Immagini della pagina
PDF
ePub

Romani, quia captos aliquot bello Punico habebant, usi sunt. 5 Ubi latentem intra vallum hostem vidit, in tumulos quoque ac sub ipsum vallum exprobrans metum successit. Postquam ne tum quidem potestas pugnandi dabatur, quia ex tam propinquis stativis parum tuta frumentatio erat, dispersos milites 6 per agros equitibus extemplo invasuris, octo fere inde millia, intervallo tutiorem frumentationem habiturus, castra ad Otto7 lobum (id est loco nomen) movit. Quum in propinquo agro frumentarentur Romani, primo rex intra vallum suos tenuit, 8 ut cresceret simul [et] negligentia cum audacia hosti. Ubi effusos vidit, cum omni equitatu et Cretensium auxiliaribus, quantum equitem velocissimi pedites cursu æquare poterant, citato profectus agmine inter castra Romana et frumentatores 9 constituit signa. Inde copiis divisis, partem ad consectandos vagos frumentatores emisit, dato signo, ne quem vivum relinquerent; cum parte ipse substitit itineraque, quibus ad castra 10 recursuri videbantur hostes, obsedit. Iam passim cædes ac fuga erat, necdum quisquam in castra Romana nuntius cladis pervenerat, quia refugientes in regiam stationem incidebant, 11 et plures ab obsidentibus vias quam ab emissis ad cædem interficiebantur. Tandem inter medias hostium stationes elapsi quidam trepidi tumultum magis quam certum nuntium intu37 lerunt castris. Consul, equitibus iussis, qua quisque posset, opem ferre laborantibus, ipse legiones e castris educit et ag2 mine quadrato ad hostem ducit. Dispersi equites per agros quidam aberrarunt, decepti clamoribus aliis ex alio exsistentibus loco, pars obvios habuerunt hostes. Pluribus locis simul 3 pugna cœpit. Regia statio atrocissimum prælium edebat; nam et ipsa multitudine equitum peditumque prope iusta acies erat, et Romanorum, quia medium obsederat iter, plurimi in 4 eam inferebantur. Eo quoque superiores Macedones erant, quod et rex ipse hortator aderat et Cretensium auxiliares multos ex improviso vulnerabant, conferti præparatique in 5 dispersos et effusos pugnantes. Quod si modum in insequendo habuissent, non in præsentis modo certaminis gloriam, sed in

summam etiam belli profectum foret; nunc aviditate cædis 6 intemperantius secuti, in prægress as cum tribunis militum cohortes Romanas incidere, et fugiens eques, ut primo signa 7 suorum vidit, convertit in effusum hostem equos, versaque momento temporis fortuna pugnæ est, terga dantibus, qui modo secuti erant. Multi cominus congressi, multi fugientes inter- 8 fecti; nec ferro tantum periere, sed in paludes quidam coniecti profundo limo cum ipsis equis hausti sunt. Rex quoque in 9 periculo fuit; nam ruente saucio equo præceps ad terram datus haud multum afuit, quin iacens opprimeretur. Saluti fuit eques, 10 qui raptim ipse desiluit pavidumque regem in equum subiecit. Ipse, quum pedes æquare cursu fugientes non posset equites, ab hostibus ad casum regis concitatis confossus perit. Rex 11 circumvectus paludes per vias inviaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem evasurum, per

Ducenti Macedonum equites eo prælio periere, centum 12 ferme capti; octoginta admodum ornati equi, spoliis simul armorum relatis, abducti.

