Immagini della pagina
PDF
ePub

senatum: et novos legatos tres ad Hannibalem revertisse, decem veteres remansisse; quod, per causam recognoscendi nomina captivorum ad Hannibalem ex itinere egressi, religione sese exsolvissent. De iis dedendis magna contentione actum in senatu esse; victosque paucis sententiis, qui dedendos censuerint. Ceterum proximis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos 16 esse, ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo " consciverint: ceteri non foro solum omni deinde vita, sed prope luce ac publico, caruerint. Mirari magis, adeo discrepare inter auctores, quam, quid veri sit, discernere 18 queas. Quanto autem major ea clades superioribus cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod, qui sociorum ad eam diem firmi steterant, tum labare cœperunt,19 nulla profecto alia de re, quam quod desperaverant de imperio. Defecere autem ad Poenos hi populi: Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars, Samnites præter Pentros, 20 Bruttii omnes, Lucani. Præter hos Surrentini,' et Græcorum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses, Locrique, et Cisalpini omnes Galli. Nec tamen hæ clades defectionesque sociorum moverunt, ut pacis unquam mentio apud Romanos fieret; neque ante consulis Romam adventum,3a nec

[ocr errors]

2

Reliqui abstinuerint per totam reliquam vitam non tantum civium commercio, et negotiis agendis; verum etiam quasi tenebris damnati comparere in publico non sint ausi.

• Magnæ Græciæ populi fere omnes.

15 Al. Tribuni plebis.—16 Affectos vet. lib. ap. Sigon.—17 ‹ Sibi ipsi extemplo. Vox ultima non agnoscitur a Mss. Mox etiam in illis major hæc clades. Voss. et Gud. destituuntur T hæc. Sed Put. major ea clades.' J. F. Gronov. -18 Pro discernere J. F. Gronov. conj. decernere.-19' Ex Mss. legendum potius cum Gron. et Salmas. vel declaret fides, aut vel fides indicat sociorum, quæ ad eam diem firma steterat, tum labare cœpit cet.' Rupert.-20 Præter Petelinos Edd. ante Gronov. recte, opinor, și junxeris cum Sigonio præter Petelinos Bruttii omnes.' Rupert.-1 Legendum monet J. F. Gronov. Sallentini.-2 Al. Crotonenses. Vid. Not. Var.-3 Al. neque ante consulis Romani

NOTE

Hi populi] Notat Glareamus, hos populos non statim defecisse a Romanis, sed aliquos duntaxat. Croton certe ac Locri nonnisi post anDelph. et Vur. Clas.

num: Tarentum autem, Metapontus, ac Thurium post quadriennium, neque omnes Bruttii defecere.

Livius.

a Neque ante consulis Romam adven6 H

1882

T. LIVII LIB. XXII. CAP. 61.

postquam is rediit, renovavitque memoriam acceptæ cladis. Quo in tempore ipso adeo magno animo civitas fuit, ut consuli, ex tanta clade, cujus ipse causa maxima + fuisset, redeunti, et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit, et gratiæ actæ, quod de re publica non desperasset: cui, si Carthaginiensium + ductor fuisset, nihil recusandum supplicii foret.

adventum.-4 Magna Grut. cum nonnullis aliis Edd.

NOTE

tum] Melius quam consulis Romani, ut vulgo. Dicitur antem Romum adventum, sicut lib. xxv. 'reditus domum.'

b Nihil recusandum supplicii] Carthaginienses quippe imperatores suos

re male gesta cruci affigere soliti ; cujus rei obvia sunt exempla.

+ Si Carthaginiensium, &c.] Vide in supplem. Freinshemianis 1. XVI. c. 28. et 61. 1. XVII. c. 9. J. Clericus.

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER XXIII.

BREVIARIUM.

