Immagini della pagina
PDF
ePub

liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium præsidium. Hannibal spem nactus, locis natis ad equestrem pugnam, qua parte virium invictus erat, facturos copiam pugnandi consules," dirigit aciem, lacessitque Numidarum procursatione hostes. Inde rursus solicitari seditione militari ac discordia consulum Romana castra: cum Paullus Semproniique et Flaminii temeritatem Varroni, Varro speciosum timidis ac segnibus ducibus exemplum Fabium 18 objiceret; testareturque Deos hominesque bic,nullam penes se culpam esse, quod Hannibal jam velut usu19 cepisset Italiam; se constrictum a collega teneri; ferrum atque arma iratis et pugnare cupientibus adimi militibus;' ille, si quid projectis ac proditis ad inconsultam atque improvidam pugnam legionibus accideret, se omnis culpæ exsortem, omnis eventus 20 participem fore' diceret. Videret, ut, quibus lingua tam promta ac temeraria, æque in pugna vigerent manus.'

I

[ocr errors]

d

4 Objicienti Sempronii et Flaminii exemplum Paullo reponebat illud exemplum, nonnisi ignavis ducibus favere et causam non pugnandi probabilem præbere, qualis Fabius ipsius judicio.

17 Olim legebatur, loci ad equestrem pugnam ... facturus copiam pugnandi consulibus.-18 Fabii Edd. ante Crevier.-19 Suam pro usu Edd. ante Gronov. -20 Al. omnis tamen eventus.-1 Olim, ac temeraria esset, æque in pugnam.

NOTE

b Locis natis ad equestrem pugnam] Planis scilicet; hæc enim aptiora ad equorum excursus.

C

Semproniique et Flaminii] T. Sempronius, P. Scipionis collega, per insidias victus fuerat in Gallia Cisalpina, ut lib. xxI. cap. 55. et sequenti narratur: C. Flaminius in Etruria ad Trasimenum circumventus ab eodem, cap. 6. hujus libri.

d Jam velut usu cepisset Italiam] Sic egregie codex Puteani, Gronovio teste; melius quam quod vulgo legi. tur, quod Hannibal jam vel suam cepisset Italiam. Hoc sane minus elegans, quam usucepisset, quod est, ipso usu

ac diuturna possessione acquisiisset, suamque fecisset. Nec est necesse vel mutari in velut; revera enim biennium jam effluxerat ex quo Hannibal in Italia superior erat: quod tempus ex lege duodecim tabularum ad res immobiles usucapiendas sufficiebat: illud autem vel usucepisset indicat, non tantum peragratam, sed etiam revera usucaptam Italiam, qui sensus res ad invidiam cunctantium augenti Varroni optime congruit.

e In pugna[pugnam] vigerent manus] Recte in pugnam, sive ad pugnam: alii habent in pugna, non multum diverso significatu.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

45. Dum altercationibus magis, quam consiliis, tempus teritur; Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias, Numidas ad invadendos ex minoribus castris Romanorum aquatores trans flumen mittit. Quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro vallo, locatam atque ipsas prope portas evecti sunt. Id vero indignum visum, ab tumultuario auxilio jam etiam castra Romana terreri: ut ca modo una causa, ne extemplo transirent flumen dirigerentque aciem, tenuerit Romanos, quod summa imperii eo die penes Paullum fuerit. Itaque Varro postero die, cui sors ejus diei imperii erat, nihil consulto collega, signum pugnæ proposuit, instructasque copias flumen traduxit,' sequente Paullo; quia magis non probare, quam non adjuvare, consilium poterat. Transgressi flumen eas quoque, quas in castris minoribus habuerant, copias suis adjungunt: atque ita instructa acie, in dextro cornu (id erat flumini propius) Romanos equites locant, deinde pedites: 4 lævum

[ocr errors]
[ocr errors]

h

2 Al. signum proposuit.-3 Olim legebatur, instructisque copiis flumen transirit.-4 Romanos equites locant, medios pedites, vel medii pedites sc. erant, vel medium pedites... tenuerunt suspicari possis cum J. F. Gronov.' Rupert. Vid.

