Immagini della pagina
PDF
ePub

14

7 esset, copia iis fieret; consules agrum æstimaturos et in iugera asses vectigal, testandi causa publicum agrum esse, impositu8 ros, ut, si quis, quum solvere posset populus, pecuniam habere quam agrum mallet, restitueret agrum populo. Læti eam

9 condicionem privati accepere; trientabulumque is ager, quia pro tertia parte pecuniæ datus erat, appellatus.

Tum P. Sulpicius, secundum vota in Capitolio nuncupata, 2 paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium venit, et veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones descriptis navibusque ex classe Cn. Cornelii electis, altero die, 3 quam a Brundisio solvit, in Macedoniam traiecit. Ibi ei præsto fuere Atheniensium legati orantes, ut se obsidione eximeret. Missus extemplo Athenas est C. Claudius Cento cum viginti 4 longis navibus et mille militum. Neque enim ipse rex Athenas obsidebat. Eo maxime tempore Abydum oppugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo navalibus certaminibus, neutro feliciter 5 prœlio, vires expertus; sed animos ei faciebat, præter ferociam insitam, fœdus ictum cum Antiocho Syriæ rege divisæque iam cum eo Ægypti opes, cui, morte audita Ptolemæi regis, ambo imminebant.

6 Contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses haudquaquam digna causa, dum ex vetere fortuna nihil præter 7 animos servant. Acarnanes duo iuvenes per initiorum dies non initiati templum Cereris, imprudentes religionis, cum ce8 tera turba ingressi sunt. Facile eos sermo prodidit absurde quædam percontantes, deductique ad antistites templi, quum palam esset per errorem ingressos, tanquam ob infandum 9 scelus interfecti sunt. Id tam fœde atque hostiliter factum gens Acarnanum ad Philippum detulit, impetravitque ab eo, ut, datis Macedonum auxiliis, bellum se inferre Atheniensibus 10 pateretur. Hic exercitus primo terram Atticam ferro ignique depopulatus cum omnis generis præda in Acarnaniam rediit. Et irritatio quidem animorum ea prima fuit; postea iustum 11 bellum decretis civitatis ultro indicendo factum. Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Macedoniam Philippum

quum Æginam venissent, rex Piræum renovandæ confirmandaque cum Atheniensibus societatis causa traiecit. Civitas omnis 12 obviam effusa cum coniugibus ac liberis; sacerdotes cum insignibus suis intrantem urbem ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt. In contionem extemplo populus vocatus, ut 15 rex, quæ vellet, coram ageret; deinde ex dignitate magis visum, scribere eum, de quibus videretur, quam præsentem aut re- 2 ferendis suis in civitatem beneficiis erubescere aut significationibus acclamationibusque multitudinis assentatione immodica pudorem onerantis. In litteris autem, quæ missæ in contio- 3 nem recitatæque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in civitatem suorum, deinde rerum, quas adversus Philippum gessisset, ad postremum adhortatio capessendi belli, dum se, 4 dum Rhodios, tum quidem dum etiam Romanos haberent; nequicquam postea, si tum cessassent, prætermissam occasionem quæsituros. Rhodii deinde legati auditi sunt, quorum recens 5. erat beneficium, quod naves longas quattuor Atheniensium, captas nuper ab Macedonibus recuperatasque, remiserant. Itaque ingenti consensu bellum adversus Philippum decretum. Honores regi primum Attalo immodici, deinde et Rhodiis 6 habiti. Tum primum mentio illata de tribu, quam Attalida appellarent, ad decem veteres tribus addenda, et Rhodiorum 7 populus corona aurea virtutis ergo donatus, civitasque Rhodiis data, quemadmodum Rhodii prius Atheniensibus dederant. Secundum hæc rex Attalus Æginam ad classem se recepit, 8 Rhodii Ciam ab Ægina, inde per insulas Rhodum navigarunt, omnibus, præter Andrum Parumque et Cythnum, quæ præsidiis Macedonum tenebantur, in societatem acceptis. Attalum 9 Æginæ missi in Ætoliam nuntii exspectatique inde legati aliquamdiu nihil agentem tenuere. Sed neque illos excire ad 10 arma potuit, gaudentes utcunque composita cum Philippo pace, et ipse Rhodiique, quum, si institissent Philippo, egregium liberata per se Græciæ titulum habere potuissent, patiendo rursus eum in Hellespontum traiicere occupantemque 11

16

17

Thræciæ opportuna loca vires colligere, bellum aluere gloriamque eius gesti perfectique Romanis concesserunt.

Philippus magis regio animo est usus, qui, quum Attalum Rhodiosque hostes non sustinuisset, ne Romano quidem, quod 2 imminebat, bello territus, Philocle quodam ex præfectis suis cum duobus milibus peditum, equitibus ducentis ad populandos 3 Atheniensium agros misso, classe tradita Heraclidi, ut Maroneam peteret, ipse terra eodem cum expeditis duobus millibus 4 peditum, equitibus ducentis pergit. Et Maroneam quidem primo impetu expugnavit; Enum inde cum magno labore, postremo per proditionem Callimedis, præfecti Ptolemæi, cepit; 5 deinceps alia castella, Cypsela et Doriscon et Serrheum, occupat. Inde progressus ad Chersonesum Elæunta et Alope6 connesum tradentibus ipsis recipit; Callipolis quoque et Madytos dedita et castella quædam ignobilia; Abydeni, ne legatis quidem admissis, regi portas clauserunt. Ea oppugnatio diu Philippum tenuit, eripique ex obsidione, ni cessatum ab Attalo 7 et Rhodiis foret, potuerunt. Attalus trecentos tantum milites in præsidium, Rhodii quadriremem unam ex classe, quum ad 8 Tenedum staret, miserunt. Eodem postea, quum iam vix sustinerent obsidionem, et ipse Attalus quum traiecisset, spem tantum auxilii ex propinquo ostendit, neque terra neque mari adiutis sociis.

