Immagini della pagina
PDF
ePub

12

u

X

solvit; novisque se obligat votis, si cetera prospera evenissent. Inde partiens curas simul in inferendum atque arcendum bellum," ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, valido præsidio firmare eam 14 statuit. Pro eo supplementum ipse ex Africa, maxime jaculatorum, levium armis, petiit, ut Afri in Hispania, in Africa Hispani, melior procul ab domo futurus uterque miles, velut mutuis pigneribus obligati, stipendia facerent. Tre

10 Olim legebatur vobis.—11 Sint Edd. ab Ald. ad Drak.-12 ' Si cetera prospera evenissent, ut XXXVII. 47. XLII. 28. et ap. Sall. B. C. 22. probb. Gron. et Drak. ut adject. pro adv. positum sit. si cetera (quæ meditaretur) prospere e. Mss. Rec. et Pal. 3. forte rectius: prospere venissent Flor.' Rupert.—13 Olim legebatur simul inferendi atque arcendi belli.—14 Firmare et eam Gronov. Doujat.

NOTE

luit. Nunc unica est, a continente septingentos circiter passus distans, et ponte juncta. Nomen deductum est a Punica voce Gadir, quæ sepem significat. Timæus Cotinusam vocatam ait apud Plinium. Urbs caput Gaditani postea conventus fuit. Ibi nobile Herculis Libyci templum. Tam urbs quam insula Cadiz ab Hispanis nostrisque appellatur.

u Galliasque] Duplex in Europa Gallia fuit, Alpibus interjacentibus divisa major pars, quæ respectu Romanorum, Transalpina, in tres partes tributa erat, Celticam, Belgicam, et Aquitanicam. Hæc a Pyrenæis ad Garumnam; Belgica a Sequana et Matrona ad Rhenum; Media Celtica, inter ea flumina, utrumque mare attingebat. Sed hæc, ut ceteris amplior, Cebennicis montibus, et Tarni amne in duas partes distinguebatur: quarum alia versus Septemtrionem ad Oceanum usque pertingebat: alia vero meridiem versus ad mare internum porrigebatur; Braccata, et postea Gallia provincia, sive Provincia Romanorum appella

ta: nam hanc quoque Celticæ olim partem fuisse ante Romanos tradit nominatim Strabo. Augustus in quatnor maxime provincias distinxit, Belgicam, Lugdunensem, quæ Celticæ magna ex parte respondebat, Aquitanicam, detractis ex Celtica populis quatuordecim, qui inter Garumnam et Ligerim, anctam, et Nar. bonensem, quæ prius Braccata a Braccis vestimenti genere denominata. Progressu temporis divisæ ab Adriano, aliisque Cæsaribus, provin ciæ singulæ in plura membra: ita ut imperante Honorio septemdecim omnino Galliarum provinciæ fuerint. Præter hanc nativam Galliam, quæ Græcis Taλaría, aliam in Italia, trans Alpes, victricia gentis ejus arma, constitutis coloniis, Galliam fecerunt ad utrumque Padi latus: hanc Ita licam Romani Cisalpinam, et, devictis incolis atque in mores Romanos transformatis, Togatam vocarunt, ab habitu quem subacti sumserunt.

* Ab Sicilia] Gall. Du coté de la Sicile.

decim millia octingentos quinquaginta pédites cætratos 15 y misit in Africam, et funditores Baliares 16 octingentos? septuaginta: equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos. Has copias partim Carthagini præsidio esse, partim distribui per Africam jubet. Simul conquisitoribus in civitates missis, quatuor millia conscripta delectæ juventutis, præsidium eosdem et obsides, duci Carthaginem jubet.

