Immagini della pagina
PDF
ePub

1. xxiv.

20. At Pœnus interea lævum hostilis aciei cornu prætervectus, cum navibus rostratis quinque, tot enim secum habebat, Romanis obvertere frontem cœpit, altum patensque mare a tergo habens: simul alios suorum, ut quisque advenerat, adjungere se justo intervallo prioribus navibus jubet: et, postquam omnes eadem serie directæ sunt, servatis ordinibus in hostem movet. Jamque sublatum utrimque ex prætoria pugnæ signum erat, cum omni ex parte acriter concurritur, pari primo spe, sed subinde meliore Carthaginiensium fortuna. Quanquam enim numero navium vincebantur, armatis tantum nonaginta, longe tamen Diod. Ecl. rebus aliis superiores erant: nam et navibus melioribus, Polyb.1.51. et exercitatissimo remige utebantur: locum autem pugnæ sortiti erant commodissimum, ut, quoties urgerentur, liberum in mare receptum haberent, velocitate sua ex facili vel elusuri hostem instantem, vel etiam, si longius prosequeretur, circumventuri. Romanis contra ad littus appressis in arcto omnia: non procurrere libero impetu, non inhibere tuto poterant: sed, quoties urgente hoste retrocedebant, aut puppe in sabulo desidente hærebant, aut impacti littoribus periclitabantur. Ita cum neque perrumpere hostium ordinem, et rursus a tergo invadere possent, ob tarditatem navium remigumque imperitiam; neque ob angustias locorum, intra quæ conclusi erant, laborantibus suis opem a puppi ferre, impune a Carthaginiensibus vexabantur.

Cic.de Nat.
Deor. 11. 3.

Val. Max.

I. 4. 5.

21. Ad has difficultates accesserat et alia desperationis ex religione causa: iraque Deorum se premi rebantur ob temeritatem consulis, qui contra auspicia pugnare susti- Eutr. 1. 11. nuisset, ad neglectum religionum etiam contumelia addita. Pullos enim, quoniam non pascebantur, in mare præcipitari Flor. 11. 2. jusserat, ut biberent, quando esse nollent.' Ea res, tanquam invitis iratisque Diis præliantes, ad omnia segniores Suet. in timidioresque fecerat. Sed ipsi cladis auctori, cum cetera Tib. c. 2. perdidisset, ad se conservandum, nec ingenium, nec audacia defuit. Quippe cum naves suas passim deprimi capique videret, assumtis triginta quæ proximæ constiterant, Polyb. inter littus et hostilem classem elapsus est: et, quo tutior ad Lilybætanum exercitum receptus foret, (præternaviDelph. et Var. Clas.

Livius.

5 N

II. 13.

Front.Strat. ganda enim Pœnorum erant præsidia,) naves in speciem victricium ornari jussit. Ita Pœnis victoriam penes consulem fuisse, reliquasque naves ejus mox secuturas, putantibus, non modo tutus ei reditus, sed etiam hostibus terribilis Lilybæum fuit.

Polyb.

[ocr errors]

22. Relictas a consule naves tres et nonaginta cepit hostis una cum propugnatoribus et remige, præter eos qui, navibus magna vi impactis, ejecerunt se in terram, fugeruntque. Sed et in ipso prælio magnus navium nuEutr. 1. 11.2 merus depressus est: nam plures ducentis Lilybæo P. Diod. Ecl. Clodius advexerat. Tanta victoria minimo impendio Carthaginiensibus stetit: non modo navem, sed ne hominem quidem ullum interiisse, vulneratos oppido paucos Oros. IV. traditur: cum de Romana classe octo millia hominum cæsa, capta millia viginti referantur. Sub idem tempus etiam a Panormo naves frumento onustas rapuere Pœni, Drepanumque avexere; et vicissim ex agro Drepanitano commeatus Lilybæum importantes, omni genere bonorum obsessos large refecerunt. Neque hic substitit ejus anni fortuna, quin alio quoque magno incommodo mactaret Romanos, nec possessione modo maris, sed etiam spe potiundi depelleret.

10.

Diod.