Abydeni primo tormentis per muros dispositis non terra modo adeuntes aditu arcebant, sed navium quoque stationem infestam 2 hosti faciebant; postea, quum et muri pars strata ruinis et ad interiorem raptim oppositum murum cuniculis iam perventum esset, legatos ad regem de condicionibus tradendæ urbis miserunt. 3 Paciscebantur autem, ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus Attalique præsidium emitti liceret, atque ipsis urbe 4 excedere cum singulis vestimentis. Quibus quum Philippus nihil pacati nisi omnia permittentibus respondisset, adeo renuntiata hæc legatio ab indignatione simul ac desperatione iram 5 accendit, ut ad Saguntinam rabiem versi matronas omnes in templo Dianæ, pueros ingenuos virginesque, infantes etiam cum

suis nutricibus, in gymnasio includi iuberent, aurum et argen- 6 tum in forum deferri, vestem pretiosam in naves Rhodiam Cyzicenamque, quæ in portu erant, coniici, sacerdotes victimasque adduci et altaria in medio poni. Ibi delecti primum, 7 qui, ubi cæsam aciem suorum pro diruto muro pugnantem vidissent, extemplo coniuges liberosque interficerent, aurum, 8 argentum vestemque, quæ in navibus esset, in mare deiicerent, tectis publicis privatisque, quam plurimis locis possent, ignes subiicerent; id se facinus perpetraturos, præeuntibus exse- 9 crabile carmen sacerdotibus, iure iurando adacti; tum militaris ætas iurat, neminem vivum nisi victorem acie excessurum. Hi memores deorum adeo pertinaciter pugnaverunt, ut, quum 10 prælium nox diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit. Principes, quibus atrocior pars facinoris 11 delegata erat, quum paucos et confectos vulneribus ac lassitudine superesse prælio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt.

Ante deditionem ex iis legatis, qui Alexandream missi 18 erant, M. Æmilius trium consensu, minimus natu, audita obsidione Abydenorum, ad Philippum venit. Qui questus Attalo 2 Rhodiisque arma illata, et quod tum maxime Abydum oppugnaret, quum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret, „Num Abydeni quoque" inquit ultro tibi intulerunt arma?" Insueto vera audire ferocior oratio visa 3 est, quam quæ habenda apud regem esset. „Ætas“ inquit „et forma et super omnia Romanum nomen te ferociorem facit. Ego autem primum velim vos foederum memores ser- 4 vare mecum pacem; sin bello lacessitis, mihi quoque animos facere et regnum et Macedonum nomen, haud minus quam Romanum nobile, sentietis." Ita dimisso legato, Philippus, 5 auro argentoque, quæ coacervata erant, accepto, hominum prædam omnem amisit. Tanta enim rabies multitudinem in- 6 vasit, ut [repente,] proditos rati, qui pugnantes mortem occubuissent, periuriumque alius alii exprobrantes et sacerdotibus maxime, qui, quos ad mortem devovissent, eorum deditionem

19

7 vivorum hosti fecissent, repente omnes ad cædem coniugum liberorumque discurrerent seque ipsi per omnes vias leti interficerent. Obstupefactus eo furore rex suppressit impetum militum et triduum se ad moriendum Abydenis dare dixit. 8 Quo spatio plura facinora in se victi ediderunt, quam infesti edidissent victores, nec, nisi quem vincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit. Philippus, 9 imposito Abydi præsidio, in regnum rediit. Quum velut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt, consulem iam in Epiro esse et Apolloniam terrestres copias, navales Corcyram in hiberna deduxisse.

Inter hæc legatis, qui in Africam missi erant, de Hamilcare Gallici exercitus duce responsum a Carthaginiensibus est, nihil ultra se facere posse, quam ut exsilio eum multarent, 2 bona eius publicarent; perfugas et fugitivos, quos inquirendo vestigare potuerint, reddidisse, et de ea re missuros legatos Romam, qui senatui satisfacerent. Ducenta millia modium tritici Romam, ducenta ad exercitum in Macedoniam miserunt. 3 Inde in Numidiam ad reges profecti legati. Dona data Masinissæ mandataque edita. Equites mille Numidæ, quum 4 duo millia daret, accepti. Ipse in naves imponendos curavit et cum ducentis millibus modium tritici, ducentis hordei in 5 Macedoniam misit. Tertia legatio ad Verminam erat. Is ad primos fines regni legatis obviam progressus, ut scriberent 6 ipsi, quas vellent, pacis condiciones, permisit; omnem pacem bonam iustamque fore sibi cum populo Romano. Datæ leges pacis, iussusque ad eam confirmandam mittere legatos Romam. 20 Per idem tempus L. Cornelius Lentulus pro consule ex 2 Hispania rediit, Qui quum in senatu res ab se per multos annos fortiter feliciterque gestas exposuisset postulassetque, ut triumphanti sibi invehi liceret in urbem, res triumpho 3 dignas esse censebat senatus; sed exemplum a maioribus non accepisse, ut, qui neque dictator neque consul neque prætor 4 res gessisset, triumpharet; pro consule illum Hispaniam pro

« IndietroContinua »