Immagini della pagina
PDF
ePub

Iovis, et Veliterni Apollinis et Sangus ædes, et in Herculis æde capillum enatum; et ex Bruttiis ab Q. Minucio propræ- |1 tore scriptum, eculeum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus natos esse. A P. Sulpicio procon- 12 sule ex Macedonia litteræ allatæ, in quibus inter cetera scriptum erat, lauream in puppi navis longæ enatam. Priorum 13 prodigiorum causa senatus censuerat, ut consules maioribus hostiis, quibus diis videretur, sacrificarent; ob hoc unum pro- 14 digium haruspices in senatum vocati, atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum indicta et ad omnia pulvinaria res divinæ factæ.

esse 2

Carthaginienses eo anno argentum in stipendium impositum primum Romam advexerunt. Id quia probum non quæstores renuntiaverant experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romæ mutua sumpta intertrimentum argenti expleverunt. Petentibus deinde, ut, si iam videretur senatui, 3 obsides sibi redderentur, centum redditi obsides; de ceteris, si in fide permanerent, spes facta. Petentibus iisdem, qui 4 non reddebantur obsides, ut ab Norba, ubi parum commode essent, alio traducerentur, concessum, ut Signiam et Ferentinum transirent. Gaditanis item petentibus remissum, ne præ- 5 fectus Gades mitteretur adversus id, quod iis in fidem populi Romani venientibus cum L. Marcio Septimo convenisset. Narniensium legatis querentibus, ad numerum sibi colonos non esse et immixtos quosdam non sui generis pro colonis se gerere, earum rerum causa tres viros creare L. Cornelius consul iussus. Creati P. et Sex. Ælii (Pætis fuit ambobus cogno- 7 men) et Cn. Cornelius Lentulus. Quod Narniensibus datum erat, ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetraverunt.

Et 6

2

Rebus, quæ Romæ agendæ erant, perfectis, consules in 3 provincias profecti. P. Villius in Macedoniam quum venisset, 2 atrox seditio militum iam ante irritata nec satis in principio compressa excepit. Duo millia ea militum fuere, quæ ex 3 Africa post devictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere

4

5

4 post in Macedoniam pro voluntariis transportata erant. Id voluntate factum negabant; ab tribunis recusantes in naves impositos. Sed utcunque seu iniuncta seu suscepta foret militia, et eam exhaustam, et finem aliquem militandi fieri 5 æquum esse. Multis annis sese Italiam non vidisse; consenuisse sub armis in Sicilia, Africa, Macedonia; confectos iam 6 se labore, opere, exsangues tot acceptis vulneribus esse. Consul causam postulandæ missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit; seditionis nec eam nec ullam aliam satis 7 iustam causam esse. Itaque si manere ad signa et dicto parere velint, se de missione eorum ad senatum scripturum; modestia facilius quam pertinacia, quod velint, impetraturos.

Thaumacos eo tempore Philippus summa vi oppugnabat aggeribus vineisque, et iam arietem muris admoturus erat; 2 ceterum incepto absistere eum coegit subitus Ætolorum adventus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum monia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in 3 stationes, nunc in opera Macedonum faciebant. Et adiuvabat eos natura ipsa loci. Namque Thaumaci a Pylis sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto siti sunt in ipsis fauci4 bus, imminentes, quam Colen vocant, Thessaliæ, atque transeunti confragosa loca implicatasque flexibus vallium vias ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti, sic universa panditur planities, ut subiectos campos terminare 5 oculis haud facile queas; ab eo miraculo Thaumaci appellati. Nec altitudine solum tuta urbs, sed quod saxo undique abs6 ciso rupibus imposita est. Hæ difficultates, et quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium erat, ut ab7 sisteret incepto Philippus, effecerunt. Hiems quoque iam instabat, quum inde abscessit et in Macedoniam in hiberna copias reduxit.

Ibi ceteri quidem, data quanticunque quiete temporis, 2 simul animos corporaque remiserant; Philippum, quantum ab assiduis laboribus itinerum pugnarumque laxaverat animum, tanto magis intentum in universum eventum belli curæ angunt,

non hostes modo timentem, qui terra marique urgebant, sed 3 nunc sociorum, nunc etiam popularium animos, ne et illi ad spem amicitiæ Romanorum deficerent et Macedonas ipsos cupido novandi res caperet. Itaque et in Achaiam legatos 4 misit, simul qui ius iurandum (ita enim pepigerant, quotannis iuraturos in verba Philippi) exigerent, simul qui redderent Achæis Orchomenon et Heræan et Triphylian, Eleis Alipheran, 5 contendentibus nunquam eam urbem fuisse ex Triphylia, sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis, quæ ad condendam Megalen Polin ex concilio Arcadum contributæ forent. Et 6 cum Achæis quidem per hæc societatem firmabat; ad Macedonum animos quum Heracliden amicum maxime invidiæ sibi esse cerneret, multis criminibus oneratum in vincla coniecit, 7 ingenti popularium gaudio. Bellum, si quando unquam ante 8 alias, tum magna cura apparavit, exercuitque in armis et Macedonas et mercenarios milites; principioque veris cum 9 Athenagora omnia externa auxilia, quodque levis armaturæ erat, in Chaoniam per Epirum ad occupandas, quæ ad Antigoneam fauces sunt (Stena vocant Græci) misit. Ipse post paucis diebus graviore secutus agmine, quum situm omnem regionis adspexisset, maxime idoneum ad muniendum locum credidit esse præter amnem Aoum. Is inter montes, quorum 11 alterum Meropum, alterum Asnaum incolæ vocant, angusta valle fluit, iter exiguum super ripam præbens. Asnaum Athenagoram cum levi armatura tenere et communire iubet; ipse in Meropo posuit castra. Qua abscisæ rupes erant, statio pau- 12 corum armatorum tenebat; qua minus tuta erant, alia fossis, alia vallo, alia turribus muniebat. Magna tormentorum etiam 13 vis, ut missilibus procul arcerent hostem, idoneis locis disposita est. Tabernaculum regium pro vallo, in conspecto maxime tumulo, ut terrorem hostibus suisque spem ex fiducia faceret, positum.