Fuere, qui hoc die regem temeritatis, consulem segnitiæ 38 accusarent; nam et Philippo quiescendum fuisse, quum paucis diebus hostes, exhausto circa omni agro, ad ultimum inopiæ venturos sciret, et consulem, quum equitatum hostium levemque 2 armaturam fudisset ac prope regem ipsum cepisset, protinus ad castra hostium ducere debuisse; nec enim mansuros ita 3 perculsos hostes fuisse, debellarique momento temporis potuisse. Id dictu quam re, ut pleraque, facilius erat. Nam si omnibus 4 peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, quum omnes victi metuque perculsi ex prælio intra vallum protinus inde supervadentem munimenta victorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex; quum vero integræ 5 copiæ peditum in castris mansissent, stationes ante portas præsidiaque disposita essent, quid, nisi ut temeritatem regis, effuse paulo ante secuti perculsos equites, imitaretur, profecisset? Neque enim ne regis quidem primum consilium, quo impetum 6 in frumentatores palatos per agros fecit, reprehendendum foret,

Livius ex rec. Madvigii. V.

3

39

7 si modum prosperæ pugnæ imposuisset. Eo quoque minus est mirum, tentasse eum fortunam, quod fama erat, Pleuratum Dardanosque ingentibus copiis profectos domo iam in Macedo8 niam transcendisse; quibus si undique circumventus copiis foret, 9 sedentem Romanum debellaturum credi poterat. Itaque secundum duas adversas equestres pugnas multo minus tutam moram in iisdem stativis fore Philippus ratus, quum abire inde et fallere abiens hostem vellet, caduceatore sub occasum solis 10 misso ad consulem, qui indutias ad sepeliendos equites peteret, frustratus hostem, secunda vigilia, multis ignibus per tota castra relictis, silenti agmine abit.

Corpus iam curabat consul, quum, venisse caduceatorem 2 et quid venisset, nuntiatum est. Responso tantum dato, mane postero die fore copiam conveniendi, id quod quæsitum erat, nox dieique insequentis pars ad præcipiendum iter Philippo data est. Montes, quam viam non ingressurum gravi agmine 3 Romanum sciebat, petit. Consul, prima luce caduceatore datis indutiis dimisso, haud ita multo post abisse hostem quum sensisset, ignarus, qua sequeretur, iisdem stativis frumentando 4 dies aliquot consumpsit. Stuberram deinde petit atque ex Pelagonia frumentum, quod in agris erat, convexit. Inde ad Pluinnam est progressus, nondum comperto, quam regionem 5 hostes petissent. Philippus quum primo ad Bruanium stativa habuisset, profectus inde transversis limitibus terrorem præbuit subitum hosti. Movere itaque ex Pluinna Romani et ad Os6 phagum flumen posuerunt castra. Rex haud procul inde et ipse vallo super ripam amnis ducto (Erigonum incolæ vocant) 7 consedit. Inde satis comperto, Eordæam petituros Romanos, ad occupandas angustias, ne superare hostes artis faucibus inclusum 8 aditum possent, præcessit. Ibi alia vallo, alia fossa, alia lapidum congerie, ut pro muro essent, alia arboribus obiectis, ut aut locus postulabat aut materia suppeditabat, propere 9 permuniit atque, ut ipse rebatur, viam suapte natura difficilem obiectis per omnes transitus operibus inexpugnabilem fecit. 10 Erant pleraque silvestria circa, incommoda phalangi maxime

