Immagini della pagina
PDF
ePub

cedones, quum ad conquerendas Philippi iniurias in tot socias nobis urbes venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem, effecerunt, et Athenienses in 3 deos inferos superosque nefanda atque inhumana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt, quod obiicere ultra possim? Eadem hæc Cianos, Abydenos, Eneos, 4 Maronitas, Thasios, Parios, Samios, Larisenses, Messenios hinc ex Achaia existimate queri, graviora acerbioraque eos, quibus nocendi maiorem facultatem habuit. Nam quod ad ea attinet, 5 quæ nobis obiecit, nisi gloria digna sunt, fateor ea defendi non posse. Regium et Capuam et Syracusas nobis obiecit. Regium Pyrrhi bello legio a nobis, Reginis ipsis, ut mitteremus, 6 orantibus, in præsidium missa urbem, ad quam defendendam missa erat, per scelus possedit. Comprobavimus ergo id facinus? 7 An bello persecuti sceleratam legionem, in potestatem nostram redactam, tergo et cervicibus poenas sociis pendere quum coegissemus, urbem, agros suaque omnia cum libertate legibusque Reginis reddidimus? Syracusanis oppressis ab externis tyrannis, 8 quo indignius esset, quum tulissemus opem, et fatigati prope per triennium terra marique urbe munitissima oppugnanda essemus, quum iam ipsi Syracusani servire tyrannis quam capi a nobis mallent, captam iisdem armis et liberatam urbem reddidimus. Neque infitias imus, Siciliam provinciam nostram 9 esse et civitates, quæ in parte Carthaginiensium fuerunt et uno animo cum illis adversus nos bellum gesserunt, stipendiarias nobis ac vectigales esse; quin contra hoc et vos et omnes gentes scire volumus, pro merito cuique erga nos fortunam esse. An Campanorum pœnæ, de qua ne ipsi quidem queri 10 possunt, nos pæniteat? Hi homines, quum pro iis bellum adversus Samnites per annos prope septuaginta cum magnis nostris cladibus gessissemus, ipsos fœdere primum, deinde 11 connubio atque cognationibus, postremo civitate nobis coniunxissemus, tempore nostro adverso primi omnium Italiæ popu- 12 lorum, præsidio nostro fœde interfecto, ad Hannibalem defecerunt; deinde indignati se obsideri a nobis, Hannibalem ad

32

13 oppugnandam Romam miserunt.

Horum si neque urbs ipsa neque homo quisquam superesset, quis id durius quam pro 14 merito ipsorum statutum indignari posset? Plures sibimet ipsi conscientia scelerum mortem consciverunt quam ab nobis supplicio affecti sunt. Ceteris ita oppidum, ita agros ademimus, 15 ut agrum locumque ad habitandum daremus, urbem innoxiam stare incolumem pateremur, ut, qui hodie videat eam, nullum oppugnatæ captæve ibi vestigium inveniat. Sed quid ego Capuam dico, quum Carthagini victa pacem ac libertatem de16 derimus? Magis illud est periculum, ne nimis facile victis. ignoscendo plures ob id ipsum ad experiundam adversus nos 17 fortunam belli incitemus. Hæc pro nobis dicta sint, hæc adversus Philippum, cuius domestica parricidia et cognatorum amicorumque cædes et libidinem inhumaniorem prope quam crudelitatem vos, quo propiores Macedoniæ estis, melius nostis. 18 Quod ad vos attinet, Ætoli, nos prò vobis bellum suscepimus adversus Philippum, vos sine nobis cum eo pacem fecistis. 19 Et forsitan dicatis, bello Punico occupatis nobis, coactos metu vos leges pacis ab eo, qui tum plus poterat, accepisse. Et nos, quum alia maiora urgerent, depositum a vobis bellum et ipsi 20 omisimus. Nunc et nos, deum benignitate Punico perfecto bello, totis viribus nostris in Macedoniam incubuimus, et vobis restituendi vos in amicitiam societatemque nostram fortuna oblata est, nisi perire cum Philippo quam vincere cum Romanis mavultis."

Hæc dicta ab Romano quum essent, inclinatis omnium animis ad Romanos, Damocritus prætor Ætolorum, pecunia, ut fama est, ab rege accepta, nihil aut huic aut illi parti 2 assensus, rem magni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam quam celeritatem dixit; celerem enim pænitentiam, sed eandem seram atque inutilem sequi, quum præcipitata raptim consilia neque revocari neque in integrum restitui possint. 3 Deliberationis eius, cuius ipse maturitatem exspectandam putaret, tempus ita iam nunc statui posse: quum legibus cautum esset, ne de pace belloque nisi in Panatolico

et Pylaico concilio ageretur, decernerent extemplo, ut prætor 4 sine fraude, quum de bello et pace agere velit, advocet concilium, et quod tum referatur decernaturque, ut perinde ius ratumque sit, ac si in Panatolico aut Pylaico concilio actum esset. Dimissis ita suspensa re legatis, egregie consultum 5 genti aiebat; nam utrius partis melior fortuna belli esset, ad eius societatem inclinaturos. Hæc in concilio Ætolorum acta.

