Immagini della pagina
PDF
ePub

fecerunt. Suadentibus namque amicis, cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent, statuerunt offerre se multitu- 7 dini et aut eo ipso lenire iras aut pati, quod casus tulisset. Quum se frequenti concilio intulissent, primo murmur ac fre- 8 mitus admirantium, silentium mox a verecundia simul pristinæ dignitatis ac misericordia præsentis fortunæ ortum est. Po- 9 testate quoque dicendi facta, principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda ventum est, cum tanta fiducia, quantam innocentia dabat, disseruerunt; postremo ultro 10 aliquid etiam queri et castigare iniquitatem simul in se crudelitatemque ausi ita affecerunt animos, ut omnia, quæ in eos decreta erant, frequentes tollerent, neque eo minus redeundum in socie- 11 tatem Philippi abnuendamque Romanorum amicitiam censerent.

Itaque quum 2

Leucade hæc sunt decreta. Id caput Acarnaniæ erat, eoque in concilium omnes populi conveniebant. hæc repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heræum, quod vocant, naves applicuit. Inde cum omni genere 3 tormentorum machinarumque, quibus expugnantur urbes, ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinari animos posse. Postquam pacati nihil ostendebatur, tum vineas tur- 4 resque erigere et arietem admovere muris cœpit. Acar- 5 nania universa inter Ætoliam atque Epirum posita solem occidentem et mare Siculum spectat. Leucadia nunc in- 6 sula est, vadoso freto, quod perfossum manu est, ab Acarnania divisa; tum pæninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohærens Acarnaniæ; quingentos ferme passus longæ 7 eæ fauces erant, latæ haud amplius centum et viginti. In iis angustiis Leucas posita est, colli applicata verso in orientem et Acarnaniam; ima urbis plana sunt, iacentia ad mare, 8 quo Leucadia ab Acarnania dividitur. Inde terra marique expugnabilis est; nam et vada sunt stagno similiora quam mari et campus terrenus omnis operique facilis. Itaque 9 multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri; sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam in

Livius ex rec. Madvigii. V.

7

17

18

10 expugnabiles hostium animi. Die ac nocte intenti reficere quassata muri, obstruere, quæ patefacta ruinis erant, prælia impigre inire et armis magis muros quam se ipsos mœnibus 11 tutari; diutiusque spe Romanorum obsidionem eam extraxis

sent, ni exsules quidam Italici generis Leucade habitantes ab 12 arce milites accepissent. Eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes, acie in foro instructa, iusto prœlio 13 aliquamdiu Leucadii sustinuerunt. Interim et scalis capta

multis locis moenia et per stragem lapidum ac ruinas tran14 scensum in urbem, iamque ipse legatus magno agmine circumvenerat pugnantes. Tum pars in medio cæsi, pars armis 15 abiectis dediderunt sese victori. Et post dies paucos, audito prælio, quo ad Cynoscephalas pugnatum erat, omnes Acarnaniæ populi in dicionem legati venerunt.

Iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii quoque ad vindicandam a Philippo continentis regionem (Pe2 ræam vocant), possessam a maioribus suis, Pausistratum prætorem cum octingentis Achæis peditibus, mille et octingentis fere armatis ex vario genere auxiliorum collectis, miserunt; 3 Galli et Pisuetæ et Nisuetæ et Tamiani et Arei ex Africa 4 et Laodiceni ex Asia erant. Cum iis copiis Pausistratus Tendeba in Stratonicensi agro, locum peropportunum, ignaris 5 regiis, qui Theræ erant, occupavit. In tempore et ad id ipsum excitum auxilium, mille Achæi pedites cum centum equitibus 6 supervenerunt; Theoxenus iis præerat. Dinocrates, regius præfectus, recuperandi castelli causa primo castra ad ipsa Tendeba movet, inde ad alterum castellum item Stratonicensis 7 agri (Astragon vocant); omnibusque [ex] præsidiis, quæ multifariam disiecta erant, devocatis et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus, ad Alabanda, ubi hostes erant, ducere 8 pergit. Nec Rhodii pugnam detrectaverunt. Ita castris in 9 propinquo locatis extemplo in aciem descensum est. Dinocrates quingentos Macedonas dextro cornu, lævo Agrianas locat; in medium accipit contractos ex castellorum (Cares maxime erant) præsidiis; equites cornibus circumdat et Cre

tensium auxiliares Thracumque. Rhodii Achæos milites, 10 lectam peditum manum, habuere medios; mixta ex plu- 11 ribus gentibus auxilia, equites levisque armaturæ quod cornibus circumiectum. Eo die steterunt tantum 12

erat,

acies utraque super ripam, ([qui] tenui tum aqua interfluebat torrens,) paucisque telis emissis in castra receperunt sese. Postero die eodem ordine instructi maius ali- 13 quanto prælium quam pro numero edidere pugnantium; neque enim plus terna millia peditum fuere et centeni ferme equites; ceterum non numero tantum nec armorum genere, sed animis 14 quoque paribus et æqua spe pugnarunt. Achæi primi, tor- 15 rente superato, in Agrianas impetum fecerunt; deinde tota prope cursu transgressa amnem acies est. Diu anceps pugna stetit. 16 Numero Achæi, mille ipsi, quadringentos loco pepulere; inclinato deinde lævo cornu, in dextrum omnes connisi. Mace- 17 dones, usque dum ordines et veluti stipata phalanx constabat, moveri nequiverunt; postquam, lævo latere nudato, circumagere 18 hastas in venientem ex transverso hostem conati sunt, turbati extemplo tumultum primo inter se fecerunt, terga deinde vertunt, postremo abiectis armis in præcipitem fugam effunduntur, Bargylias petentes [fugerunt]. Eodem et Dinocrates perfugit. 19 Rhodii, quantum diei superfuit, secuti, receperunt sese in castra. Satis constat, si confestim victores Stratoniceam petissent, recipi eam urbem sine certamine potuisse. Prætermissa eius 20 rei occasio est, dum in castellis vicisque recipiendis Perææ Interim animi eorum, qui Stratoniceam præ- 21 tempus teritur. sidio obtinebant, confirmati sunt; mox et Dinocrates cum iis, quæ prælio superfuerant, copiis intravit muros. Nequicquam 22 inde obsessa oppugnataque urbs est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit. Hæc in Thessalia, hæc in Achaia, hæc in Asia per eosdem dies ferme gesta.

