Immagini della pagina
PDF
ePub

ronis, et amicorum ejus opera, clam intromissis militibus urbem in potestatem redegerunt. Ibi Hiero excelsum se virum et quanticumque imperii capacem ostendit: nam ex diversis partibus occidit aut ejecit neminem; sed clementia, Just.xxIII. moderamine, rectisque consiliis ita composuit motus, ut non minoribus studiis eorum adversus quos venerat, quam a quibus adductus fuerat, prætor Syracusis crearetur.

4.

Polyb.

14. Hic vero reipublicæ curam ut suæ toto animo complexus, cum a longo jam tempore vitium istud in Sicilia inolevisse cerneret, ut quoties magistratus copias eduxissent, vel in exercitu turbaretur aliquid, vel domi novarum rerum motus orirentur, circumspicere aliquem cœpit cui res urbanas tuto crederet, si quando ipse ad bellum exire cogeretur. Uxorem igitur duxit filiam Leptinis, qui magna inter cives auctoritate, vir etiam cumprimis honestus fideique tenax habebatur. Ita provisis domesticis rebus, adversus mercenariorum insolentiam remedium necessarium magis quam usquequaque laudabile commentus est: nam educto contra Mamertinos exercitu, cum illi juxta Centuripas occurrissent, aciem ad Cyamosorum amnem hoc dolo instruxit, ut inter cives mercenariosque intervallo relicto, hos committere prælium juberet, tanquam ipse cum urbanis signis alia parte impeditum et districtum hostem invasurus. Ita conductitii majore Mamertinorum numero circumventi cadunt ipse, dum horum cæde distinentur hostes, otiose tutoque Syracusanas copias in urbem reducit.

15. Ad hunc modum repurgato, quicquid in exercitu ægrum, et ad seditiones pronum fuerat, urbanum militem studiose exercet: novas mercenariorum copias conducit : atque ita benevolentia multorum comparata, remoto audacissimo quoque, reliquis adversus armatum et intentum mutire non ausis, principatum arbitratu suo administrat. Diod. Ecl. Interea Mamertini, recenti victoria ferociores, contemtim atque temere Syracusanorum fines populabantur. Adversus hos Hiero jam civibus et militi fidens incunctanter egressus, ad ipsam hostium urbem, dimissis passim globis fere vacuam, castra posuit: cujus intellecto discrimine Mamertini ad ferendam suis opem expedito cum agmine impigre accurrerunt. Hiero motis ex agro Mamertino

1. XXII.

castris Mylas urbem, et in ea milites mille quingentos, capit: inde castellis aliquot aliis raptim potitus, Ameselum procedit, medio inter Agyrium et Centuripas loco situm. Id quoque, licet munitionibus et præsidio firmum esset, expugnatum diruit: præsidiarios in fidem acceptos sibi militare cogit: agrum Ameselanum Centuripinis Agyrinisque dividit.

16. Hoc successu rerum alacrior denuo in fines Mamertinorum irruit: Alesum oppidum deditione capit: Abacæninos atque Tyndaritas ipsorum voluntate adjungit: sic ab utroque mari proximis Messanæ urbibus Hieroni parentibus, (nam ad Etruscum mare Tyndaritani habitant, Siculum Tauromenii accolunt, et ipsi Syracusanorum eo tempore socii,) Mamertini, in arctum coacti, Cio quodam prætore copias opponunt hosti, ad Longanum amnem in Mylao campo castra habenti. Pugna commissa, cum Polyb. 1.9. dubio Marte certaretur, subito in latera Mamertinorum recens impacta cohors haud dubiam Hieroni victoriam tradidit: nam ante prælium Hiero ducentos Messeniorum exules, fortitudine et Mamertinorum odio præstantes viros, additis de suo exercitu delectorum quadringentis, vicinum collem, cui Thorax nomen est, circumire, hostemque incautum improviso incursu turbare jusserat. Ii mandata gnaviter executi effecerunt, ut universus Mamertinorum exercitus internecione cæderetur.