NOTÆ

f Pro vallo locatam atque ipsas prope portas erecti sunt] Gall. Ils donnèrent jusques aux corps-de garde mis devant les retranchements, et presque jusques à la porte du petit camp des Romains.

* Signum pugnæ proposuit] Id erat sagulum sive tunica coccinea supra ducis tentorium expansa, teste Plut. in Fab.

+ Flumen traduxit] Uterque exercitus fluvium trajecit, quod commodior esset illic campus ad instruendam aciem. J. Clericus.

h In dextro cornu] Videtur Livius in duo tantum cornua totum Romanorum exercitum dividere. Apparet tamen, tum ex more militiæ Romanæ, Delph, et Var. Clas.

tum ex Auctoris ipsius verbis, si recte interpretemur, ita divisum fuisse, ut præter cornua, in quibus equites utrimque locati, acies media pedites haberet, ad dextram quidem Romanos legionarios, ad sinistram vero sociales, qui dicuntur-interiores equitibus suis fuisse in extremo lævo latere constitutis. Id ex Polybio confirmari potest, qui notat ordines densiores fuisse in subsidiis et extrema acie, quam in fronte, multiplicatis scilicet in altitudinem manipulis ; hanc enim ejus sententiam esse cum interprete Polybii et Gronovio arbi

tror.

Livius.

6 F

"

cornu extremi equites sociorum, intra pedites, ad medium juncti legionibus Romanis tenuerunt: jaculatores cum ceteris levium armorum auxiliis prima acies facta. Consules cornua tenuerunt; Terentius lævum, Æmilius dextrum. Gemino Servilio media pugna tuenda data.

46. Hannibal luce prima, Baliaribus levique alia armatura præmissa, transgressus flumen, ut quosque traduxerat, ita in acie locabat. Gallos Hispanosque equites prope ripam lævo in cornu adversus Romanum equitatum: dextrum cornu Numidis equitibus datum, media acie peditibus firmata; ita ut Afrorum utraque cornua essent,' interponerentur his medii Galli atque Hispani. Afros Romanam magna ex parte crederes aciem: ita armati erant, armis et ad Trebiam, ceterum magna ex parte ad Trasimenum captis. Gallis Hispanisque scuta ejusdem formæ "

• Aliquatenus in pugna ad Trebium, sed maximam partem in pugna ad Trasimenum captis Romanorum casorum armis.

Not. Var.-5 Ita ex emend. Drak. pro vulg. tenuerunt jaculatores: ex ceteris. J. F. Gronov. conj. juculatores et cetera l. a. auxilia.

NOTE

i Jaculatores] Non ad hos referri præcedens verbum tenuerunt Gronovius vult, sed ad equites peditesque sociorum; nisi id ipsum verbum tanquam inutile resecari pla. ret: ita ut scribamus, jaculatores et cetera levium armorum auxilia prima acies facta: vel jaculatores cum ceteris levium armorum auxiliis. Et sane Polybius leviorem armaturam ante omnes locatam memorat. Ego tamen nihil mutandum censeo, et jaculatores Romanos puto ex mente Livii junctos ad medium fuisse legionariis: ante illos vero in prima acie stetisse velites sociorum, quos nomine ceterorum auxiliorum intelligere oportet: ceteros autem vocat, quia equites et pedites sociorum ipsi quoque auxiliares erant. Neque adversatur Poly.

bii descriptio. Potuit enim utraque levis armatura, tum Romana, tum socialis, ante alios ita constitui, ut hæc ab illa seorsim posita primam aciem, sive frontem, teneret. Neque vero novum in militia Romana cives levius armatos hastatis adjungi; immo in more id positum vidimus lib. VIII. cap. 8. Hoc forte novum, ideoque notandum fuit, si omnes Romani jaculatores in unum simul locum conjecti fuere.

k Servilio media pugna tuenda data] Parum usitata loquendi forma pugnam tueri. Num sufficiat scribi media tuenda data, ut media in plurali numero ac genere nentro dicantur: quemadmodum apud Polybium τὰ μέσα.

1 Afrorum utraque cornua essent] Hic adhuc cornua pro partibus pedi

« IndietroContinua »