Immagini della pagina
PDF
ePub

Zonar.

Vales.

populo triumpharunt: iterum Kalend. Febr. Fabius, Nonis Junius, de Sallentinis et Messapiorum gente, quæ Sallentinos accolas auxiliis juverat.

14. Is finis eo tempore bellorum Italicorum fuit: nam quod anno sequente, Q. Fabio Gurgite tertium, L. Mamilio Vitulo consulibus, ad Volsinios gestum est, non cum justis hostibus bellum, sed adversum scelesta servitia pro Flor. 1. 21. sociis ultio fuit. Etruscorum gens opulentissima, Volsinii, fidem populi Romani contra servos quondam suos implorabat: usi enim inepto consilio, sive quod superioribus bellis attritas vires ita recreari posse sperabant, sive deliciis ipsi diffluentes, armorum laborem fugiebant, servis liJoan. An- bertate et civitate donatis ea permiserunt. Inde commutinch. ap. nicatis etiam honoribus in senatum legi, magistratusque fieri cœperunt. Ita brevi oppressis veteribus civibus, translataque in se republica, datam a dominis libertatem adverOros. Iv. 5. sus ipsos insolentissime exercuerunt: matronas honestas virginesque per vim constuprari; maritis parentibusque de injuria conquerentibus, pro vindicta legum contumelias et ludibria rependi; arbitrio petulantissimorum nebulonum rapi, trahi, vexari omnia, Volsiniis jam in morem venerat. Neve prætereatur insigne monumentum, quem ad finem servilium animorum belluina impudentia possit procedere, Val, Max. si nacta potentiam fuerit, lege lata sanxerunt, uti libertiIx.1.2.ext. nis in patronorum filias ac uxores stupri jus esset; floremque virginis ingenuo nupturæ primum aliquis ex suo ordine delibaret.'

Flor.

Zonar.

vir. illust.

c. 36. Zonar.

[ocr errors]

15. Volsinienses igitur veteres, cum neque ferre diutius Auct. de miserias istas, neque propulsare viribus suis possent, consilio clam inter se habito, legatos Romam mittere decreverunt. Ii secretis precibus impetrato uti privatis in ædibus senatus cogeretur, (perniciem enim sibi, si res emanasset, impendentem prospiciebant,) oratione flebili calamitates urbis suæ exposuerunt: qua moti Patres, opem miseris ad recuperanda pristina jura promiserunt. Sed hæc cum acta secreto putarentur, iis qui fuerant accusati per Samnitem quendam indicata sunt. Is, cum in ædibus

A. U. C. 487. A. C. 265.

ubi senatus convenerat hospes domini ægrotaret, per oblivionem eo in loco relictus exceperat dicta, prodideratque. Quæstiones igitur de legatis Roma reversis habitæ sunt; compertoque negotio, et ipsi, et principes alii civitatis crudeliter interfecti.

16. Eo justior inferendi belli causa visa: missusque cum exercitu Q. Fabius consul occurrere ausos in fugam vertit, magnumque fugientium numerum cecidit: ceteros, qui intra munimenta se receperant, actis operibus oppugnare instituit. Sed illis non segniter resistentibus, cum levia ut solet certamina crebro fierent, consul, dum incautius inter tela versatur, vulnus accepit, et in ejus deinde curatione decessit. Obsessi, casu eo cognito, eruptionem summis viribus fecere, sperantes exercitum interitu ducis turbatum, si subito invaderetur, a mœnibus summoveri posse: verumtamen eventus prælii contra dedit: excepti ferociter a militibus Romanis, et in urbem iterum cum clade compulsi sunt. Huic ego pugnæ Decium Murem præfuisse crediderim : hic enim legatus esse Fabio, et post necem ejus, donec successor veniret, bellum administrare potuit: atque inde esse reor, quod apud negligentiores Auct. de historicos, Volsiniensis belli cœpti finitique titulus Decio vir. illust. Muri ascriptus est.

IV. 1. 3.

17. Censores eo anno creati Cn. Cornelius L, F. Cn. N. Fasti Capit. Blasio, et C. Marcius, qui cum antea quoque censuram gessisset, in hoc honore Censorinus appellatus est. Memo- Val. Max. rabilis hujus Marcii moderatio fuit, qui accepta potestate, quam non ambiverat, populum ad concionem vocatum gravissima oratione increpuit, quod magistratum illum bis eidem mandavisset, cujus tempora, non aliam ob causam, quam quia nimia potestas ejus esset, coarctanda sibi majores judicassent.' Inde profecta lex est, qua cautum ne quis censor iterum fieret.' Eodem anno quæstorum numerus ampliatus est. Quatuor hactenus xv. suffecerant: urbani duo; totidem ad bellum exeuntibus consulibus adjungebantur: sed proximis aliquot annis, aucta majorem in modum republica, vectigalibusque ac portoriis multis accedentibus, duplicari numerum istum necesse fuit,

Plut. in

Coriol. c. 1.
Liv. Epit.

Tac. XI.

Ann. 22.

1500

XVII. 21.

T. LIVII LIBRI XV. SUPPLEMENTUM.

18. Appius deinde Claudius, qui in magistratu Caudex cognominatus est, et M. Fulvius Flaccus consules

se

A. Gell. quuntur: annus cœpto primum adversus Pœnos in Sicilia bello memorabilis: tum enim inter duas potentissimas civitates inimicitiæ primum erupere, quæ multos post annos, illatasque et acceptas horrendas clades, nonnisi alterius excidio finiri potuerunt. Sed prius de Carthagine quædam altius repetenda sunt, quam ad bellorum istorum expositionem accedamus: erunt enim his in rebus enarrandis multa intellectu judicatuque difficiliora, nisi primum origo urbis et incrementa cognoscantur.