CAP. 1. Compsa in Hirpinis a Statio Trebio traditur Hannibali; qui inde petit Neapolim, sed oppugnare non audet, et Capnam flectit iter. 2. 3. Ibi senatum et sibi et plebi obnoxium fecerat Pacuvins Calavius, data populo facultate meliores justioresque eligendi senatores, qui non facile inveniri poterant. 4. Inde orta obsequium principum, licentia plebis, contemtus legum, magistratuum imperiique Romanorum: a quibus tamen deficere adhuc dubitant. Campani propter connubia vetusta et multitudinem nobilissimorum, qui apud illos militant. 5. Horum parentes cogDatique ægre pervincunt, ut Venusiam mittantur legati ad Varronem cos. qui Romanorum suique contemtum anget nimis detegendo cladem et Campanorum opem implorando. 6. Vibio Virrio auctore Campani desciscunt a Romanis. 7. Pacem cum Hannibale faciunt, et Romanos comprehendunt cives. Decins Magius mirifica constantia adversatur Pœnis. 8. 9. Perolla, Calavii filins, Hannibalem Capuæ epulantem interficere statuit: sed patris precibus a proposito deterretur. 10. Magius, jussu Pœni comprehensus, in Punica perducitur castra, et extemplo in navem impositus Carthaginem mittitur. Tempestate autem defertur Cyrenas et ad statuam Ptolemæi confugit. Inde deportatur Alexandriam, et a rege vinculis liberatur.

11. Dum hæc geruntur, Q. Fabins Pictor legatus a Delphis Romam redit. Mago autem, Hamilcaris filius nuntiusque victoriæ ad Cannas, venit Carthaginem, ibique in senatu res a fratre in Italia gestas exponit. 12. Tum effundi in vestibulo curiæ acervum jubet annulorum aureorum, petitque, ut Hannibali pecunia, frumentum, et milites mittantur. Hoc dissuadet Hanno, ab Himilcone increpatus. 13. Mago ejus orationem refutat, et, quæ postulaverat, ingenti consensu senatus decernuntur.

14. Romani impigre bellum reparant, et M. Junius Pera dictator servos quoque et capitis reos armat. Hannibal iterum animos Neapolitanorum, partim spe, partim metu, nequicquam tentat, et in agrum Nolanum traducit exercitum. Nolæ plebs favet Pœnis: at senatus simulatione extrahit defectionem in adventum Claudii Marcelli prætoris, qui legatis clam ac propere missis Casilino arcessitur. 15. Hannibal, Nola Neapolique omissis, petit Nuceriam, eanique fame captam diripit et incendit. Marcellus Nolæ timet plebem, et ante omnes L. Bantium, fortissimum nobilissimumque equitem, qui proditionem patriæ molitur: hujus tamen animum comitate ac donis prorsus mutat. 16. Nolam castra movet Pœnus, et, plebe de integro ad defectionem spectante, Marcellus, eruptione facta, hostes vincit fugatque. 17. Hannibal Acerras capit, et exercitum ducit Casilinum, quod D. Prænestini et totidem fere Perusini tuentur. 18. Frustra oppidum summa vi oppugnare parat, et ipse, modico in castris præsidio relicto, in hyberna Capuam concedit: ubi voluptatibus immodicis corpora animique exercitus ejus enervantur. 19. Obsidio tamen continuata Casilinum adducit ad ultimum inopiæ, quæ a Romanis quidem paululum levatur, doliis frumenti plenis nucibusque Vulturno amni ad urbem missis, sed tandem obsessos ad eam hostibus tradendam compellit, pacta ante redemtione liberorum capitum. 20. Eodem tempore Petelini, qui uni ex Bruttiis manserant in amicitia Romana, a Carthaginiensibus Bruttiisque ceteris oppugnantur, et, legatis frustra Romam ad præsidium petendum missis, soli fortissime resistunt.

21. In Sicilia Sardiniaque T. Otacilius et A. Cornelius Mammula proprætores ab Hierone et sociis civitatibus adjuvantur. Romæ creantur triumviri mensarii, et tres pontifices. 22. Ibidem deliberatur de explendo senatu, ejusque legendi causa M. Fabius Buteo ex SCto dictator sine magistro equitum in sex menses dicitur. 23. Is CLXXVII. cum ingenti approbatione hominum in Patres legit, et extemplo se abdicat magistratu. 24. M. Junius Pera dictator, Romam accitus, comitia edicit, quibus L. Postumius III. absens et Ti. Sempronius Gracchus, magister equitum et ædilis curulis, consules creantur. Sed mox nuntiatur clades Postumii atque exercitus ejus, in Litana sylva a Gallis deletorum. 25. Senatus negotium dat ædilibus, ut Urbi mœstitiæ publicæ speciem demi jubeant, et, Gallia eo anno omissa, de hoste Pœno, legionibusque, per quas id bellum sit gerendum, consultat. Reliquias exercitus Cannensis traduci in Siciliam pla cet, inde vero duas acciri legiones, et totidem urbanas conscribi. 26. In Hispania Scipiones, Cnæus terra, Publius mari, prospere rem gerant : et Carpesii, ab Hasdrubale infestati, duce Galbo hostes animose repellunt. 27. Universa quidem hæc gens in deditionem venit; sed subinde ab Carthagine affertur, ut Hasdrubal in Italiam exercitum ducat: quæ vnlgata res per Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos avertit. 28. Himilco Carthagine cum exercitu justo auctaque classe ad tuendam Hispaniam mittitur, et Hasdrubal, pecuniis raptim exactis, ad Iberam descendit. Scipiones ei junctis copiis obviam eunt, et mox eodem die velut ex composito utrimque signum pugnæ proponitur. 29. Vincunt Romani, et Hasdrubal cum paucis effugit.