Polyh.1.52. 23. Alter enim consul L. Junius cum onerariis multis, quibus annonam ad exercitum deferret, rostratisque sexaginta ex Italia profectus, ubi Messanam appulit, obviam aliarum navium multitudinem habuit, quæ tum ab exercitu, tum aliis Siciliæ partibus eo convenerant. His assumtis, et classe facta navium longarum cxx. onerariarum prope DCcc. Syracusas provehitur. Quo postquam venit, quæstoribus partem navium Lilybæum ducendam tradit ipse subsistit Syracusis, expectans eos qui Messana proficiscentem consequi non potuerant, simul annonam cogens, quam ex locis mediterraneis socii subvehebant. Interim Adherbal missis Carthaginem navibus hominibusque captivis, fortuna gloriaque ad res gerendas incitante, Carthaloni, qui suas septuaginta naves cum totidem ferme onerariis ex Africa adduxerat, triginta alias addidit, misitque hominem ad naves Romanorum quæ in portu ad Lilybæum stabant abstrahendas, aut corrumpendas. Ille

Diod.

Polyb.

sub primam lucem magno terrore invectus, cum aliis navium manus, aliis ignem injiceret, et in Romanos ad defensionem navium accurrentes præfectus urbis Himilco mercenarios eruptionem facere jussisset, magna in castris trepidatio fuit: ad extremum Carthalo confractis non ita multis, abreptis quinque, Heracleam versus cursum Diod. direxit. Polyb.

24. Iis locis excubanti, ne quis Romanorum impune Lilybæum navigaret, nuntiatur navium omnis generis classem haud pœnitendam adventare. Jam ille præfectos

alios ad se pertrahendo naves bonas ad centum viginti Diod. et effecerat. Confisus igitur viribus, et superiore victoria, Polyb. confestim egreditur portu, venientibusque occurrit. Juxta Geloum littus in conspectum classes venere: sed Romani quæstores, impar certamen veriti, ad Phintiadem, quod in amicitia Romanorum erat oppidum, deflexerunt. Portus ad Phintiadem nullus est: tantum procurrentes in mare petræ stationem navibus haud usquequaque incommodam præbent. Hic exscensione facta Romani hostium adventum instructi expectabant, catapultis atque ballistis ex oppido advectis, et pro littore ad tutelam navium dispo

sitis.

25. Carthaginiensibus initio consilium fuerat obsidendi hostem, quem putabant metu perculsum statim refugiturum in oppidum esse, navesque ad prædam relicturum. Sed ubi, Romanis gnaviter se defendentibus, certamen periculi plenum experiebantur, prætereaque loco multa habenti incommoda parum fidebant, destiterunt; paucisque navibus ex earum numero quæ commeatum vehebant abductis, ad Halycum fluvium, qui haud procul inde aberat, discesserunt, ibi dum saucios reficiunt, hostium abitum ex commodo suo observaturi. Alii scrip- Diod. tores, credo Philinum secuti, haudquaquam levi damno defunctos esse Romanos volunt: sed primo statim aspectu hostium perculsos quæstores, dum Phintiadem cursu petunt, onerarias naves, aliasque præter bellicas, deseruisse in ipso vero prælio rotunda Romanorum navigia quinquaginta, longas vero naves sexaginta depressas, tredecim ita percussas quassatasque, ut deinceps usui esse pequiverint.

26. Non longo post tempore, Pœnis adhuc stationem Polyb. 1.59. ad Halycum amnem habentibus, L. Junius consul, rebus

Diod.

Polyb.

Oros. IV.

quarum gratia Syracusis substiterat perfectis, præter Pachynum promontorium vela Lilybæum versus faciens, a speculatoribus Carthalonis conspectus est. Carthalo, re nuntiata, quanta potest celeritate obviam consuli proficiscitur, ignaro eorum quæ ad Phintiadem gesta essent: quo longissime a quæstorum classe cum illo dimicaret, neque juvari ille facile a suis posset. Consul eminus visa Pœnorum classe, cum neque confligere auderet, neque hostem instantem effugere posset, juxta Camarinam in locum asperum et importuosum naves adigit; metum hunc vincente alio majore metu, ne aliter universus exercitus in potestatem hostium deveniret. Carthalo eadem loca intrare non ausus, ad promontorium quoddam stationi locum capit, ita situm, ut inde pariter in utramque Romanorum classem intentus esse posset.

