Immagini della pagina
PDF
ePub

tu: si quidem L. Æmilii consulis, qui se bene mori, quam turpiter vivere, maluit, et tot fortissimorum virorum, qui circa eum cumulati jacent, cives estis. Sed ante, quam opprimit lux, majoraque hostium agmina obsepiunt 7 iter, per hos, qui inordinati atque incompositi obstrepunt portis, erumpamus. Ferro atque audacia via fit, quamvis per confertos hostes. Cuneo quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut si nihil obstet, transibimus.* Itaque ite mecum, qui et vosmet ipsos et rem publicam salvam vultis.' Hæc ubi dicta dedit, stringit gladium, cuneoque facto per medios vadit hostes, et cum in latus dextrum, quod patebat, Numidæ jacularentur, translatis in dextrum scutis, in majora castra ad sexcentos evaserunt; atque inde protenus, alio magno agmine adjuncto, Canusium incolumes perveniunt. Hæc apud victos magis impetu animorum, quem ingenium suum cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum, aut imperio cujusquam, agebantur.

a

[ocr errors]

8

51. Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur, suaderentque, ut, tanto perfunctus bello, diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem 10 et ipse

* Perrumpemus tam facile ac si nullum agmen hostile obstaret.

que inde protinus Canusium pervenerunt.' Sigon.-6 In Edd. ante Gronov. est : Non vos quidem E. Æmilii... similes estis.-7 Edd. ante Gronov. opprimat lux, majoraque h. agm, obsepiant.—8 Olim legebatur translatis in dextram partem scutis.-9 Ad sexcenti leg. cum Jac. Gron. Deinde protenus scripsi pro protinus, (v. ad Juvenal. 111. 140. XII. 102.) et impetu animorum, quem e quibusdam Mss. et omnibus antt. Edd. ante Gronov. restitui pro i. a. quod, etsi refrag. Gron. qui hoc relativum rò hæc respicere putat: quod sc. ex illis consiliis. Possis et quos legere: quod jam monuit Bauer.' Rupert.

NOTE

2 Non tu] Est quasi allocutio singulorum significatque, non quisquam vestrum. V. Gron. Observat. IV. 20.

a Ad sexcentos evaserunt] Periere igitur aut capti sunt 6400. Certe in minora castra confugerant septem hominum millia, c. 49.

b Canusium] Caput olim Apuliæ

Peucetiæ habebatur Canusium juxta Aufidum, hodie Canosa; sed a Roberto Guiscardo Calabria Apuliæque principe ob defectionem incensa, et solo æquata, circa annum Christi 1050. Principatus titulo et episcopatu adhuc nobilis est in Regni Provincia Baritana.

d

sibi" sumeret, et fessis daret militibus; Maharbal, præfectus equitum, minime cessandum ratus, Immo, ut, quid hac pugna sit actum, scias, die quinto,' inquit, victor in Capitolio epulaberis." Sequere! cum equite, ut prius venisse, quam venturum, sciant, præcedam.' Hannibali nimis læta res est visa, majorque, quam ut eam statim capere animo posset." Itaque, voluntatem se laudare Maharbalis,' ait: ad consilium pensandum temporis opus esse.' 14 Tum Maharbal, Non omnia nimirum eidem Dii dedere. Vincere scis, Hannibal; victoria uti

[ocr errors]

10 Mallet Stroth, ad quietem.—11 Vett. libb. et ipse sibimet.-12 Olim legebatur die quinta, inquit, in Capitolio epulaberis. Legendum putat Sigon. diequinti, copulate pro adverbio.-13 Turpiter corruptus hic locus in Edd. ante Gronov. legitur; nempe: sequere cum equite, ut prius te venisse quam veaturum sciant. Præcedant, Hannibal inquit, nuntii; læta res est, sed via major, quam ut eam statim capere animo possim.' Stroth. Vid. Not. Var.—14 Al.

NOTE

e Maharbal, præfectus equitum] Plutarchus in Fabio Barcham appellat.

d Die quinto, inquit, victor] Tradunt Gellius et Macrobius die quarto et quinto, sive quinta, de præterito dici; die quarti, et die quinti, de futuro; notatque Sigonius, Cœlium et Catonem, cum de hac ipsa re agerent, ita locutos, a quibus Livius hæc mutuatus est. Cato in Originibus: 'Igitur dictatorem Carthaginiensium magister equi tum monuit, mitte mecum Romam equitatum, die quinti in Capitolio tibi cœna cocta erit.' Cœlius Histor. lib. 11. Si vis mibi equitatum dare, et ipse cum cetero exercitu me sequi, die quinti Romæ in Capitolio curabo ut tibi cœna cocta sit.' Ex quibus menda textus in vulgata lectione, et plerisque depravatis hoc loco li bris, perspici et corrigi potuere, uti factum a Gronov. Ea sic habebat, die quinta, inquit, victor in Capitolio epulaberis: sequere cum equite, ut prius te venisse quam venturum sciant. Præcedant, Hannibal inquit, nuntii: læta

res est, sed via major quam ut eam sta-
tim capere animo possim. Alias, præce-
dant inimici lætales, et via major, &c.

