Immagini della pagina
PDF
ePub

16

quantum per commodum rei publicæ fieri posset, Romam veniret. Territi etiam super tantas clades, cum ceteris prodigiis, tum quod duæ Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertæ, et altera sub terra,' ut mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciverat. L. Cantilius, scriba pontificis, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque virgis in comitio casus erat, ut inter verbera expiraret. Hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium versum esset, decemviri libros adire jussi sunt. Et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum, quibus precibus suppliciisque Deos possent placare," et quænam futura finis tantis cladibus foret. Interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta; inter quæ Gallus et Galla, Græcus et Græca, in foro boario sub terra 18 vivi demissi sunt in locum saxo conseptum, jam ante '9 hostiis humanis,' minime Romano sacro, imbutum. Placatis satis, ut rebantur, Deis, M. Claudius Marcellus ab Ostia mille et quingentos milites, quos in classem scriptos habebat, Romam, ut urbi præsidio essent, mittit; ipse, legione classis (ea tertia legio erat) cum tribunis militum Teanum Sidicinum præmissa,20 classe tradita P. Furio Philo college,' paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit. Dictator ex auctoritate Patrum dictus M. Junius, et Ti. Sempronius ma

[ocr errors]

in ceteris Mss. Ap. Claudium.' Rupert.-15 Terram Edd. ante Gronov.16 Mihi totum illud quos nunc m. p. appellant glossam redolere videtur, saltem Tò quos ad pontificis spectare.' Rupert.-17 Vet. lib. apud Sigon. quibus precibus supplices Deos possent placare. ‘Pro suppliciis, malim, sacrificiisque, vel propins ad literas, piaculisque.' Doering.-18 Alii sub terram.-19 Conseptum, ibi ante Edd. ante Crevier.-20 Olim legebatur, cum tribuno militum Teano Sidicinio præmissa.—1 Al. P. Furio collegæ.

NOTE

In foro boario] Fuit forum boa. rium inter montem Palatinum et Tiberim.

1 Jam [ibi] ante hostiis humanis] Ibi, nempe in foro boario, ubi locus sub

terraneus, in quo facta antea fuerant sacrificia humanis hostiis, initio nimirum proximi belli Gallici, ut testatur in Marcello Plut. aliique.

2 Dictator ex auctoritate Patrum] A

[ocr errors]

gister equitum, delectu edicto, juniores ab annis septemdecim et quosdam prætextatos scribunt. Quatuor ex his legiones et mille equites effecti. Item ad socios Latinumque nomen, ad milites ex formula accipiendos, mittunt. Arma, tela, alia parari jubent: et vetera hostium spolia detrahunt templis porticibusque. Et aliam formam novi delectus inopia liberorum capitum ac necessitas dedit: octo millia juvenum validorum ex servitiis, prius sciscitantes singulos, vellentne militare, emta publice armaverunt. Hic miles magis placuit, cum pretio minore redimendi captivos copia fieret.

2 d

C

58. Namque Hannibal, secundum tam prosperam ad Cannas pugnam, victoris magis, quam bellum gerentis, intentus curis, cum, captivis productis segregatisque, socios, sicut ante ad Trebiam Trasimenumque lacum, benigne allocutus, sine pretio dimisisset; Romanos quoque vocatos (quod nunquam alias antea) satis miti sermone alloquitur: Non internecinum sibi esse cum Romanis bellum de dignitate atque imperio certare. Et patres virtuti Romanæ cessisse: et se id anniti, ut suæ in vicem

2 In Edd. ante Drak. segregatisque sociis, eos: sed rò cos a plerisque Mss.

[blocks in formation]

simul felicitati et virtuti cedatur. Itaque redimendi se captivis copiam facere. Pretium fore in capita, equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, servo centenos.' Quanquam aliquantum adjiciebatur equitibus ad id pretium, quod pepigerant dedentes se; læti tamen quamcumque conditionem paciscendi acceperunt. Placuit suffragio ip

sorum decem deligi, qui Romam ad senatum irent. Nec pignus aliud fidei, quam ut jurarent se redituros, acceptum. Missus cum his Carthalo nobilis Carthaginiensis, qui, si forte ad pacem inclinarent animos, conditiones ferret. Cum egressi castris essent, unus ex iis, minime Romani ingenii homo, velut aliquid oblitus, juris jurandi solvendi causa cum in castra redisset, ante noctem comites assequitur. Ubi eos Romam venire nuntiatum est, Carthaloni obviam lictor missus, qui dictatoris verbis nuntiaret, ut ante noctem excederet finibus Romanis.

b

59. Legatis captivorum senatus ab dictatore datus est. Quorum princeps M. Junius, 'Patres conscripti,' inquit, 'nemo nostrum ignorat, nulli unquam civitati viliores fuisse captivos, quam nostræ. Ceterum, nisi nobis plus justo nostra placet causa, non alii unquam minus negligendi vobis, quam nos, in hostium potestatem venerunt. Non enim in acie per timorem arma tradidimus; sed, cum prope ad noctem superstantes cumulis casorum corporum prælium extraxissemus, in castra recepimus nos. Diei reliquum ac noctem insequentem, fessi labore ac vulneribus, vallum sumus tutati. Postero die, cum circumsessi ab exercitu victore aqua arceremur, nec ulla jam per confertos hostes erumpendi spes esset, nec esse nefas duceremus,

8

abest: segregatos socios conj. J. F. Gron.-3 "Servo centenos pro vulg. s. centum ex vet. libro Sigon. recepi.' Rupert. Centenos legendum monet etiam Stroth.-4 Melior quo.' J. F. Gronov.-5 Al. eorum.-6 Put. relut illut aliquid oblitus. An illic?' J. F. Gronov.

