Immagini della pagina
PDF
ePub

iubere arma capere, alios dimittere ad revocandos, qui palati per agros prædabantur; tantaque trepidatio fuit, ut sine gladiis quidam equitum exirent, loricas plerique non induerent. Ita 13 raptim educti, quum sexcentorum ægre simul equites peditesque numerum explessent, incidunt in regium equitatum numero, armis animisque præstantem. Itaque primo impetu fusi, vix 14 tentato certamine, turpi fuga repetunt castra; cæsi captique, quos equites ab agmine fugientium interclusere. Philippus 42 iam suis vallo appropinquantibus receptui cani iussit; fatigatos enim equos virosque non tam prœlio quam itineris simul longitudine, simul præpropera celeritate habebat. Itaque turmatim 2 equites, in vicem manipulos levis armaturæ aquatum ire et prandere iubet; alios in statione armatos retinet, opperiens 3 agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum. Quod ubi advenit, et ipsis imperatum, ut, statutis signis 4 armisque ante se positis, raptim cibum caperent binis ternisve summum ex manipulis aquandi causa missis; interim eques cum levi armatura paratus instructusque stetit, si quid hostis moveret. Ætoli (iam enim et, quæ per agros sparsa multitudo 5 fuerat, receperant se in castra) ut defensuri munimenta, circa portas vallumque armatos disponunt, dum quietos hostes ipsi feroces ex tuto spectabant. Postquam mota signa Macedonum 6 sunt et succedere ad vallum parati atque instructi cœpere, repente omnes relictis stationibus per aversam partem castrorum ad tumulum ad castra Athamanum perfugiunt; multi in hac quoque tam trepida fuga capti cæsique sunt Ætolorum. Philippus, si satis diei superesset, non dubius, quin Atha- 7 manes quoque exui castris potuissent, die per prælium, deinde per direptionem castrorum absumpto, sub tumulo in proxima planitie consedit, prima luce insequentis diei hostem aggressurus. Sed Ætoli eodem pavore, quo sua castra reliquerant, nocte 8 proxima dispersi fugerunt. Maximo usui fuit Amynander, quo duce Athamanes itinerum periti summis montibus per calles ignotas sequentibus eos hostibus in Ætoliam perduxerunt. Non ita multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum 9

43

44

equites, quos prima luce Philippus, ut desertum tumulum videt, ad carpendum hostium agmen misit.

Per eos dies et Athenagoras regius præfectus Dardanos recipientes se in fines adeptus postremum agmen turbavit; 2 dein, postquam Dardani conversis signis direxere aciem, æqua pugna iusto prœlio erat. Ubi rursus procedere Dardani cœpissent, equite et levi armatura regii nullum [talis] auxilii genus habentes Dardanos oneratosque immobilibus armis 3 vexabant; et loca ipsa adiuvabant. Occisi perpauci sunt, plures vulnerati, captus nemo, quia non excedunt temere ordinibus suis, sed confertim et pugnant et cedunt.

4

Ita damna Romano accepta bello duabus per opportunas expeditiones coercitis gentibus restituerat Philippus, incepto forti, non prospero solum eventu. Minuit deinde ei forte oblata 5 res hostium Ætolorum numerum. Scopas, princeps gentis, ab Alexandrea magno cum pondere auri ab rege Ptolemæo missus, sex millia peditum et quingentos equites mercede conductos 6 Ægyptum vexit; nec ex iuventute Ætolorum quemquam reliquisset, ni Damocritus, nunc belli, quod instaret, nunc futuræ 7 solitudinis admonens (incertum, cura gentis, an ut adversaretur Scope, parum donis cultus), partem iuniorum castigando domi

continuisset.

Hæc ea æstate ab Romanis Philippoque gesta terra; classis a Corcyra eiusdem principio æstatis cum L. Apustio legato profecta, Malea superata, circa Scyllæum agri Her2 mionici Attalo regi coniuncta est. Tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum iam diu moderata 3 erat, id omne in auxilii præsentis spem effudit. Nec unquain ibi desunt linguæ promptæ ad plebem concitandam, quod genus quum in omnibus liberis civitatibus, tum præcipue Athenis, ubi oratio plurimum pollet, favore multitudinis alitur. 4 Rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit, ut Philippi statuæ et imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque, diesque festi, sacra, sacerdotes, quæ ipsius maiorumve eius

honoris causa instituta essent, omnia profanarentur; loca quo- 5 que, in quibus positum aliquid inscriptumve honoris eius causa fuisset, detestabilia esse, neque in iis quicquam postea poni dedicarique placere eorum, quæ in loco puro poni dedicarique fas esset; sacerdotes publicos, quotiescunque pro populo 6 Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum precarentur, toties detestari atque exsecrari Philippum, liberos eius regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque. Additum decreto, si quis quid postea, quod ad notam ignomini- 7 amque Philippi pertineret, ferret, id omne populum Atheniensem iussurum; si quis contra ignominiam prove honore eius dixisset 8 fecissetve, qui occidisset eum, iure cæsurum. Postremo inclusum, ut omnia, quæ adversus Pisistratidas decreta quondam erant, eadem in Philippo servarentur.