27. Neque multo post, ventis violenter flantibus, cum ingentis tempestatis signa Carthaginiensium gubernatores rerum istarum periti vidissent, Carthaloni persuaserunt, uti relicta quam ceperat statione Pachynum flecteret. Ita nec sine magno labore vim tempestatis Punica classis effugit. At Romanorum utraque classis inter saxa cautesque deprehensa funditus interiit, uti ne tabula quidem ulla ullius usus ex naufragio reliqua fuisse credatur; duabus exceptis navibus, quibus postea consul, reliquos ex ea clade milites remigesque secum ducens, Lilybæum pervenit. Hoc naufragio naves quæ annonam portabant omnes, longas supra centum periisse traditum: exercitus tamen servata pars est, multis in vicina littora enatantibus Eutr. 1. 11. ejectisve.

10. Polyb.

Diodor.

Liv. Epit.

ΧΙΧ.

Polyb.

28. At senatus, qui paulo ante P. Clodium consulem ob rem male gestam ex Sicilia revocaverat, cum insuper tristis de Juniana clade nuntius advenisset, in classe quidem spem habere desiit: ceterum ad bellum terrestri Marte prosequendum animum consiliumque strenue advertit. Et Lilybæi quidem obsidionem solvi non est visum sed datum idoneis hominibus negotium, ut necessaria exercitui justo tempore subveherentur. Spem faciebat, quod uti mari Poenus, ita Romanus terra plus

poterat, totamque ferme Siciliam ditione aut fœderibus complectebatur. Sed neque consules ejus anni placebant, neque consulari imperio, quod isti contemtu religionum profanassent, (nam et L. Junius contra auspicia navigasse Cic. de dicebatur,) res putabatur feliciter geri posse. Igitur ad Nat. Deor. rem novam et inusitatam ventum, uti dictator diceretur, Divin. 1.16. qui in Siciliam iret, cum ad eam diem extra Italiam nemo ea potestate præditus exercitum duxisset.

II. 3. et de

et II. 33.

Liv. Epit.

XIX.

Tib. c. 2.

Cic. de

Val. Max.

29. Mira eo tempore et prope incredibilis P. Clodii consulis insolentia fuit: jussus a senatu dictatorem dicere, Suet. in tanquam parum in patriam deliquisset tantæ cladis auctor, nisi dignitatem etiam imperii contumelia et derisu macularet, M. Claudium Gliciam dixit, scribam aut viatorem Fasti Capit. suum. Tum vero coorta merito in eum indignatione om- Polyb.1.52. nium, coactus abdicare, ac in populi judicium adductus Nat. Deor. est. Condemnatum auctores, quos Cicero vidit, retulere: et de Div. sed apud alios annotatum est, illum, haud dubia jam po- v. 1.4. puli voluntate, casu ereptum esse imminenti 20 damnationi, cum subito coortus imber comitia diremisset: tum enim, velut quæstionem interpellantibus Diis, aliam deinceps institui non placuisse. Ceterum Glicias, quod ultimæ Liv. Epit. sortis hominem in maximo imperio conspici pudor civitatis non ferebat, coactus abdicare, ludos tamen postea Fasti Capit. prætextatus spectavit. In ejus locum dictator creatus est A. Atilius A. F. C. N. Calatinus, dixitque magistrum equitum L. Cæcilium L. F. C. N. Metellum, qui de Pœ- Plin. vII. nis triumphaverat. Hi profecti quidem sunt in Siciliam, Zonar. sed rem memorabilem nullam gesserunt.

XIX.

43.

Dio l. XXXVI. in

30. Interea L. Junius anxius rerum suarum, et nau- Orat. Catul. fragii culpam egregio facinore abolere studens, cum in Polyb. 1.55. omnes occasiones intentus esset, Erycis occupandi viam, Diod. Ecl. proditione nocturna quorundam, quos donis et promissis 1. xxiv. suos fecerat, invenit. Eryx mons est Siciliæ post Ætnam Polyb. editissimus, in ea parte insulæ quæ Italiam respicit, medio ferme inter Drepana et Panormum situ, sed ab illa parte asperior. In vertice planitiem habet cum templo Vene20 Edd. ante Crevier. eminenti.

* Sed ab illa parte aquerior] Ab ea parte quæ spectat Drepana,

« IndietroContinua »