22. Neque Hispaniam negligendam ratus, (atque ideo baud minus,' quod haud ignarus erat, circumitam ab Romanis eam legatis ad solicitandos principum animos,) Hasdrubali fratri, viro impigro, eam provinciam destinat, firmatque eum Africis maxime præsidiis, peditum Afrorum undecim millibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus quingentis. Ad hæc peditum auxilia additi equites Liby phoenices (mixtum Punicum Afris genus)' quadringenti et quinquaginta,18 Numidæ Maurique d

[ocr errors]
[ocr errors]

Crevier. Vid. Not. Var.-15 Al. cetratos.-16 Al. Baleares.

[ocr errors]

17 Atque ideo minus. Legebatur vulgo, atque ideo haud minus: sed delenda videtur particula haud, quæ hic ex sequenti membro irrepserat.' Doujat.-18 Additi equites Libyphonices... CCCCL. Hunc numerum ex Polyb. 111. 33. a quo omnis harum copiarum recensio summaque desumta est, pro vulg. CCC. et substitui, auctore Gron. qui bene monet ccccl in ccc et transiisse,

NOTE

y Pedites cætratos] Cætra loco scuti utebantur Hispani præsertim, et Afri. Fuit autem cætra exigui et levis clypei genus, ex loris compactum, peltæ non absimile; nisi quod pelta Lunæ semiplenæ figuram referebat: cætra quadrilatera erat, rhombum imitans.

2 Funditores Baliares [Baleares] octingentos] Baleares, sen Balearides, in Iberico mari duæ præsertim sunt insulæ, sic a Græcis appellatæ and Toû Báλλew, quod est jaculari : alioque nomine Gymnesiæ, sive a nuditate incolarum, sive ab exercitatione lapidum funda emittendorum; qua re incolæ, ab ineunte ætate matrum Delph. et Var. Clas.

arte assueti, ceteris gentibus præstare credebantur. Earum insularum altera Major, altera Minor, et adhuc illa Mallorca, hæc Menorca vocantur.

a Liguribus trecentis] Ligures in confinio Italiæ Galliæque positi fuere, inter Sallyum et Tuscorum regiones, interque mare Ligusticum et Apenninum. Continet Liguria vetus eos Italiæ tractus, qui vulgo nunc Riviera di Genoa, Contado de Nizza, cum parte eorum qui dicuntur Monferrato, Alessandrino, Tortonese.

b Mixtum Punicum Afris genus] Poni, Tyro Phoenicia urbe oriundi, Carthaginem in ora maris Africani 5 T

Livius.

accola Oceani ad mille octingentos, et parva Ilergetum manus ex Hispania,' ducenti equites, et, ne quid terrestris deesset auxilii genus, elephanti quatuordecim. Classis præterea data ad tuendam maritimam oram,20 (quia, qua parte belli vicerant, ea tum quoque rem gesturos Romanos, credi poterat,) quinquaginta quinqueremes, quadriremes duæ, triremes quinque: sed aptæ instructæque remigio triginta et duæ quinqueremes erant, et triremes quinque. Ab Gadibus

et in quibusdam Mss. reperiri CCCC. Ex eodem Polyb. mox leg. elephanti XXI. Rupert. Vid. Not. Var.-19' Parva Ilergetum manus ex Hispania. Cf. Polyb. III. 33. ubi Schweigh. hæc notavit: Mirum utique debet videri, qui fiat, ut medios inter Africæ populos, e quibus equites relicti Hasdrubali, una gens Hispanica memoretur, et quidem trans Iberum (inter Iberum et Pyrenæum) incolens, posteaque demum subacta ab Hannibale ; (v. Polyb. III. 35. et Liv. XXI. 23.) præsertim cum consentaneum sit, Hispanos equites plures sane quam cc. vel ccc. sub Hasdrubalis imperio fuisse relictos. Hinc ap. Polyb. pro 'Iλepyntŵv, quos ex Livio substitui, e Mss. Aepynrav restitutum velim, etsi populum hujus nominis in Africa nulli scriptori memoratum novi. Livius, cum Aepyntŵv aut aliud hujusmodi nomen, quo Libyæ populus aliquis designabatur, ap. Polyb. legisset, perperam forte, similitudine nominis deceptus, de satis noto alioquin Hispaniæ populo cogitavit.' Forsan Polyb. scripsit Neypirov. ducenti equites, forte trecenti ex Polyb.' Rupert.— 20 Data est ad tuendam maritimam oram. Voss. et Men. data ad tuende maritime ore. Sed in Vossiano secunda manu factum tuenda. Voluit: classis præterea data ad tuenda maritimæ ora. Ea scilicet, qua dabatur facilis appulsus navium. Quædam enim ipso littorum ingenio, aut munitis urbibus castellisque, tuta erant: nisi malis: classis præterea data est tuendæ maritimæ

