Immagini della pagina
PDF
ePub

Zonar.

Polyb.

Zonar.

11. 1.

difficiliorem ad sua munimenta receptum habuerunt: multique eorum, cum et recentes occurrissent copiæ, et qui paulo ante fugerant undique circumfunderentur, desiderati

sunt.

55. Hoc eventu magis etiam ad spem summæ victoriæ confirmatus Hanno, collem quendam, Torum nomine, mille quingentis passibus a Romanorum castris distantem, insedit. Serius tamen aliquanto, quam inter exercitus tam propinquos sperari potuisset, commissa pugna est; modo Romanis, modo Pœnis unius prælii fortunæ spes universas committere formidantibus. Donec igitur pugnandi avidior Hanno fuit, Romani castris suis se tenuerunt; quod numero, et alacritate, ipsi detrimento equitum suorum perculsi et mærentes, vincerentur: postquam autem dubitatione sua sociorum animos languescere, hostes in spem erigi, duriusque sibi bellum cum inopia, quam cum Pœnis futurum arbitrati, certamen detrectare desierunt; Hanno vicissim tergiversari cœpit, et omnia metuere. Duo menses sic exacti, ut præter levia prælia, quæ fiebant quotidie, nihil majoris rei gereretur.

56. Ad extremum frequentibus Hannibalis precibus motus, qui et nuntios mittebat assidue, et facibus accensis signa crebra edebat famem amplius obsessis tolerari non posse, multosque ea peste coactos ad hostem transfugere, dimicationi moram ulterius nullam afferre decrevit: eodem

tempore Hannibale quoque cum suis eruptionem ex urbe

facturo.

Quæ cum animadvertissent consules, intra sua se castra quieti tenuerunt. Eo ferocius Hanno aciem inFront.Strat. structam ostentare, et, ubi nemo contra exit, sub ipsa Romanorum munimenta suggredi, ad pugnam audacter provocare, cunctantibus timorem et ignaviam objicere. Illi, hostem levibus præliis a vallo repulisse contenti, neque contra manentes struebant aciem, neque recedentes insequebantur. Hoc ubi per aliquot continuos dies factum, Penisque jam persuasum esset, nihil ultra ausurum Romanum, L. Postumius consul contemtum hostium in suam occasionem solerter vertit. Instructis enim silentio copiis omnibus, intraque vallum retentis, accedentem pro more Pœnum cum paucis summovens, a prima luce ad

horam diei sextam velitando detinuit: tum demum recipientibus se hostibus productas ex castris legiones immisit.

57. Hanno, quanquam contra opinionem suam pugnandum sibi videret, intrepide congressus, in serum diei ambiguum certamen extraxit. Sed Romanos curatis bene corporibus ad pugnam præparatos æstus, sitis, labor non æque fatigabat. Carthaginiensis autem acies, ante commissum prælium inedia et stando fessa, quanto longius protrahebatur dimicatio, fatiscentibus corporibus minus ad resistendum virium habebat: postremo conductitius Polyb. miles, qui in prima fronte pugnabat, diutius sustinere laborem non potuit: neque solum ipse cessit loco, sed in elephantorum agmen, et alios a tergo stantes ordines trepida fuga se inferens, turbavit totam aciem, hostique acriter incumbenti terga dare coëgit. Eadem felicitate tum quoque ab alia parte gesta res: Hannibalque, cum Zonar. eruptione pugnavisset, majore suo quam hostium detrimento in urbem compulsus est. Capta Carthaginiensium castra sunt: elephanti vulnerati tres, cæsi triginta, undecim Diod. Ecl. in manus Romanorum venere: similis et hominum fortuna fuit: de tanto exercitu pauci cum ipso duce Heracleam Polyb. et

evaserunt.

1. XXIII. Oros. IV. 7.

Zonar.

58. At qui in urbe clausi erant, rebus plane desperatis, nullam salutis viam sibi relictam esse videntes, maximis terroribus affligebantur: cum Hannibal optimi ut in fortuna Polyb. mala consilii auctor, animadverso Romanos et labore certaminis defatigatos, et lætitia bene gestæ rei solutiores, negligentius solito excubias agere, circa tertiam vigiliam cum mercenariis exit oppido: et cratibus, quas hunc ad usum ante paratas stramento compleverant, in fossas injectis, transgressus, aliquantum itineris præcipit, donec Romani luce jam oriente quid actum esset sentientes, partem extremi agminis deprehenderunt; Hannibal cum reliquis in tuta loca pervenit. At Agrigentini, desertos a Zonar. Pœnis se videntes, multos eorum qui in urbe remanserant, sive per iram, sive ut a victore gratiam inituri, concidere. Nec ideo minus direptum est oppidum: homines, amplius Polyb. Delph, et Var. Clas.

Livius.

5 I

Diod. et

Oros.

Diod.

Zonar.

