Immagini della pagina
PDF
ePub

vinciam, non consulem aut prætorem obtinuisse.

Decurre- 5

batur tamen eo, ut ovans urbem iniret, intercedente Ti. Sempronio Longo tribuno plebis, qui nihilo magis id more maiorum aut ullo exemplo futurum diceret. Postremo victus consensu 6 patrum tribunus cessit, et ex senatus consulto L. Lentulus ovans urbem est ingressus. Argenti tulit [ex præda] quadra- 7 ginta tria millia pondo, auri duo millia quadringenta quinquaginta; militibus ex præda centum viginti asses divisit.

Iam exercitus consularis ab Arretio Ariminum traductus erat et quinque millia socium Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant. Itaque L. Furius, magnis itineribus 2 ab Arimino adversus Gallos Cremonam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit. Occasio egregie rei gerendæ fuit, si protinus de via 3 ad castra oppugnanda duxisset; palati passim vagabantur per 4 agros, nullo satis firmo relicto præsidio. Lassitudini militum pepercit, quod raptim ductum agmen erat. Galli clamore 5 suorum ex agris revocati, omissa præda, quæ in manibus erat, castra repetivere. Postero die in aciem progressi; nec Ro- 6 manus moram pugnandi fecit; sed vix spatium instruendi fuit; eo cursu hostes in proelium venerunt. Dextra ala (in alas 7 divisum socialem exercitum habebat) in prima acie locata est, in subsidiis duæ Romanæ legiones. M. Furius dextræ 8 alæ, legionibus M. Cæcilius, equitibus L. Valerius Flaccus (legati omnes erant) præpositi; prætor secum duos legatos, 9 C. Lætorium et P. Titinium, habebat, cum quibus circumspicere et obire ad omnes hostium subitos conatus posset. Primo Galli omni multitudine in unum locum connixi obruere 10 atque obterere sese dextram alam, quæ prima erat, sperarunt posse. Ubi id parum procedebat, circumire a cornibus et am- 11 plecti hostium aciem, quod multitudine adversus paucos facile videbatur, conati sunt. Id ubi vidit prætor, ut et ipse dila- 12 taret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra lævaque alæ, quæ in prima acie pugnabat, circumdat; ædemque Diovi vovit, si eo die hostes fudisset. L. Valerio imperat, ut parte una 13

Livius ex rec. Madvigii. V.

2

21

22

duarum legionum equites, altera sociorum equitatum in cornua 14 hostium emittat, nec circumire eos aciem patiatur; simul et ipse, ut extenuatam mediam diductis cornibus aciem Gallorum

vidit, signa inferre confertos milites et perrumpere ordines 15 iubet. Et cornua ab equitibus et medii a pedite pulsi, ac repente, quum in omni parte cæde ingenti sternerentur, Galli 16 terga verterunt fugaque effusa repetunt castra. Fugientes persecutus eques; mox et legiones insecutæ in castra impetum 17 fecerunt. Minus sex millia hominum inde effugerunt; cæsa aut capta supra quinque et triginta millia cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis, multa præda oneratis, 18 plus ducentis. Hamilcar dux Poenus eo prælio cecidit et tres imperatores nobiles Gallorum. Placentini captivi, ad duo millia liberorum capitum, redditi colonis. Magna victoria lætaque Romæ fuit; litteris allatis, supplicatio in triduum de2 creta est. Romanorum sociorumque ad duo millia eo prælio ceciderunt, plurimi dextræ alæ, in quam primo impetu vis 3 hostium ingens illata est. Quanquam per prætorem prope debellatum erat, consul quoque C. Aurelius, perfectis, quæ Romæ agenda fuerant, profectus in Galliam victorem exercitum a prætore accepit.

4 Consul alter quum autumno ferme exacto in provinciam 5 venisset, circa Apolloniam hibernabat. Ab classe, quæ Corcyræ subducta erat, C. Claudius triremesque Romanæ, sicut ante dictum est, Athenas missæ quum Piræum pervenissent, despondentibus iam animos sociis spem ingentem attulerant. 6 Nam et terrestres ab Corintho, quæ per Megara incursiones 7 in agros fieri solitæ erant, non fiebant, et prædonum a Chalcide naves, quæ non mare solum infestum, sed etiam omnes maritimos agros Atheniensibus fecerant, non modo Sunium superare, sed ne extra fretum Euripi quidem committere aperto 8 mari se audebant. Supervenerunt his tres Rhodiæ quadriremes, et erant Atticæ tres apertæ naves, ad tuendos maritimos agros comparatæ. Hac classe si urbs agrique Atheniensium defenderentur, satis in præsentia existimanti Claudio esse

maioris etiam rei fortuna oblata est. Exsules ab Chalcide regiorum iniuriis pulsi attulerunt, occupari Chalcidem sine certamine ullo posse; nam et Macedonas, quia nullus in pro- 2 pinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos, præsidio Macedonum fretos, custodiam urbis negligere. His auc- 3 toribus profectus, quanquam Sunium ita mature pervenerat, ut inde provehi ad primas angustias Eubœæ posset, ne superato promuntorio conspiceretur, classem in statione usque ad noctem tenuit. Primis tenebris movit, et tranquillo per- 4 vectus Chalcidem, paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit, alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente. Progressi inde ad frequentia ædificiis loca, custodibus inter- 5 fectis refractaque porta, ceteram multitudinem armatorum acceperunt. Inde in totam urbem discursum est, aucto etiam 6 tumultu, quod circa forum ignis tectis iniectus erat. Con- 7 flagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti apparatu machinarum tormentorumque. Cædes inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri cœpta est; nec ullo 8 iam, qui militaris ætatis esset, non aut cæso aut fugato, Sopatro etiam Acarnane, præfecto præsidii, interfecto, præda omnis primo in forum collata, deinde in naves imposita. Carcer etiam ab Rhodiis refractus emissique captivi, quos 9 Philippus tanquam in tutissimam custodiam condiderat. Statuis 10 inde regis deiectis truncatisque, signo receptui dato conscenderunt naves et Piræum, unde profecti erant, redierunt. Quod si tantum militum Romanorum fuisset, ut et Chalcis 11 teneri et non deseri præsidium Athenarum potuisset, magna res principio statim belli, Chalcis et Euripus adempta regi forent; nam ut terra Thermopylarum angustiæ Græciam, ita 12 mari fretum Euripi claudit.