Macedonum, quæ, nisi ubi prælongis hastis velut vallum ante
clipeos obiecit, quod ut fiat, libero campo opus est, nullius
admodum usus est. Thracas quoque rumpiæ, ingentis et ipsæ 11
longitudinis, inter obiectos undique ramos impediebant. Cre- 12
tensium nna cohors non inutilis erat; sed ea quoque ipsa ut,
si quis impetum faceret, in patentem vulneri equum equitemque
sagittas coniicere poterat, ita adversus scuta Romana nec ad
traiiciendum satis magnam vim habebat, nec aperti quicquam
erat, quod peterent. Itaque id ut vanum teli genus senserunt 13
esse, saxis passim tota valle iacentibus incessebant hostem.
Ea maiore cum sonitu quam vulnere ullo pulsatio scutorum
parumper succedentes Romanos tenuit; deinde, iis quoque 14
spretis, partim testudine facta per adversos vadunt hostes,
partim brevi circuitu quum in iugum collis evasissent, trepidos 15
ex præsidiis stationibusque Macedonas deturbant et, ut in locis
impeditis difficili fuga, plerosque etiam obtruncant. Ita angu- 40
stiæ minore certamine, quam quod animis proposuerant, supe-
ratæ et in Eordæam perventum, ubi pervastatis passim agris
in Elimiam se recepit. Inde impetum in Orestidem facit, et
oppidum Celetrum est aggressus, in pæninsula situm; lacus 2
monia cingit; angustis faucibus unum ex continenti iter est.
Primo situ ipso freti, clausis portis, abnuere imperium; deinde 3
postquam signa ferri ac testudine succedi ad portam obsessas-
que fauces agmine hostium viderunt, priusquam experirentur
certamen, metu in deditionem venerunt. Ab Celetro in Das- 4
saretios processit, urbemque Pelion vi cepit. Servitia inde
cum cetera præda abduxit, libera capita sine pretio dimisit,
oppidumque iis reddidit, præsidio valido imposito; nam et sita 5
opportune urbs erat ad impetus in Macedoniam faciendos.
Ita peragratis hostium agris, consul in loca pacata ad Apol- 6
loniam, unde orsus bellum erat, copias reduxit.

Philippum averterant Ætoli et Athamanes et Dardani et 7
Adversus Darda- 8

tot bella repente alia ex aliis locis exorta.

nos, iam recipientes ex Macedonia sese, Athenagoran cum expeditis peditibus ac maiore parte equitatus misit, iussum

41

instare ab tergo abeuntibus et carpendo postremum agmen 9 segniores eos ad movendos domo exercitus efficere. Ætolos Damocritus prætor, qui moræ ad decernendum bellum ad Naupactum [auctor] fuerat, idem proximo concilio ad arma conciverat post famam equestris ad Ottolobum pugnæ Dardanorumque et Pleurati cum Illyriis transitum in Macedoniam, 10 ad hoc classis Romanæ adventum Oreum et super circumfusas tot Macedoniæ gentes maritimam quoque instantem obsidionem. Hæ causæ Damocritum Ætolosque restituerant Romanis, et Amynandro rege Athamanum adiuncto profecti, Cercinium 2 obsedere. Clauserant portas, incertum, vi an voluntate, quia 3 regium habebant præsidium; ceterum intra paucos dies captum est Cercinium atque incensum; qui superfuerunt e magna clade, 4 liberi servique inter ceteram prædam abducti. Is timor omnes, qui circumcolunt Boben paludem, relictis urbibus, montes 5 coegit petere. Ætoli inopia prædæ inde aversi in Perrhæbiam ire pergunt. Cyretias ibi vi capiunt fœdeque diripiunt; qui Malceam incolunt, voluntate in deditionem societatemque accepti. 6 Ex Perrhæbia Gomphos petendi Amynander auctor erat; et mminet Athamania huic urbi, videbaturque expugnari sine 7 magno certamine posse. Ætoli campos Thessaliæ opimos ad prædam petiere, sequente, quanquam non probante Amynandro nec effusas populationes Ætolorum nec castra, quo fors tulisset 8 loco, sine ullo discrimine aut cura muniendi posita. Itaque ne temeritas eorum negligentiaque sibi ac suis etiam cladis alicuius causa esset, quum campestribus locis subiicientes eos castra 9 Pharcadoni urbi videret, ipse paulo plus mille passuum inde 10 tumulum suis, quamvis levi munimento tutum, cepit. Quum Ætoli, nisi quod populabantur, vix meminisse viderentur, se in agro hostium esse, alii palati semermes vagarentur, alii in castris sine stationibus per somnum vinumque dies noctibus 11 æquarent, Philippus inopinantibus advenit. Quem quum adesse refugientes ex agris quidam pavidi nuntiassent, trepidare Damocritus ceterique duces (et erat forte meridianum tempus, 12 quo plerique graves cibo sopiti iacebant), excitare alii alios,

« IndietroContinua »