Immagini della pagina
PDF
ePub

26

7 Itaque, si vobis videtur, tantum parate militum, quantum ad Oreum et Chalcidem et Corinthum tuenda satis sit, ut, meis ab tergo tutis, securus bellum Nabidi inferam et Lacedæmoniis." 8 Non fefellit Achæos, quo spectasset tam benigna pollicitatio auxiliumque oblatum adversus Lacedæmonios; id quæri, ut obsidem Achæorum iuventutem educeret ex Peloponneso ad 9 illigandam Romano bello gentem. Et id quidem coarguere Cycliadas prætor Achæorum nihil attinere ratus, id modo quum dixisset, non licere legibus Achæorum de aliis rebus 10 referre, quam propter quas convocati essent, decreto de exercitu parando adversus Nabim facto, concilium fortiter ac libere habitum dimisit, inter assentatores regios ante eam diem 11 habitus. Philippus magna spe depulsus, voluntariis paucis militibus conscriptis, Corinthum atque in Atticam terram rediit.

Per eos ipsos dies, quibus Philippus in Achaia fuit, Philocles præfectus regius ex Euboea profectus cum duobus millibus Thracum Macedonumque ad depopulandos Atheniensium fines regione Eleusinis saltum Citharonis transcendit. 2 Inde dimidia parte militum ad prædandum passim per agros dimissa, cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno 3 consedit, ut, si ex castello ab Eleusine in prædantes suos impetus fieret, repente hostes effusos ex improviso adoriretur. 4 Non fefellere insidiæ. Itaque revocatis, qui discurrerant ad prædandum, militibus instructisque, ad oppugnandum castellum Eleusinem profectus cum multis inde vulneribus recessit, Phi5 lippoque se venienti ex Achaia coniunxit. Tentata et ab ipso rege oppugnatio eiusdem castelli est; sed naves Romanæ a Piræo venientes intromissumque præsidium absistere incepto 6 coegerunt. Diviso deinde exercitu, rex cum parte Philoclem Athenas mittit, cum parte Piræum pergit, ut, dum Philocles subeundo muros et comminanda oppugnatione contineret urbe Athenienses, ipsi Piræum levi cum præsidio relictum expug7 nandi facultas esset. Ceterum nihilo ei Piræi quam Eleu8 sinis facilior, iisdem fere defendentibus, oppugnatio fuit. A

Pirao Athenas repente duxit.

Inde eruptione subita peditum

equitumque inter angustias semiruti muri, qui brachiis duobus Piræum Athenis iungit, repulsus, omissa oppugnatione urbis, 9 diviso cum Philocle rursus exercitu, ad agros vastandos profectus, quum priorem populationem sepulcris circa urbem diruendis exercuisset, ne quid inviolatum relinqueret, templa 10 deum, quæ pagatim sacrata habebant, dirui atque incendi iussit; et ornata eo genere operum eximie terra Attica et copia 11 domestici marmoris et ingeniis artificum præbuit huic furori materiam. Neque enim diruere modo ipsa templa ac simu- 12 lacra evertere satis habuit, sed lapides quoque, ne integri cumularent ruinas, frangi iussit. Et postquam non tam ira 13 satiata, quam iræ exercendæ materia deerat, agro hostium in Boeotiam excessit, nec aliud quicquam dignum memoria in Græcia egit.