Zonar.

quinque et viginti millia liberorum capitum, in servitutem venditi. Hoc maxime modo captum a Romanis Agrigentum est, septimum intra mensem quam obsideri cœperat: magna cum utilitate gloriaque populi Romani, sed multa quoque sanguinis impensa: quippe supra triginta hominum millia de consulum exercitu Siculorumque auxiliis inter istam obsidionem varia peste perierunt. Qua de causa, simul quia nihil jam magnæ rei ob hyemem propinquam suscipi poterat, Messanam redierunt.

h

59. Anno deinde proximo cum imperio iverunt in Eutr. 1. 1. Siciliam L. Valerius M. F. M. N. Flaccus, et T. Otacilius C. F. M. N. Crassus consules, prioribus ducibus ad spem triumphi Romam digressis. Carthaginienses quidem, classe tanquam ad vastandam Italiam missa, novos consules a Siciliæ cura distinere cupiverant: sed ii constitutis circum littora globis militum, qui prædones arcerent, nihilominus in insulam transjecerunt. Tunc quoque multa Siculorum oppida in fidem recepta, recenti cladis Agrigentinæ exemplo et metu: neque obsistentibus Pœnis, quos super prælium adversum etiam seditiones mercenariorum militum angebant, Gallis præcipue ob mensium aliquot stipendia non soluta tumultuantibus: ad quos puniendos fraudem ejusmodi commentus est Hanno.

Polyb.

Front.Strat.

III. 16. et
Zonar.

Diodor. Frontin.

60. Sermone blando mitigatos modicum ad tempus quiescere jubet: sibi esse certam et propinquam oppidi cujusdam locupletis occupandi spem ostendit: ex ejus præda cumulate Gallis etiam pro solutionis mora satisfactum iri confirmat. Ita sedatis illis, adeoque gratias agentibus, opportuno tempore, cum dispensatore suo, quem habebat fidelissimum, agit, ut specie transfugæ, tanquam rationibus interversis, ad Otacilium consulem pergeret, indicaretque nocte proxima Gallorum millia quatuor ad urbem Entellinam proditorum opera recipiendam venturos, locatis insidiis circumveniri posse. Consul rem non spernendam arbitratus, licet transfugæ non omnino confideret, mittit delectam militum manum:

hA. U. C. 491. A. C. 261.

veniunt et Galli ab Hannone decepti. Consurgentibus ad hos excipiendos Romanis oritur prælium atrox, in quo Galli omnes interfecti, cum inulti noluissent occumbere, duplex Hannoni gaudium præbuerunt, conductitiorum insolentiam cum hostium haud exiguo detrimento non incallide vindicanti.

III. 26.

61. Romæ interim de aqua Anienis in urbem dedu- Front. de cenda Minucius prætor in senatu retulit. Opus illud ex Aquæduct. manubiis censor M'. Curius locaverat: sed variis exortis impedimentis, res nonum in annum prolata tum retractabatur: creatique duumviri Curius et Fulvius Flaccus : sed Curio quintum intra diem defuncto, gloria deductæ aquæ penes unum Fulvium fuit. Sub id tempus Hamilcar in Siciliam Hannonis successor Carthagine venit. Han- Diodor. nonem namque ex mala pugna domum redeuntem ignominiose exceperant Pœni, mulctatumque sex millibus aureorum præfectura dimoverant. Eum Hamilcarem pa- Zonar. et trem Hannibalis, qui sequens bellum Punicum adversus Cic. de Off. Romanos duxit, fuisse, quidam similitudine nominum decepti non recte tradiderunt: nam genitor Hannibalis Hamilcar extremis ejus belli temporibus in Siciliam cum Corn. Nep. imperio adolescens venit: sed celebritas ejus effecit, ut in Hamilc. alterius ignotioris Hamilcaris acta Barcæ Hamilcari, omnium qui hoc nomine fuerunt nobilissimo, ascriberentur. Successor igitur Hannonis Hamilcar, pedestri utique exercitu Romanos longe superiores esse cernens, mediterra- Polyb. neas quidem urbes nullas audebat aggredi, neque ex locis montosis et arduis in plana descendere : sed classe validus, qua haud dubie maris imperium tenebat, ea parte virium haud segniter utebatur, missoque iterum Hannibale ad vastandam Italiæ oram, ipse Sicula littora circumvectus, Zonar.

Sex millibus aureorum] Si aurei illi pares fuere Atticis, cum aureus Atticus, ut diximus in Præfatione, duarum drachmarum pondus æquaret, sex illa aureorum millia paria fuerint 187. marcis auri nostratibus cum

quatuor unciis: quæ ex propor-
tione quindecupla auri ad argen.
tum, quam tunc Romani serva-
bant, ut ibidem monuimus, æs-
timabuntur pares marcis argenti
2812. cum quatuor itidem unciis.
Crev.

c. 1.

1532

Polyb.

T. LIVII LIBRI XVI. SUPPLEMENTUM.

pleraque maritima loca, quæ Romanis sese adjunxerant, facile recuperavit. Qua re fiebat, ut, Romanis loca procul a mari remota, Pœnis littoralia et occupantibus facile, et tuentibus, æquo utrimque momento spes metusque librarentur, neque facile penes utrum populum totius belli victoria esset futura judicari posset.

« IndietroContinua »