Philippus quum audisset Dardanos transgressos fines ab 19 contemptu concussi tum regni superiora Macedoniæ evastare, quanquam toto prope orbe terrarum, undique se suosque 2 exigente fortuna, urgebatur, tamen morte tristius ratus Mace- 3

20

doniæ etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito, cum sex millibus peditum et quingentis equi4 tibus circa Stobos Pæoniæ improviso hostes oppressit. Magna multitudo hominum in prælio, maior cupidine prædandi palata per agros cæsa est. Quibus fuga in expedito fuit, ne tentato 5 quidem casu pugnæ in fines suos redierunt.

6

Ea una expeditione non pro reliquo statu fortunæ facta refectis suorum animis, Thessalonicam sese recepit.

Non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne simul et cum Philippo foret bellandum, quam opportune iam Antiocho ex Syria movente bellum Philippus est supera7 tus; nam præterquam quod facilius cum singulis, quam si in unum ambo simul contulissent vires, bellatum est, Hispania quoque sub idem tempus magno tumultu ad bellum consur8 rexit.

Antiochus quum priore æstate, omnibus, quæ in Cole Syria sunt, civitatibus ex Ptolemæi dicione in suam potestatem redactis, in hiberna Antiocheam concessisset, nihilo quie9 tiora ea ipsis æstivis habuit. Omnibus enim regni viribus connixus quum ingentes copias terrestres maritimasque comparasset, principio veris, præmissis terra cum exercitu filiis duobus, Ardye ac Mithridate, iussisque Sardibus se opperiri, 10 ipse cum classe centum tectarum navium, ad hoc levioribus 11 navigiis cercurisque ac lembis ducentis, proficiscitur, simul per omnem oram Cilicia Lyciæque et Cariæ tentaturus urbes, quæ in dicione Ptolemæi essent, simul Philippum (necdum enim debellatum erat) exercitu navibusque adiuturus.

Multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum proque universo nomine Græcorum terra marique ausi sunt, 2 nihil magnificentius, quam quod ea tempestate, non territi tanta mole imminentis belli, legatos ad regem miserunt, ne Chelidonias (promuntorium Cilicia est, inclitum fœdere antiquo Atheniensium cum regibus Persarum) superaret; si eo fine 3 non contineret classem copiasque suas, se obviam ituros, non ab odio ullo, sed ne coniungi eum Philippo paterentur et 4 impedimento esse Romanis liberantibus Græciam. Coracesium

eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et, superato Anemurio (promuntorium id quoque Cilicia est), Selinunte recepto. Omnibus 5 his aliisque eius oræ castellis aut metu aut voluntate sine certamine in dicionem acceptis, Coracesium præter spem clausis portis tenebat eum. Ibi legati Rhodiorum auditi; et quan- 6 quam ea legatio erat, quæ accendere regium animum posset, temperavit iræ et legatos se Rhodum missurum respondit iisque mandaturum, ut renovarent vetusta iura cum ea civitate 7 sua maiorumque suorum et vetarent eos pertimescere adventum regis, nihil aut iis aut sociis eorum noxia futurum fraudive; nam Romanorum amicitiam se non violaturum, argumento et 8 suam recentem ad eos legationem esse et senatus honorifica in se decreta responsaque. Tum forte legati redierant ab 9 Roma, comiter auditi dimissique, ut tempus postulabat, incerto adhuc adversus Philippum eventu belli. Quum hæc legati 10 regis in contione Rhodiorum agerent, nuntius venit, debellatum ad Cynoscephalas esse. Hoc nuntio accepto, Rhodii, dempto metu a Philippo, omiserunt consilium obviam eundi classe Antiocho; illam alteram curam non omiserunt tuendæ liber- 11 tatis civitatum sociarum Ptolemæi, quibus bellum ab Antiocho imminebat. Nam alias auxiliis iuverunt, alias providendo ac 12 præmonendo conatus hostis, cansaque libertatis fuerunt Cauniis, Myndiis, Halicarnassensibus Samiisque. Non operæ est per- 13 sequi, ut quæque acta in his locis sint, quum ad ea, quæ propria Romani belli sunt, vix sufficiam.

Eodem tempore Attalus rex, æger ab Thebis Pergamum 21 advectus, moritur altero et septuagesimo anno, quum quattuor et quadraginta annos regnasset. Huic viro præter divitias 2 nihil ad spem regni fortuna dederat. Iis simul prudenter, simul magnifice utendo effecit, primum ut sibi, deinde ut aliis non indignus videretur regno. Victis deinde prœlio uno Gallis, 3 quæ tum gens recenti adventu terribilior Asiæ erat, regium adscivit nomen, cuius magnitudini semper animum æquavit. Summa iustitia suos rexit; unicam fidem sociis præstitit; comis 4

« IndietroContinua »