Consul Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyrra- 27 chium ad Apsum flumen habebat castra, quo arcessitum L. Apustium legatum cum parte copiarum ad depopulandos hostium fines mittit. Apustius extrema Macedoniæ popu- 2 latus, Corrhago et Gerrunio et Orgesso castellis primo impetu captis, ad Antipatream, in faucibus angustis sitam urbem, venit. Ac primo evocatos principes ad colloquium, ut fidei 3 Romanorum se committerent, pellicere est conatus; deinde ubi magnitudine ac moenibus situque urbis freti dicta aspernabantur, vi atque armis adortus expugnavit, puberibusque inter- 4 fectis, præda omni militibus concessa, diruit muros atque urbem incendit. Hic metus Codrionem, satis validum et 5 munitum oppidum, sine certamine ut dederetur Romanis, effecit. Præsidio ibi relicto, Cnidus (nomen propter alteram in 6 Asia urbem quam oppidum notius) vi capitur. Revertentem legatum ad consulem cum satis magna præda Athenagoras quidam, regius præfectus, in transitu fluminis a novissimo agmine adortus, postremos turbavit. Ad quorum clamorem 7 et trepidationem quum revectus equo propere legatus signa convertisset et, coniectis in medium sarcinis, aciem direxisset,

28

non tulere impetum Romanorum militum regii. 8 occisi, plures capti. Legatus, incolumi exercitu consulem, remittitur inde extemplo ad classem.

Multi ex iis

reducto ad

Hac satis felici expeditione bello commisso, reguli ac principes accola Macedonum in castra Romana veniunt, Pleuratus Scerdilædi filius et Amynander Athamanum rex et ex 2 Dardanis Bato Longari filius; bellum suo nomine Longarus cum Demetrio, Philippi patre, gesserat. Pollicentibus auxilia respondit consul, Dardanorum et Pleurati opera, quum exer3 citum in Macedoniam induceret, se usurum; Amynandro Ætolos concitandos ad bellum attribuit. Attali legatis (nam ii quoque per id tempus venerant) mandat, ut Eginæ rex, ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur, qua adiuncta bello 4 maritimo, sicut ante, Philippum urgeret. Ad Rhodios quoque missi legati, ut capesserent partem belli. Nec Philippus segnius 5 (iam enim in Macedoniam pervenerat) apparabat bellum. Filium Persea, puerum admodum, datis ex amicorum numero, qui ætatem eius regerent, cum parte copiarum ad obsidendas an6 gustias, quæ ad Pelagoniam sunt, mittit. Sciathum et Peparethum, haud ignobiles urbes, ne classi hostium prædæ ac præmio essent, diruit. Ad Ætolos mittit legatos, ne gens inquieta adventu Romanorum fidem mutaret.

29 Concilium Ætolorum stata die, quod Panætolium vocant, futurum erat. Huic ut occurrerent, et regis legati iter accelerarunt, et a consule missus L. Furius Purpurio legatus 2 venit; Atheniensium quoque legati ad id concilium occurrerunt. Primi Macedones, cum quibus recentissimum foedus erat, au3 diti sunt. Qui nulla nova re nihil se novi habere, quod afferrent, dixerunt; quibus enim de causis, experta inutili societate Romana, paćem cum Philippo fecissent, compositam semel 4 pacem servare eos debere. „An imitari“ inquit unus ex legatis ,,Romanorum licentiam, an levitatem dicam, mavultis? qui quum legatis vestris Romæ responderi ita iussissent:,,Quid ad nos venitis, Ætoli, sine quorum auctoritate pacem cum Philippo 5 fecistis ?" iidem nunc, ut bellum secum adversus Philippum ge