17. Cios, re desperata, jam nihil aliud quam mortem mereri manu cupiens, multis vulneribus affectus capitur, et in hostium castra deductus fidem extorum aruspicumque prædictionem, alio quam speraverat eventu, comprobat. Nam ante pugnam immolanti vates inspectis extis promiserant, fore ut in castris hostilibus pernoctaret.' Id ille in spem victoriæ trahens, sero se ambigua prædictionis interpretatione deceptum agnovit. Hac ægritudine confectus, cum postridie inter equos captivos eum videret, quo filius in prælio usus fuerat, hunc etiam occubuisse conjectans, fasciis fomentisque vulnerum revulsis spiritum indignantem effudit. Mamertinos clade comperta desperantes, jamque victori cum infulis supplicum occursuros, ex inopinato fortuna servavit.

Diodor.

18. Forte sub idem tempus Hannibal Carthaginiensium prætor in Liparæorum agebat insulis, quæ Siciliæ adjaStrabo, 1. cent. Is audita Hieronis victoria, metuens ne Mamertinis VI. p. 275. penitus excisis Syracusana potentia Carthagini gravis et Diodor. intoleranda fieret, specie gratulantis ad Hieronem ocyus venit: eumque moratus ne statim ad Messanam duceret, urbem ingressus est prior, Mamertinosque deditionem facere volentes non modo verbis ad spem retinendæ libertatis revocavit, sed etiam præsidium suorum militum introduxit. Hiero astutia Pœni se delusum intelligens, cum ad obsidionem jam difficiliorem futuram haud satis paratus esset, Syracusas rediit: exceptusque magna omnium Polyb. 1. 9. lætitia, et ab universis copiis rex acclamatus, postea quoque nomen istud civium externorumque consensu retinuit.

[ocr errors]

19. Hierone digresso, Mamertini, cum fiduciam paulisper resumsissent, de rebus præsentibus deliberantes, duas in factiones scindebantur. Alii non esse dubitandum' autumabant, quin Carthaginiensium tutelæ se permitterent: cum hoc non modo plures ob causas conducibile, sed etiam, admisso jam præsidio, necessitati proximum Polyb. 1. 8. videretur.' Contra dicebatur, non minus infensos Mamertinis Ponos quam Hieronem fuisse: neque dubitandum quin illi non benevolentia, sed cupidine dominandi Messanam defendere statuerint. A multis jam ætatibus eos imperium affectare Siciliæ, non exercituum, non classium damno, ne suarum quidem rerum metu et Africis bellis, ab improba spe deterritos. His igitur si se committant, classem validam, et ipsius Siciliæ pleramque partem jam obtinentibus, sine exceptione ulla servituros esse: minime igitur expedire vocari auxilio Carthaginienses, populum impotentem, infidum, graviusque jugum impositurum, quam a Syracusanis timuissent. Præsidium Punicum, si eo tantum consilio venisset, ne in manus Hieronis Mamertina civitas incideret, re jam perfecta dimitti bona cum gratia posse: si qua vero clandestina subesset molitio, etiam intentiore studio ancipitis amicitiæ fallacias præveniri oportere. Romanos igitur potius implorarent, arm's invictos, fide præstantes, neque causam retinendæ

!

sub sua ditione Messanæ, neque facultatem habituros ; quibus in Sicilia ne vestigium quidem soli, neque navalium rerum ullus usus, aut adeo cura esset. Hos satis habituros, si, Carthaginiensibus et Hieroni Messana urbe tanquam obice quodam et fræno cupiditatis objecta, securam ab his Italiam retinere possint. Perseverarent igitur Romanorum potius fidem, quam cujusquam alterius gentis, experiri. Neque honeste ipsos et parum opportune priora consilia mutaturos esse, missis jam legatis, et auxilii spe impetrata.'

10.

20. Quippe ante postremum cum Hierone prælium, Zonar. diffidere jam rebus suis incipientes Mamertini Romano- Polyb. 1. rum opem, uti consanguineorum, imploraverant: et consulibus belli gerendi cupiditate plebem incitantibus, populus auxilium ferri Mamertinis jusserat, sed senatus auctor fieri pudore cunctabatur: qui enim modo suos ob Rhegium per scelus captum severo supplicio affecerant, ii, si jam Mamertinis pari perfidia Messana potitis opitularentur, destrui videbant gloriam justitiæ ac fidei quam priore facto late quæsivissent. Ceterum clade Mamertinorum Zonar. mox audita, cum jam dubium esse non posset, quin relicti a Romanis Pœnorum opes respecturi essent, prævaluit sententia juvandos esse censentium: nam et in senatu Polyb. plures eodem inclinare cœperant, prospicientes, ni fieret, Messanam statim, et paulo post ceteram Siciliam totam Carthaginiensium fore: quod si evenisset, populum Romanum cum Pœno de Italiæ possessione certaturum.