A. U. C. 488. A. C. 264.

SUPPLEMENTUM

LIBRI XVI.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

naan.

4.

1. CARTHAGINEM a Tyriis Phoenicibus conditam esse, præter veteris historiæ fidem, etiam perpetua civitatum ista- Boch.Charum, donec floruerunt, amicitia, præterea linguæ nunc quoque manentis manifesta similitudine, certum atque testatum est. Ex ea gente ferunt Elisam, quæ et Dido cognominata Just.xvIII. est, filiam Agenoris Belo geniti, quod Pygmalionem, iisdem parentibus ortum, ob injustam mariti sui Sichæi cædem, Appian. odisset, patria profugam, eum Africæ sinum peninsulam- Strabo, 1. Libyc. que, in qua post condita Carthago fuit, tenuisse: parvis xvii.p.832. admodum rei tantæ initiis, ac potentiæ, quæ deinceps consecuta est, spem nullam ostentantibus. Quippe non plus 62. terræ ab incolis emisse Elisa creditur, quam corio bovis Just, XVIII. amplecti posset: hoc in tenuissima lora dissecto majus 5. aliquanto spatium, quam venditores intelligebant, peti, comprehendit; arcique struendæ suffecit locus, quam ex eo Byrsam appellatam putant. Inde multis commerciorum gratia cum advenis colendorum sedes juxta statuentibus, cum jam instar civitatis effectum esset, Afrique man

Byrsam] De Carthaginis origine, et variis urbis partibus, operæ pretium est consulere Sam. Bochart. Chan. I. 1. c. 24. De Byrsa agens vir doctissimus, monet a Græcis Búprav dictam esse proп Bosra ad vitandam kakopwvíav, quia Græcæ linguæ genius non patitur uts et r continuentur. Bosra arcem significat. Quia autem Búpσa Græce co.

rium est, inde nata est lepida
illa, sive potius absurda, fabella
de corio in tenuissimas partes
et lora secto. Crev.

Byrsam] Nomen est Phoenici-
um Botsra, quod arcem significat.
Hac de re, aliisque ad origines
Carthaginis pertinentibus, vide
Sam. Bochartum Chanaanis 1. 1.
c. 24. J. Clericus.

Liv.xxxiv.

2.

Justin.

suetos homines et divites secum retinere cuperent, facile assensi sunt venientibus ab Utica legatis, qui suo exemplo Velleius 1. (nam et Utica colonia Tyriorum erat) ad condendam iis locis urbem hortabantur. Ita convenit, ut Afri sedem oppidi Phoenicibus concederent; hi annuum eo nomine vectigal penderent Afris. Operi perfecto Elisa lingua sua nomen Cato ap. imposuit Carthadas, quod urbem novam significat: Solin. Po- Græci Carchedona, Romani aberrante, ut fit, pronuntialyhist.c.30. tione Carthaginem vocaverunt. Ea cum et vicinos faventes, et populum industrium, et, quod maximum est, sapientem reginam haberet, admirandis incrementis brevi Bongars. convaluit. Hæc ante Romanam urbem conditam anno et Berneg- circiter septuagesimo acta videntur: nam inter auctores, gerus ad Justin. ut in re tam antiqua, parum convenit.

XVIII. 6.

Justin.

2. Sed Elisæ, quemadmodum vita casuum varietate nobilis, sic etiam memoranda mors fuit. Iarbas Africanæ cujusdam gentis regulus nuptias ejus ambibat, ni assequeretur, bellum minitans: sed illa castitate insigni, et mariti prioris amore, nuptias aversabatur: bellum rebus adhuc nascentibus et teneris exitiosum fore intelligebat. Igitur tempore ad deliberandum sumto, quasi tandem vicisset animum, et ad nuptias Africanas adduxisset; in extrema tum urbis parte rogum exstrui jussit, priusquam novum matrimonium ingrederetur, Sichæo suo inferias daturam præferens. Tum hostiis multis immolatis, ad ultimum ipsa conscendit pyram, et gladio quem secum attulerat sibi mortem conscivit; caritate viri et civium propriæ incolumitatis curam superante. Retulerunt CarthaginienSil. Ital. 1. ses quam potuere gratiam; et admiratione virtutum ejus, donec respublica salva fuit, pro Dea venerati sunt. Ædes in loco ubi vitam exuerat structa: ipsa Dido (sic sermone suo viraginem Pœni vocant) appellata. 3. Cum deinde nemo unus successione regni post Elisam

I. v. 81.

Serv. in Virg. Æn. I. 344.

a Carthadas] Vel Carthada, id est, p Kartha hadath, vel x x Kartha hadtha, urbs nova. Crev.

b

dod dilectus: vel vaga, errabunda, a nadad, quod est vagari, errare. Elisa, primum hujus reginæ nomen, est virago: ab Dido (sic sermone suo vira-x el fortis, et nx issa fœmina, ginem Pani vocant)] Freinshe- cujus nominis radix est ve is

mium hic induxit in fraudem vir. Crev.
Servius. Dido est dilecta, a 777

« IndietroContinua »