e Hannibali nimis læta res est visa]
Hunc quoque locum egregie purgavit
Gronovius, hæc verba historico tri-
buens, non Hannibali: neque enim
in viam cadunt, quæ Cannas inter et
Romam est, ut major Hannibali vi-
deatur, quam ut eam capere animo
posset; is nimirum, qui ex Africa
per Hispaniam et Galliam in Italiam
intimam penetrasset. Sed nimis ei
læta res visa est, id est, consilium
Maharbalis plus æquo exultans, cante
consideranti varias fortunæ vices et
Romanorum virtutem : ita ut rem op-
tandam potius, quam temere conci-
piendam et aggrediendam censuerit;
itaque, ut loquitur Silius, 'nimium
lætis excusat fidere rebus.'

Non omnia nimirum eidem Dii de-
dere] Livium hanc sententiam ab
Homero Iliad. accepisse annotarunt
Erasm. et Victorius.

1

nescis.' Mora ejus diei satis creditur saluti fuisse Urbi atque imperio. Postero die ubi primum illuxit, ad spolia legenda fœdamque etiam hostibus spectandam stragem insistunt. Jacebant tot Romanorum millia, pedites passim equitesque, ut quem cuique fors aut pugna junxerat aut fuga. Assurgentes quidam ex strage media cruenti, quos stricta matutino frigore excitaverant vulnera,' ab hoste oppressi sunt. Quosdam et jacentes vivos succisis feminibus poplitibusque invenerunt, nudantes cervicem jugulumque, et reliquum sanguinem jubentes haurire.'s Inventi sunt quidam mersis in effossam terram capitibus, quos 16 sibi ipsos fecisse foveas, obruentesque ora superjecta humo interclusisse 17 spiritum apparebat. Præcipue convertit omnes substratus Numida mortuo superincubanti 18 Romano vivus, naso auribusque laceratis; cum, manibus ad capiendum telum inutilibus, in rabiem ira versus,1 laniando dentibus hostem expirasset.

52. Spoliis ad multum diei lectis, Hannibal ad minora ducit castra oppugnanda, et omnium primum, brachio objecto, flumine 20 eos excludit. Ceterum ab omnibus, la

Perstricta et exacerbatæ aura frigida matutina plagæ; seu vulnera quæ fri. gore recruduerant.

tempus opus esse.-15 Sanguinem invitantes haurire. Put. Petav. melior, libentes. Pet. alter, reg. Men. tres Pall. Voss. libantes. Scribe, jubentes.” J. F. Gronov.-16 Quas Elzev. Gronov. Doujat. Crevier.-17 Olim legebatur, ora subjecta super humo injecta interclusisse.-18 Al. superincumbenti. -19 In rabiem ira versus. Non male. Put. tamen, versas. An, versa?'

J. F. Gronov.

20 Olim legebatur, brachio fluminis objecto. Malit Sigon. brachio flumini ob

NOTE

* Brachio objecto, flumine eos excludit] Legebatur, brachio fluminis objecto: sed cum non appareret unde sic excluderentur Romani, et optimi libri pro fluminis haberent flumine, Gronov. transpositis vocibus scripsit, brachio objecto flumine eos excludit; vel, primum flumine, brachio objecto eos excludit. Tentari tamen posset, num brachium hic non de aggere cuneato,

sed de alveo fluminis cavata fossa deducto intelligi debeat; et excludi minora hæc castra dicantur, non tam a flumine, quam ab omni auxilii aut eruptionis spe. Utrumque enim insinuat Junius captivorum legatus c. 59. cum circumsessi,' inquit, ‘ab exercitu victore, aqua arceremur, nec ulla jam per confertos hostes erumpendi spes esset.'

i

bore, vigiliis, vulneribus etiam fessis, maturior ipsius spe deditio est facta. Pacti, ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis," in socios ducenis, in servos centenis, et ut, eo pretio persoluto, cum singulis abirent vestimentis,' in castra hostes acceperunt ; * traditique in custodiam omnes sunt, seorsum 3 cives sociique. Dum ibi tempus teritur, interea cum ex majoribus castris, quibus satis virium aut animi fuit, ad quatuor millia hominum et ducenti equites, alii agmine, alii palati✦ passim per agros, quod haud minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem conditione, qua altera, tradita hosti.' Præda ingens parta est: et, præter equos virosque, et si quid argenti,5 (quod plurimum in phaleris equorum erat; nam ad vescendum facto perexiguo, utique militantes, utebantur;)" omnis cetera præda diripienda data est. Tum sepeliendi causa conferri in unum corpora suorum jussit. Ad octo millia fuisse dicuntur fortissimorum virorum. Consulem quoque Roma