21. Nam istud periculum inevitabile, tum cupiditas imperii potentibus insita, tum ipse locorum situs efficiebat. Quippe Italiam a Liguribus et Venetis inter duo maria longo tractu procedentem, qua Bruttiorum ager est, a contactu Siciliæ tenue fretum dividit. Neque dubitatur continentes olim has regiones fuisse ; mox intercurrenti- Sallust. bus aquis diremtas, sive humiliora ea parte loca mare ac- Fragm. inceperunt, sive major aliqua vis terræmotus aut incumben

Neque dubitatur continentes olim has regiones fuisse] Hoc tradidere scriptores quamplurimi, quorum testimonia collegit Cluver. lib. 1. de Sic. Ant. cap.

c

1. Sed fabulam esse hanc me-
rumque figmentum contendit
idem doctissimus Geographus
ibidem, multisque argumentis
probat. Crev.

cert. 12.

VI. p. 258.

14.

VI.

Vid. Fes

Just. IV. 1. tium undarum, angustias Isthmi perrupit: a quo eventu et Strab. 1. Rhegium nominatum putant: tali enim aliquo vocabulo, et Cassiod. quæ rupta sunt, a Græcis appellantur. Itaque primos Var. XII. Siciliæ cultores ex Italia venisse credibile est; etiam ipso Thucyd. 1. nomine confirmante conjecturam. Messanam enim ex adverso littoris Italici sitam civitatem Opici condidisse tum in 'Si- traduntur: quam, quia in sinu falcis referente figuram est posita, Siciliam, credo, appellarunt; quod advenientes postea Græci Zanclen sunt interpretati, utraque illa voce Strab. 1. vi. diversos apud populos falcem significante: inde, ut solet, Thucyd. 1. toti insulæ hæc appellatio hæsit, ut ipsa quoque et ZanVI. Macrob. cle, et a pluribus Sicilia vocaretur.

ibi Scalig. et Dac.

p. 268.

Diod. Ecl.

1. XXIII.

22. Insula vero ista cum magnitudine, tum etiam fertilitate omnes, quæ in Mediterraneo mari sunt, longe antecellit olei, vini, frumenti optimi supra fidem ferax: populo frequens, multisque et maximis urbibus ad miraculum exculta: portuum autem situsque totius commoditate vix alius magnum imperium constituere cupientibus æque idoneus locus est. Nam Italiæ conjuncta ex diversa parte Africam respicit; alio ex latere Sardiniam: ab Oriente Peloponnesum et Græciam Ionio mari discretas habet: quaquaversum navigatione brevi, et ad emittendas Flor. 11. 2. accipiendasque classes facillima. Neque dubium est cuL. Ampel. piditatem hac insula potiundi, quam eodem tempore et Romanus populus, et Carthaginiensis affectabat, causam Liv. XXI. bello dedisse, licet alia dicerentur: nam Romani Tarentinos contra fœdus adjutos arguebant: Pœni societatem cum Hierone, ut adversus se initam, criminabantur.

c. 46.

10.

Zonar.

23. Ceterum eo jam potentiæ civitas utraque pervenerat, ut evitari non potuerit, quin aliquando quacumque de causa colliderentur. Quemadmodum enim arbores, non magno intervallo consitæ, aliquam quidem diu non impediunt invicem magnopere; auctæ vero, alimentum atque succum mutuo intercipiunt; cum grandiores

d Ut ipsa quoque et Zancle] Quo satis idoneo fretus auctore hoc dicat Freinshemius, assignare non possumus. Neque aut Cluverius ant Cellarius, de nominibus Siciliæ agentes, ullam Zan

cles inter illa nomina mentionem faciunt. Citatur hic testis in margine Macrobius: sed omnem diligentiam nostram fugit ille Macrobii locus, quem Freinshemius intuitus est. Crev.

« IndietroContinua »