NOTE

Minime Romani ingenii] Aliter

sane primo Punico bello Regulus. Juris jurandi solvendi] Sic jureju

[ocr errors]

rando se solutum putabat, et 'erat verbis, re non erat,' ait Cicero lib. I. de Officiis.

quinquaginta millibus hominum ex acie nostra trucidatis, aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem restare; tum demum pacti sumus pretium, quo redemti dimitteremur; arma, in quibus nihil jam auxilii erat, hosti tradidimus. Majores quoque acceperamus se a Gallis auro redemisse et patres vestros, asperrimos illos ad conditionem pacis, legatos tamen captivorum redimendorum gratia Tarentum misisse. Atqui et ad Alliam cum Gallis,1 et ad Heracleam cum Pyrrho, utraque non tam clade infamis, quam pavore ac fuga, pugna fuit. Cannenses campos acervi Romanorum corporum tegunt: nec supersumus pugnæ, nisi in quibus trucidandis et ferrum et vires hostem defecerunt. Sunt etiam de nostris quidam, qui ne in acie quidem" refugerunt, sed, præsidio castris relicti, cum castra traderentur, in potestatem hostium venerunt. Haud equidem ullius civis et commilitonis fortunæ aut conditioni invideo, nec premendo alium me extulisse velim: 12 ne illi quidem, (nisi pernicitatis pedum et cursus aliquod præmium est,) qui plerique inermes ex acie fugientes non prius, quam Venusia aut Canusii, constiterunt, se nobis merito prætulerint, gloriatique sint, in se plus, quam in nobis, præsidii rei publicæ esse. Sed illis et bonis ac fortibus militibus 13 utemini; et nobis etiam promtioribus pro patria, quod beneficio vestro redemti atque in patriam restituti fuerimus. Delectum ex omni ætate et fortuna habetis: octo millia

Nec alii prælio superstites vivimus, quam illi ad quos occidendos non suffecere hostium gladii viresque.

7 Al. nemo vestrum ignorat.—8 Al. nec ulla alia j. p. c.—9 ' Nostros Edd. præter Gron. et Drak. in illis etiam post Majores additur nostros.' Stroth.10 Atqui in Italia cum Gallis Edd, ante Gronov. et omnes fere Mss.-11 'Ne in acie quidem sc. pugnantes: sic Perizonii emendatio, ne ex acie quidem, haud necessaria videtur.' Doering. Olim legebatur, nec in acie.-12 Olim, me extulisse velim videri.-13 Edd. vett. illis ut bonis ac fortibus viris militibusque.—

NOTÆ

i Et ad Alliam] Verissima Gronovii correctio; conjectura ex Putean, codice ducta, ubi erat alqui et Alliam. De priori hac pugna lib. v. de poste

riori cum Pyrrho Epitome lib. x111. Ad Heracleam] In Magna Græ

cia.

servorum audio armari. Non minor numerus noster est, nec majore pretio redimi possumus, quam hi emuntur. Nam si conferam nos cum illis, injuriam nomini Romano faciam. Illud etiam in tali consilio animadvertendum vobis censeam, Patres conscripti, (si tamen duriores 14 esse velitis, quod nullo nostro merito faciatis,) cui nos hosti relicturi sitis; Pyrrho videlicet, qui nos 's hospitum numero habuit ' captivos, an barbaro ac Pœno; qui utrum avarior, an crudelior, sit, vix existimari 16 potest. Si videatis catenas, squalorem, deformitatem 17 civium vestrorum, non minus profecto vos ea species moveat, quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones vestras. Intueri potestis solicitudinem et lacrymas in vestibulo curiæ stantium cognatorum nostrorum, expectantiumque responsum vestrum. Cum ii pro nobis proque iis, qui absunt, ita suspensi ac soliciti sint; quem censetis animum ipsorum esse, quorum in discrimine vita libertasque est ? Si, me Dius fidius, ipse in nos mitis Hannibal contra naturam suam esse velit, nihil tamen nobis vita opus esse censeamus, cum indigni, ut a vobis redimeremur, visi sumus.18 Rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine pretio capti: sed rediere cum legatis, primoribus civitatis, ad redimendos sese missis. Redeam ego in patriam, trecentis nummis non æstimatus civis ? Suum quisque habet animum, Patres conscripti. Scio in discrimine esse vitam corpusque meum. Magis me famæ periculum movet, ne a vobis damnati ac repulsi abeamus.19 Neque enim vos pretio pepercisse homines credent.'

• Quorum et libertas et vita periclitantur.

[ocr errors]

14 Si tam duriores Edd. vetustiss. Si tam durioris Edd. ab Ascens, ad Gronov. qui primus hanc a Sigonio repertam lectionem recepit.-15 Forte del. nos.' Baner. Vos Put. Flor. Gærtn. et Hav. unde Crevier. conj. suos.—16 Vet. lib. apud Sigon. æstimari.-17 Deformitatemque Edd. ante Crevier.18 Visi simus recte, opinor, conj. Mur. et Gronov.' Rupert.-19 Habeamur Edd. ante Crevier.

NOTE

Qui nos hospitum numero habuit] thaginiensium, sed Romanos, qui tunc Non hos, qui nunc erant captivi Car、 capti a Pyrrho.

« IndietroContinua »