longissime in pelagus procurrit Italia, ad Apolloniam ex adverso situm oppidum pontes jacere cogitavisse, spatio quinquaginta millium: tanto enim intervallo circum eos locos Græciæ Italiæque littora dirimuntur. Idem postea molitus esse M. Terentius Varro dicitur, cum piratico bello Cn. Magni legatus Siculum Ioniumque mare classiAppian. in bus observaret. Inter hæc Ti. Coruncanius consul de Mithridat. Fasti Capit. Vulsiniensibus et Vulcientibus, Etruscorum populis, A. D. Liv. Epit. Kal. Februarias triumphavit. Insignis eo anno censura

Zonar.

11.

XIII.

fuit, tum primum a plebeiæ stirpis censore lustro condito. Censa referuntur civium capita ducenta septuaginta octo millia, ducenta viginti duo. Principem senatus per ea

1 Quinquaginta millium] Leu- 17. Crev.

carum nostratium propemodum

41.

tempora Q. Fabium Maximum legi consuevisse constat : Plin. VII. hujus filium cognomento Gurgitem censorem tum fuisse Onuphr. conjectura colligitur: Cn. Domitii certum nomen, et, quia in Fast. lustrum is condidit, jure plebis amplificato nobilitatum est.

36. Vere primo Pyrrhus contractis sociorum copiis in Zonar. Apuliam movit: multaque ibi oppida partim pugnando, partim conditionibus cepit. Adversus quem novi consules, P. Sulpicius Saverrio, P. Decius Mus, cum duobus Eutrop. consularibus exercitibus profecti, castra castris opposuerunt prope Asculum Apuliæ urbem, cognominem ei quæ est in Cluverii Italia, iv. 12. Picentibus. Non erat dubium, quin collatis signis depugnandum foret: ceterum, ne per dies aliquammultos hoc Zonar. fieret, præter torrentem profundum, qui diversos exercitus interfluebat, etiam mutuo metu cunctabantur. Romanos prioris fortuna prælii, et victor Pyrrhus terrebat: Epirotis formidabilis erat Romanorum pervicacia, et alterius consulis fatale hostilibus legionibus nomen. P. enim Decium, patris avique exemplo, sua morte victoriam suorum redemturum esse fama vulgaverat: præliorumque quibus illi ceciderant eventus terribiles omnibus Decianæ devotionis minas effecerat.

37. Eam rem Pyrrhus haudquaquam negligendam ratus, convocatis militibus accurate docuit,' Arbitria præliorum penes Tellurem Deam, aut inferos, qui carmine illo Liv. vIII. 9. solicitarentur, esse non posse: neque tam iniquos credi Zonar. debere Deos, ut in unius hominis vesani gratiam fata exercituum mutent donentve: non præstigiis et superstitionibus, sed pugnando victorias parari, vel ipsis Romanis testibus, qui non sacrificulorum et vatum agmen, sed armatas militum acies, hostibus consueverint opponere. Quia tamen ignari rerum plerumque superstitionum inanium ludibriis, quam veris timendi causis, acrius percellantur; hunc quoque metum præverti posse,' ostendit, exposito ornatu, quo priores Decii se devovissent, monitisque militibus, si quis similibus insignibus noscendus occurrisset, ab eo abstinerent tela, vivumque comprehenderent.' Sed ipsi quoque Decio nuntiandum curavit, desineret ineptire inter arma

[ocr errors]

"A. U. C. 473. A. C. 279.

[ocr errors]
« IndietroContinua »