NOTE

condiderant: inde in Mediterranea effusi indigenis Libybus sive Afris se immiscuerant, atque hinc Libyphonicum nata gens et appellatio.

© Numidæ] Africæ pars Numidia fuit, cujus incolæ Noμádes Græcis dicti. Caput urbium Cirtha, quæ hodie Constantina in parte orientali regni Algeriani.

Maurique] Regio Africæ maxime occidua Mauritania dicta est, in qua Tingi fuit, ad fretum Herculenm sita. Caligula, caso Ptolemæo Mauritaniæ rege, Jubæ junioris filio, eam in duas divisit provincias, Tingitanam et Cæsariensem. Prior hodie continet regna quæ nostris les Royaumes de

Fez et de Marroc. Posterior, cujus regia urbs Jol, postea Julia Cæsarea, nostris vocatur Royaume d'Alger du coté d'Occident. Sub posterioribus Cæsaribus Mauritaniæ Sitifensis nomen accepit Numidiæ pars occidentalis. Mauros Græci Maurusios appellarunt.

e Ilergetum] Hispaniæ populi fuere Ilergetes ultra Sicorim fluvium, quorum forte caput Ilerda: habitarunt in ea regni Aragonici parte, quæ inter Iberum et Pyrenæos sita. f Qua parte belli vicerant] Indicat Romanorum navalem ad Ægates victoriam duce Lutatio, quæ bello Punico 1. finem imposuerat.

Carthaginem ad hyberna exercitus rediit; atque inde, profectus præter Etovissam urbem,' ad Iberum maritimamque oram ducit. Ibi, fama est, in quiete visum ab eo juvenem divina specie, qui se ab Jove diceret ducem in. Italiam Hannibali missum: proinde sequeretur, neque usquam a se deflecteret oculos. Pavidum primo, nusquam circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde, cura humani ingenii, cum, quidnam id esset, quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse; tum vidisse, post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post insequi cum fragore coeli nimbum: tum, quæ moles ea, quidve prodigii esset,' quærentem audisse: Vastitatem Italiæ Pergeret porro ire, nec ultra inquireret, sineretque

fata in occulto esse.'

23. Hoc visu lætus tripartito Iberum copias trajecit, præmissis, qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent, Alpiumque transitus specularentur. Nonaginta millia peditum, duodecim millia equitum Iberum traduxit. Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam,2 quæ subjecta Pyrenæis

h

i

ora.' J. F. Gronov. Add. est Doujat. et Crevier.-1 'Atque inde profectus, præter Etorissam urbem, ad Iberum maritima ora ducit conj. Jac. Gronov. quia maritimam omnes pæne Mss. sine copula que exhibent. Etovissam vero non maritimam, sed mediterraneam urbem esse, monet Drak.' Rupert.