Athenienses quidem litteris verbisque, quibus solis valent, 9 bellum adversus Philippum gerebant; Philippum gerebant; Attalus Romanique, 45 quum Piræum primo ab Hermione petissent, paucos ibi 2 morati dies oneratique æque immodicis ad honores sociorum, atque in ira adversus hostem fuerant, Atheniensium decretis, navigant a Piræo Andrum. Et quum in portu, quem Gaurion 3 vocant, constitissent, missis, qui tentarent oppidanorum animos, si voluntate tradere urbem quam vim experiri mallent, postquam 4 præsidio regio arcem teneri nec se potestatis suæ esse respondebant, expositis copiis apparatuque omni urbium oppugnandarum, diversis partibus rex et legatus Romanus ad urbem subeunt. Plus aliquanto Græcos Romana arma signaque non 5 ante visa animique militum tam prompte succedentium muros terruere; itaque fuga extemplo in arcem facta est; urbe hostes 6 potiti. Et in arce quum biduum loci se magis quam armorum fiducia tenuissent, tertio die pacti, ipsi præsidiumque ut cum singulis vestimentis Delium Bootiæ transveherentur, urbem arcemque tradiderunt. Ea ab Romanis regi Attalo concessa; 7 prædam ornamentaque urbis ipsi avexerunt. Attalus, ne desertam haberet insulam, et Macedonum fere omnibus et quibusdam Andriorum, ut manerent, persuasit. Postea et ab 8

46

9

Delio, qui ex pacto transvecti eo fuerant, promissis regis, quum desiderium quoque patriæ facilius ad credendum inclinaret animos, revocati.

Ab Andro Cythnum traiecerunt. Ibi dies aliquot oppugnanda urbe nequicquam absumpti, et quia vix operæ 10 pretium erat, abscessere. Ad Prasias (continentis Atticæ is locus est) Issæorum viginti lembi classi Romanorum adiuncti sunt. Ii missi ad populandos Carystiorum agros; cetera classis Geræstum, nobilem Eubœæ portum, dum ab Carysto 11 Issæi redirent, tenuit. Inde omnes, velis in altum datis, mari 12 medio præter Scyrum insulam Icum pervenere. Ibi paucos

dies sæviente Borea retenti, ubi prima tranquillitas data est, Sciathum traiecere, vastatam urbem direptamque nuper a 13 Philippo. Per agros palati milites frumentum, et si qua alia usui esse ad vescendum poterant, ad naves retulere; prædæ nec erat quicquam, nec meruerant Græci, cur diriperentur. 14 Inde Cassandream petentes primo ad Mendæum, maritimum civitatis eius vicum, tenuere. Inde quum superato promuntorio ad ipsa moenia urbis circumagere classem vellent, sæva coorta tempestate, prope obruti fluctibus, dispersi, magna ex parte 15 amissis armamentis, in terram effugerunt. Omen quoque ea

maritima tempestas ad rem terra gerendam fuit. Nam collectis in unum navibus expositisque copiis aggressi urbem, cum multis vulneribus repulsi (et erat validum ibi regium præsidium), irrito incepto regressi ad Canastræum Pallenes traiecere. Inde superato Toronæ promuntorio, navigantes Acanthum petiere. 16 Ibi primo ager vastatus, deinde ipsa urbs vi capta ac direpta; nec ultra progressi (iam enim et graves præda naves habebant) retro, unde venerant, Sciathum et ab Sciatho Euboeam repetunt.

Ibi relicta classe, decem navibus expeditis sinum Maliacum intravere ad colloquendum cum Ætolis de ratione gerendi belli. 2 Pyrrhias Ætolus princeps legationis eius fuit, quæ ad communicanda consilia Heracleam cum rege et cum Romano legato venit. 3 Petitum ex foedere ab Attalo est, ut mille milites præstaret;

tantum enim numerum bellum gerentibus adversus Philippum debebat. Id negatum Ætolis, quod illi quoque gravati prius 4 essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore, Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque, abstrahere eum inde respectu rerum suarum potuissent. Ita Ætoli cum 5 spe magis, Romanis omnia pollicentibus, quam cum auxilio dimissi; Apustius cum Attalo ad classem redit.

Valida ea 6

Inde agitari de Oreo oppugnando cœptum. civitas et moenibus et, quia ante fuerat tentata, firmo erat præsidio. Coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum præfecto Agesimbroto viginti Rhodiæ naves, tectæ omnes. Eam classem in stationem ad Zelasium miserunt (Phthiotidis 7 super Demetriadem promuntorium est peropportune obiectum), ut, si quid inde moverent Macedonum naves, in præsidio essent. Heraclides præfectus regius classem ibi tenebat, magis per 8 occasionem, si quam negligentia hostium dedisset, quam aperta vi quicquam ausurus. Oreum diversi Romani et rex 9 Attalus oppugnabant, Romani a maritima arce, regii adversus vallem inter duas iacentem arces, qua et muro intersæpta urbs est. Et ut loca diversa, sic dispari modo etiam oppugnabant; 10 Romanus testudinibus et vineis et ariete admovendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela ingerentes et pondere ingenti saxa; faciebant et cuniculos, et quicquid aliud priore oppugnatione expertum profuerat. Ceterum non plures tantum Macedones, quam ante, tuebantur 11 urbem arcesque, sed etiam præsentioribus animis, et castigationis regis in admissa culpa et simul minarum, simul promissorum in futurum memores. Itaque quum præter spem tempus ibi traheretur, plusque in obsidione et in operibus quam in oppugnatione celeri spei esset, interim et aliud agi 12 posse ratus legatus, relictis, quot satis videbantur ad opera perficienda, traiicit in proxima continentis Larisamque (non illam in Thessalia nobilem urbem, sed alteram, quam Cremasten vocant) subito adventu præter arcem cepit. Attalus quoque 13 Pteleon, nihil minus quam tale quicquam in alterius oppugna

« IndietroContinua »