Philippus impigre terra marique parabat bellum. Navales copias Demetriadem in Thessaliam contrahebat; Atta- 2 lum Romanamque classem principio veris ab Egina ratus moturos, navibus maritimæque oræ præfecit Heraclidam, quem et ante præfecerat. Ipse terrestres copias comparabat, magna 3 se duo auxilia Romanis detraxisse credens, ex una parte Ætolos, ex altera Dardanos, faucibus ad Pelagoniam a filio Perseo interclusis. Ab consule non parabatur, sed gerebatur 4 iam bellum. Per Dassaretiorum fines exercitum ducebat, frumentum, quod ex hibernis extulerat, integrum vehens, quod in usum militi satis esset, præbentibus agris. Oppida vicique 5 partim voluntate, partim metu se tradebant; quædam vi expugnata; quædam deserta, in montes propinquos refugientibus barbaris, inveniebantur. Ad Lyncum stativa posuit prope 6 flumen Bevum; inde frumentatum circa horrea Dassaretiorum mittebat. Philippus consternata quidem omnia circa pavoremque ingentem hominum cernebat; sed parum gnarus, quam partem petisset consul, alam equitum ad explorandum, quonam hostes iter intendissent, misit. Idem error apud consu- 7 lem erat; movisse ex hibernis regem sciebat, quam regionem petisset, ignorans. Is quoque speculatum miserat equites. Hæ duæ alæ ex diverso, quum diu incertis itineribus vagatæ per Dassaretios essent, tandem in unum iter convenerunt. Neutros fefellit, ut fremitus procul hominum equorumque ex- 8 auditus est, hostes appropinquare. Itaque priusquam in conspectum venirent, equos armaque expedierant; nec mora, ubi primum hostem videre, concurrendi facta est. Forte et nu- 9

33

1

34

mero et virtute, utpote lecti utrinque, haud impares æquis viribus per aliquot horas pugnarunt; fatigatio ipsorum equo10 rumque incerta victoria diremit prœlium. Macedonum quadraginta equites, Romanorum quinque et triginta ceciderunt. Neque eo magis explorati quicquam, in qua regione castra hostium essent, aut illi ad regem aut hi ad consulem retule11 runt; per transfugas cognitum est, quos levitas ingeniorum ad cognoscendas hostium res in omnibus bellis præbet.

Philippus aliquid et ad caritatem suorum et ut promp2 tius pro eo periculum adirent, ratus profecturum se, si equitum, qui ceciderant in expeditione, sepeliendorum curam habuisset, afferri eos in castra iussit, ut conspiceretur ab omni3 bus funeris honos. Nihil tam incertum nec tam inestimabile est quam animi multitudinis. Quod promptiores ad subeundam omnem dimicationem videbatur facturum, id metum pigri4 tiamque incussit. Nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta vulnera vidissent, cum Græcis Illyriisque pugnare assueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora, brachiis cum humero abscisis, aut, tota cervice desecta, divisa a corpore capita patentiaque viscera et fœditatem aliam vulnerum vide5 runt, adversus quæ tela quosque viros pugnandum foret, pavidi vulgo cernebant. Ipsum quoque regem terror cepit, 6 nondum iusto prœlio cum Romanis congressum. Itaque revocato filio præsidioque, quod in faucibus Pelagoniæ erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dardanisque iter in Mace7 doniam patefecit. Ipse cum viginti millibus peditum, duobus millibus equitum, ducibus transfugis ad hostem profectus, paulo plus mille passus a castris Romanis tumulum propin8 quum Athaco fossa ac vallo communivit; ac subiecta cernens Romana castra, admiratus esse dicitur et universam speciem castrorum et descripta suis quæque partibus quum tendentium ordine, tum itinerum intervallis, et negasse barbarorum ea 9 castra ulli videri posse. Biduum consul et rex, alter alterius conatus expectantes, continuere suos intra vallum; tertio die 35 Romanus omnes in aciem copias eduxit. Rex [vero], tam

rent.

celerem aleam universi certaminis timens, quadringentos Tralles (Illyriorum id, sicut alio diximus loco, est genus) et Cretenses trecentos, addito his peditibus pari numero equitum, cum duce Athenagora, uno ex purpuratis, ad lacessendos hostium equites misit; ab Romanis autem (aberat acies eorum 2 paulo plus quingentos passus) velites et equitum duæ ferme alæ emissæ, ut numero quoque eques pedesque hostem æquaCredere regii genus pugnæ, quo assueverant, fore, ut 3 equites in vicem insequentes refugientesque nunc telis uterentur, nunc terga darent, Illyriorum velocitas ad excursiones et impetus subitos usui esset, Cretenses in invehentem se effuse hostem sagittas coniicerent. Turbavit hunc ordinem pugnandi 4 non acrior quam pertinacior impetus Romanorum; nam haud 5 secus quam si tota acie dimicarent, et velites, emissis hastis, cominus gladiis rem gerebant, et equites, ut semel in hostem evecti sunt, stantibus equis, partim ex ipsis equis, partim desilientes immiscentesque se peditibus pugnabant. Ita nec 6 eques regius equiti par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes concursator et vagus et prope seminudus genere armorum veliti Romano parmam gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et ad hostem petendum armato. Non 7 tulere itaque dimicationem, nec alia re quam velocitate tutantes se in castra refugerunt.

Uno deinde intermisso die, quum omnibus copiis equitum 36 levisque armaturæ pugnaturus rex esset, nocte cætratos, quos peltastas vocant, loco opportuno inter bina castra in insidiis abdiderat, præceperatque Athenagoræ et equitibus, ut, si 2 aperto prœlio procederet res, uterentur fortuna, si minus, cedendo sensim ad insidiarum locum hostem pertraherent. Et 3 equitatus quidem cessit; duces cætratæ cohortis, non satis exspectato signo, ante tempus excitatis suis, occasionem bene gerendæ rei amisere. Romanus et aperto prœlio victor et tu- 4 tus a fraude insidiarum in castra sese recepit.

Postero die consul omnibus copiis in aciem descendit, ante prima signa locatis elephantis, quo auxilio tum primum

« IndietroContinua »