2 Hanc Sigonii emendationem posteriores receperunt editores: in Mss.

NOTE

Præter Etovissam] Apud Ptolemæum occurrit urbs Hedetanorum, sive Sedetanorum, 'Hτóßŋμa: Merca. tor Etobesam legit, alii Hetobeniam, Maginus Etobesam. Sanso, Edetanos ab Sedetanis distinguens, illis assignat Etobesam sive Etorissam, locatque ubi nunc Bufiol in regno Valentiæ: quod oppidum procul Ibero. Unde si ad hunc fluvium sita fuit Etovissa, ut Liv. notat, esset forte in Aragonia, ubi nunc Caspe. Sed Noster secundum maritimam oram iter Hanni

balis describit: quapropter referri poterit ad Valentiæ Cataloniæque confinia; ubi bodie Binaros, non procul Ibero; aut ubi Miravet, ad ipsum flumen, qua regione fuere olim Iler

caones.

h Ausetanos] Dicti sunt hi populi ab Ausa (quæ posterioribus Ausona) oppido, quod nunc Catalonia accen. setur, estque urbs Episcopalis, vulgo Vic d'Osona. Sub his quoque Gerundenses fuere, nunc Ville et Diocese de Gironne; apud Ptolemæum Authe

montibus est, subegit: oræque huic omni præfecit Hannonem, ut fauces, quæ Hispanias Galliis jungunt, in potestate essent. Decem millia peditum Hannoni ad præsidium obtinendæ regionis data, et mille equites. Postquam per Pyrenæum saltum' traduci exercitus est coptus, rumorque per barbaros manavit certior de bello Romano; tria millia inde Carpetanorum peditum iter averterunt. Constabat, non tam bello motos, quam longinquitate viæ insuperabilique Alpium transitu. Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam feroces animi irritarentur, supra septem millia hominum domos remisit, quos et ipse 3 gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.

ƒ Assignata ad defensionem tractus illius, qui occupatus atque in officio continendus erat.

* Periculosum esse poterat eos ad revertendum, aut sequendum cogere.

est Aquitaniam.-3 Muretus et alii accommodatius legunt, quos et ipsos. Pro militia magis placet J. F. Gronovio militiam, quia 74 gravari sæpins, ut Lexica docent, accusativus jungi solet.' Doering. Quos et ipsos recepit Kreyssigius.

NOTE

tani corrupte leguntur pro Ausetanis.

Lacetaniam] Differunt Lacetani a Laletanis et Iaccetanis. Laletani, qui Ptolemæo Læetani, Straboni Leetani, ad oram sunt, eorumque caput est Barcino hodie l'Eresché de Barcelonne : his atque Ausetanis, itemque Castellanis et Ceretanis, contermini ad occidentem Lacetani, quos perperam Ptolemæus et Strabo Iaccetanos, Plutarchus Lacetanos verins appellat, rubricato maxime fluvio ab illis divisi inter hunc et Sicorim ab Ibero ad Pyrenæos protensi. Hodie in hoc tracta sunt Urgellitana et Solsonensis Dioceses in Catalonia. Iaccetani autem populi sunt Vasconum, sub Pyrenæo, ab Iacca civitate dicti ad Aragonem fluvium posita. L'Evesché de Jaca au Royaume d'Aragon. Recte hic Sigonius lectionem vulgarem emendat: male enim scriptum erat Aquitaniam, imperitia librario

:

rum, quibus ignota Lacetania.

Ut fauces, quæ Hispanias] Angustiæ vallium, quibus inter montes aditus ab una in aliam partem patet, figurate dicuntur fauces; les détroits, les passages étroits. Vulgus hodie has Pyrenæorum angustias portus appellat; atque hac de causa Hispani Navarram inferiorem, quæ ipsis est ultra Pyrenæorum transitum, vocant ultra puertos.

1 Per Pyrenæum saltum] Loca pas. cua et sylvosa nomine saltyum sæpe significantur, ut hic. Pyrenæus autem saltus sumitur pro Pyrenæis montibus, qui Hispanos a Gallis dividunt, ab Oceano Cantabrico ad mare Ibericum porrecti. Plerique dictos volunt ἀπὸ τοῦ πυρὸς, vel quod igne fulminis sæpenumero feriantur, vel quod injecto a pastoribus igne, sylvæ omnes, quibus vestiebantur, conflagraverint. Alii deducunt a Py

« IndietroContinua »