Demetriade tum Philippus erat. Quo quum esset nuntiata clades sociæ urbis, quanquam serum auxilium perditis erat, tamen, quæ proxima auxilio est, ultionem petens, cum expeditis quinque millibus et trecentis equitibus ex- 2

23

24

templo profectus cursu prope Chalcidem contendit, haud3 quaquam dubius opprimi Romanos posse. A qua destitutus spe, nec quicquam aliud quam ad deforme spectaculum semirutæ ac fumantis sociæ urbis quum venisset, paucis vix, qui sepelirent bello absumptos, relictis, æque raptim, ac venerat, transgressus ponte Euripum per Boeotiam Athenas ducit, pari 4 incepto haud disparem eventum ratus responsurum. Et respondisset, ni speculator (hemerodromos vocant Græci, ingens die uno cursu emetientes spatium), contemplatus regium agmen ex specula quadam, prægressus nocte media Athenas pervenisset, 5 Idem ibi somnus eademque negligentia erat, quæ Chalcidem 6 dies ante paucos prodiderat. Excitati nuntio trepido et prætor Atheniensium et Dioxippus, præfectus cohortis mercede militantium auxiliorum, convocatis in forum militibus, tuba signum 7 ex arce dari iubent, ut hostes adesse omnes scirent. Ita undique ad portas, ad muros discurrunt. Paucas post horas Philippus, aliquanto tamen ante lucem, appropinquans urbi, conspectis luminibus crebris et fremitu hominum trepidantium, 8 ut in tali tumultu, exaudito sustinuit signa et considere ac conquiescere agmen iussit, vi aperta propalam usurus, quando 9 parum dolus profuerat. Ab Dipylo accessit. Porta ea, velut in ore urbis posita, maior aliquanto patentiorque quam ceteræ est, et intra eam extraque latæ viæ sunt, ut et oppidani 10 dirigere aciem a foro ad portam possent, et extra limes mille ferme passus longus, in Academiæ gymnasium ferens, pediti equitique hostium liberum spatium præberet. Eo limite Athenienses cum Attali præsidio et cohorte Dioxippi, acie intra 11 portam instructa, signa extulerunt. Quod ubi Philippus vidit, habere se hostes in potestate ratus et diu optata cæde (neque enim ulli Græcarum civitatium infestior erat) expleturum, 12 cohortatus milites, ut se intuentes pugnarent scirentque, ibi signa, ibi aciem esse debere, ubi rex esset, concitat equum, 13 non ira tantum, sed etiam gloria elatus, quod, ingenti turba completis etiam ad spectaculum muris, conspici se pugnantem Aliquantum ante aciem cum equitibus

14 egregium ducebat.

paucis evectus in medios hostes ingentem quum suis ardorem, tum pavorem hostibus iniecit. Plurimos manu sua cominus 15 eminusque vulneratos compulsosque in portam consecutus et ipse, quum maiorem in angustiis trepidantium edidisset cædem, in temerario incepto tutum tamen receptum habuit, quia, qui 16 in turribus portæ erant, sustinebant tela, ne in permixtos hostibus suos coniicerent. Intra muros deinde tenentibus 17 milites Atheniensibus, Philippus, signo receptui dato, castra ad Cynosarges (templum Herculis gymnasiumque et lucus erat circumiectus) posuit. Sed et Cynosarges et Lyceum et quic- 18 quid sancti amœnive circa urbem erat, incensum est, dirutaque non tecta solum, sed etiam sepulcra, nec divini humanive iuris quicquam præ impotenti ira est servatum.

Postero die quum primo clausæ fuissent portæ, deinde 25 subito apertæ, quia præsidium Attali ab Ægina Romanique ab Piræo intraverant urbem, castra ab urbe retulit rex tria

ferme millia passuum. Inde Eleusinem profectus spe impro- 2 viso templi castellique, quod et imminet et circumdatum est templo, capiendi, quum haudquaquam neglectas custodias animadvertisset et classem a Piræo subsidio venire, omisso incepto Megara ac protinus Corinthum ducit; et quum Argis Achæorum concilium esse audisset, inopinantibus Achæis contioni ipsi supervenit. Consultabant de bello adversus Nabim, 3 tyrannum Lacedæmoniorum, qui, tralato imperio a Philopomene ad Cycliadam, nequaquam parem illi ducem, dilapsa cernens Achæorum auxilia, redintegraverat bellum agrosque finitimorum vastabat et iam urbibus quoque erat terribilis. Adversus hunc hostem quum, quantum ex quaque civitate 4 militum scriberetur, consultarent, Philippus dempturum se eis curam, quod ad Nabim et Lacedæmonios attineret, pollicitus, nec tantum agros sociorum populationibus prohibiturum, sed 5 terrorem omnem belli in ipsam Laconicam, ducto eo extemplo exercitu, tralaturum. Hæc oratio quum ingenti assensu 6 hominum acciperetur, „Ita tamen æquum est" inquit, „me vestra meis armis tutari, ne mea interim nudentur præsidiis.

« IndietroContinua »