ratis, postulant, et antea propter vos et pro vobis arma sumpta , adversus eum simulabant, nunc vos in pace esse cum Philippo prohibent. Messanæ ut auxilio essent, primo in Siciliam 6 transcenderunt; iterum, ut Syracusas oppressas ab Carthaginiensibus in libertatem eximerent; et Messanam et Syracusas 7 et totam Siciliam ipsi habent, vectigalemque provinciam securibus et fascibus subiecerunt. Scilicet, sicut vos Naupacti 8 legibus vestris per magistratus a vobis creatos concilium habetis, socium hostemque libere, quem velitis, lecturi, pacem ac bellum arbitrio habituri vestro, sic Siculorum civitatibus Syracusas aut Messanam aut Lilybæum indicitur concilium. Prætor 9 Romanus conventus agit; eo imperio evocati conveniunt; excelso in suggestu superba iura reddentem, stipatum lictoribus vident; virgæ tergo, secures cervicibus imminent; et quotannis alium atque alium dominum sortiuntur. Nec id mirari debent 10 aut possunt, quum Italiæ urbes, Regium, Tarentum, Capuam, ne finitimas, quarum ruinis crevit urbs Roma, nominem, eidem subiectas videant imperio. Capua quidem sepulcrum ac mo- 11 numentum Campani populi, elato et extorri eiecto ipso populo, superest, urbs trunca, sine senatu, sine plebe, sine magistratibus, prodigium relicta, crudelius habitanda, quam si deleta foret. Furor est, si alienigenæ homines, plus lingua et mori- 12 bus et legibus quam maris terrarumque spatio discreti, hæc tenuerint, sperare quicquam eodem statu mansurum. Philippi 13 regnum officere aliquid videtur libertati vestræ, qui, quum merito vestro vobis infensus esset, nihil a vobis ultra quam pacem petiit, fidemque hodie pacis pactæ desiderat. Assuefacite 14 his terris legiones externas et iugum accipite; sero ac nequicquam, quum dominum Romanum habebitis, socium Philippum quaretis. Ætolos, Acarnanas, Macedonas, eiusdem linguæ 15 homines, leves ad tempus ortæ causæ disiungunt coniunguntque; cum alienigenis, cum barbaris æternum omnibus Græcis bellum est eritque; natura enim, quæ perpetua est, non mutabilibus in diem causis hostes sunt. Sed unde cœpit oratio mea, ibi 16 desinet. Hoc eodem loco iidem homines de eiusdem Philippi

30

31

pace triennio ante decrevistis, iisdem improbantibus eam pacem Romanis, qui nunc pactam et compositam turbare volunt. In qua consultatione nihil fortuna mutavit, cur vos mutetis, non video."

Secundum Macedonas, ipsis Romanis ita concedentibus iubentibusque, Athenienses, qui fœda passi iustius in crudelitatem 2 sævitiamque regis invehi poterant, introducti sunt. Deploraverunt vastationem populationemque miserabilem agrorum; neque id se queri, quod hostilia ab hoste passi forent; esse 3 enim quædam belli iura, quæ ut facere, ita pati sit fas; sata exuri, dirui tecta, prædas hominum pecorumque agi, misera 4 magis quam indigna patienti esse; verum enimvero id se queri, quod is, qui Romanos alienigenas et barbaros vocet, adeo omnia simul divina humanaque iura polluerit, ut priore populatione cum infernis deis, secunda cum superis bellum 5 nefarium gesserit. Omnia sepulcra monumentaque diruta esse in finibus suis, omnium nudatos manes, nullius ossa terra tegi. 6 Delubra sibi fuisse, quæ quondam pagatim habitantes in parvis illis castellis vicisque consecrata ne in unam urbem quidem 7 contributi maiores sui deserta reliquerint. Circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes; semusta, truncata simulacra deum inter prostratos iacere postes tem8 plorum. Qualem terram Atticam fecerit, exornatam quondam opulentamque, talem eum, si liceat, Ætoliam Græciamque om9 nem facturum. Urbis quoque suæ similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani subvenissent. Eodem enim scelere urbem colentes deos præsidemque arcis Minervam petitam, eodem Eleusine Cereris templum, eodem Piræi Iovem Miner10 vamque; sed ab eorum non templis modo, sed etiam moenibus

vi atque armis repulsum in ea delubra, quæ sola religione tuta 11 fuerint, sævisse. Itaque se orare atque obsecrare Ætolos, ut miseriti Atheniensium, ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos plurimum possent, bellum susciperent.

Tum Romanus legatus: „Totam orationis meæ formam Ma2 cedones primum, deinde Athenienses mutarunt. Nam et Ma

« IndietroContinua »