Castra hæc majora Pœnis dedita fuere iisdem conditionibus, quibus minora. Etenim argenti fabrefacti ad mensarum usum haud multum Romani in castris habebant.

jecto. Vid. Not. Var.-1 Transpositis verbis legendum putat Rupert. pacti, ut arma atque equos traderent, et ut pretio persoluto, in capita Rom. trecenis... centenis, cum singulis abirent vestimentis. Conj. J. F. Gronov. pactos.-2 Vett. libb. receperunt.-3 Put. sunt secorum cives. Voss. sunt se corum. Edd. ante Drak. sed seorsum.--4 Bis centum equites, alii agmine, alii palantes. Scribe: ducenti equites, alii agmine, alii palati. Sic optimi libri: ut et perfugissent: non profugissent. Illud bis centum nescio quis in Gruteri editionem intulit: nam superiores CC.' J. F. Gronov.-5 Et aliquid argenti. Et siquid; tum ad vescendum, non vestiendum legi oportere, diximus de pec. vet. 1. 7.' J. F. Gronov.

NOTE

b Trecenis nummis quadrigutis] Nummorum nomine significantur ferme sestertii. An vero horum aliqui notis quadrigarum insignes percussi fuerint, valde ambigo. Id de solis denariis Plinius testatur lib. xxxIII. c. 3. Quales in eruditorum adhuc manibus. Denariorum pretium assibus nostris octo aut circiter æstimari, sæpius indicavimus. Erunt ergo

trecenti quadrigati denarii, libræ nostrates ferme 120. in singula civium Romanorum capita.

1 Ad quatuor millia hominum] Nomine hominum significantur pedites: dediti ergo ad quinque millia et octingentos.

k Octo millia... fortissimorum virorum] Non plus octo millibus ex Hannibalis exercitu in pugna Cannen

num conquisitum sepultumque, quidam auctores sunt. Eos, qui Canusium perfugerant, mulier Apula, nomine Busa, genere clara ac divitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento, veste, viatico etiam juvit: pro qua ei munificentia postea, bello perfecto, ab senatu honores habiti sunt.

53. Ceterum, cum ibi tribuni militum quatuor essent, Fabius Maximus de legione prima, cujus pater priore anno dictator fuerat, et de legione secunda L. Publicius Bibulus et P. Cornelius Scipio, et de legione tertia Ap. Claudius Pulcher, qui proxime ædilis fuerat; omnium consensu ad P. Scipionem, admodum adolescentem, et ad Ap. Claudium summa imperii delata est. Quibus consultantibus inter paucos de summa rerum nuntiat P. Furius Philus, consularis viri filius, Nequicquam eos perditam 7 spem fovere desperatam comploratamque rem esse publicam. Nobiles juvenes quosdam, quorum principem L. Cæcilium Metellum, mare ac naves spectare, ut, deserta Italia, ad regem aliquem transfugiant.' Quod malum, præterquam atrox, super tot clades etiam novum," cum stupore ac mi

8

[ocr errors]

* Cujusmodi malum non modo crudele atque horrendum post tantum calamitatum, sed etiam antea inauditum.

-6 Hoc ex Lipsii conjectura verissima est. Mss. pariter ac Edd. ante Grut. mulier Paula, nomine Busa.' Stroth.

7 Olim Nequicquam eos consultare, perditam.-8 Regem Ed. Drak. et Cl. Ernest. operarum, ut videtur, errore. Mox præterquam quod atrox Edd. ante Gron, Sed non opus esse Toû quod post præterquam, exemplis idoneis proba vit Gronovius.' Stroth, 'Rectius puto, in edit. Drakenb. et Ernest. exhibetur regem, cum lectio regum potius librariorum vel operarum errori tribuenda videatur; nam si regum scripsisset Livius, haud dubie adjectivum quod

NOTE

si perierunt, cum Romanorum ultra quinquaginta millia cecidisse ferantur et tamen in exercitu Romano major duplo erat peditum numerus, octoginta nempe millia, pro quadraginta: equitatu superabat Pœnus paulo plus quarta parte, cum decem millia in Hannibalis, septem millia ac Delph. et Var. Clas.

ducenti in Romanorum exercitu numerarentur. Polybius memorat e copiis Hannibalis millia quatuor Gallorum, qui ad victoriam plurimum contulerant; Afrorum vero et Hispanorum mille ferme et quingentos desideratos.

Livius.

6 G

« IndietroContinua »