30. Petilia in Bruttiis, pertinaciter defensa, et Consentia ab Himilcone, Croto a Bruttiis, capiuntur: et Locrenses ceterique ejus regionis populi, præter Rheginos, desciscunt ad Pœnos. Ad eosdem deficit Gelo, Hieronis filius; qui tamen morte opportuna absumitur. Ludi dantur funebres, Romani plebeiique ter instaurantur. Prætores sortiuntur provincias, et M. Marcellus pro consule imperium accipit. 31. Duplex imperatur tributum : et senatus decernit, quo et a quibus deducendi sint exercitus. Equites Campani, ccc. stipendiis in Sicilia cum fide emeritis, Romam veniunt, fiuntque cives Romani. In locum L. Postumii primum M. Claudius Marcellus consul sufficitur, sed, quia is vitio creatus videtur, mox Q. Fabius Maximus 111. Prodigia expiantur. 32. Novi magistratus ipsique prætores, ad jus dicendum creati, in provincias proficiscuntur. Cartbaginienses autem cum classibus copiisque in Hispaniam mittunt Magonem, et Hasdrubalem Calvum in Sardiniam, quo Hampsicora aliique principes legatione clandestina eos vocaverant.

33. Philippus Macedonum rex ad Pœnos mittit legatos, qui primum in Romana, deinde in Hannibalis castra perveniunt, fœdusque cum eo et amicitiam jungunt. 34. Eosdem cum Gisgone, Bostare, et Magone redeuntes jamque tenentes altum Romani persequuntur, et comprehensos Romam ad senatum mittunt. Q. Mucius Scævola prætor in Sardinia in longum incidit morbum, et hinc èo T. Manlius Torquatus cum imperio mittitur. Eodem tendit Hasdrubal: sed classis, cui præest, fœda tempestate vexata ad Baliares insulas dejicitur. 35. Campani, ut dolo Cumanos suæ ditionis faciant, eorum senatum ad commune statumque sacrificium ad Hamas faciendum invitant, nec procul inde in occulto Marius Alfius, medixtuticus, cum XIV. millibus armatorum considet. Cumani autem, quibus fraus suspecta est, rem nuntiant Ti. Sempronio Graccho cos. qui circa Liternum stativa habet. Is media nocte Campanos in castris opprimit, multosque obtruncat. 36. Castris hostium potitus Cumas se propere recipit, et mox ab Hannibale oppugnatur. 37. Pœni eruptione ex oppido facta fugantur, et ad Tifata redeunt infecta re. Iisdem diebus Hanno a Ti. Sempronio Longo ex finibus Lucanis in Bruttios repellitur, et tria Hirpinorum oppida vi recipiuntur a M. Valerio prætore. 38. Philippi Pœnorumque legati ducuntur Romam, et classis L. navium paratur, quæ regem in Macedonia contineat. 39. Legatio alia a Philippo ad Hannibalem mittitur, quæ prospere fert ac refert mandata. Fabius tres Campanorum urbes vi capit, et M. Marcellus proc. in præsidium redit Nolam, ubi plebs adhuc novarum rerum et Hannibalis tota est. 40. A T. Manlio in Sardinia primum Hiostus, Hampsicoræ filius, deinde pater ejus et Hasdrubal, qui copias junxerant, vincuntur. 41. Hasdru bal, Hanno, auctor rebellionis, et Mago, propinqua cognatione Hannibali junctus, vivi capiuntur; Hiostus in acie cadit; Hampsicora mortem sibi ipse consciscit; Cornus, fugitivorum receptaculum, expugnatur, et aliæ civitates sese dedunt. Sardinia sic perdomita Manlius cum navibus præda onustis Romam redit. Per idem tempus T. Otacilius prætor depopulatur agrum Carthaginiensem, et ex classe Hasdrubalis, Africam repetente, septem capit naves. Bomilcar cum novis militibus Carthagine

« IndietroContinua »