Consul per Charopum Epiroten certior factus, quos saltus cum exercitu insedisset rex, et ipse, quum Corcyræ hibernasset, vere primo in continentem transvectus ad hostem ducere

Livius ex rec. Madvigii. V.

10

7

2 pergit. Quinque millia ferme ab regiis castris quum abesset, loco munito relictis legionibus, ipse cum expeditis progressus 3 ad speculanda loca, postero die consilium habuit, utrum per insessum ab hoste saltum, quanquam labor ingens periculumque proponeretur, transitum tentaret an eodem itinere, quo priore anno Sulpicius Macedoniam intraverat, circumduceret 4 copias. Hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius venit, T. Quinctium consulem factum sortitumque provinciam 5 Macedoniam maturato itinere iam Corcyram traiecisse. Valerius Antias intrasse saltum Villium tradit, quia recto itinere nequiverit, omnibus ab rege insessis, secutum vallem, per quam 6 mediam fertur Aous amnis; ponte raptim facto in ripam, in qua erant castra regia, transgressum acie conflixisse; fusum 7 fugatumque regem, castris exutum; duodecim millia hostium eo prœlio cæsa, capta duo millia et ducentos et signa militaria centum triginta duo, equos ducentos triginta; ædem etiam Iovi in eo prælio votam, si res prospere gesta esset. 8 Ceteri Græci Latinique auctores, quorum quidem ego legi annales, nihil memorabile a Villio actum, integrumque bellum insequentem consulem T. Quinctium accepisse tradunt.

Dum hæc in Macedonia geruntur, consul alter L. Lentulus, qui Romæ substiterat, comitia censoribus creandis ha2 buit. Multis claris petentibus viris, creati censores P. Cor3 nelius Scipio Africanus et P. Ælius Pætus. Ii magna inter se concordia et senatum sine ullius nota legerunt, et [portoria] venalicium Capuæ Puteolisque, item castrum portorium, quo in loco nunc oppidum est, fruendum locarunt, colonosque eo trecentos (is enim numerus finitus ab senatu erat) adscripse4 runt, et sub Tifatis Capuæ agrum vendiderunt. Sub idem tempus L. Manlius Acidinus ex Hispania decedens, prohibitus a P. Porcio Læca tribuno plebis, ne ovans rediret, quum ab senatu impetrasset, privatus urbem ingrediens mille ducenta pondo argenti, triginta pondo ferme auri in ærarium tulit. 5 Eodem anno Cn. Bæbius Tamphilus, qui ab C. Aurelio, consule anni prioris, provinciam Galliam acceperat, temere in

gressus Gallorum Insubrum fines prope cum toto exercitu est
circumventus; supra sex millia et septingentos milites amisit; 6
tanta ex eo bello, quod iam timeri desierat, clades accepta
est. Ea res L. Lentulum consulem ab urbe excivit, qui ut 7
in provinciam venit plenam tumultus, trepido exercitu accepto,
prætorem multis probris increpitum provincia decedere atque
abire Romam iussit. Neque ipse consul memorabile quic- 8
quam gessit, comitiorum causa Romam revocatus; quæ ipsa
per M. Fulvium et M'. Curium tribunos plebis impedieban-
tur, quod T. Quinctium Flamininum consulatum ex quæstura 9
petere non patiebantur; iam ædilitatem præturamque fastidiri, 10
nec per honorum gradus, documentum sui dantes, nobiles ho-
mines tendere ad consulatum, sed, transcendendo media, summa
imis continuare. Res ex campestri certamine in senatum per- 11
venit. Patres censuerunt, qui honorem, quem sibi capere per
leges liceret, peteret, in eo populo creandi, quem velit, potesta-
tem fieri æquum esse. In auctoritate patrum fuere tribuni. 12
Creati consules Sex. Ælius Pætus et T. Quinctius Flami-
ninus. Inde prætorum comitia habita. Creati L. Cornelius 13
Merula, M. Claudius Marcellus, M. Porcius Cato, C. Helvius,
qui ædiles plebis fuerant. Ab iis ludi plebeii instaurati; et
epulum Iovis fuit ludorum causa. Et ab ædilibus curulibus 14
C. Valerio Flacco, flamine Diali, et C. Cornelio Cethego ludi
Romani magno apparatu facti. Ser. et C. Sulpicii Galbæ 15
pontifices eo anno mortui sunt; in eorum locum M. Æmi-
lius Lepidus et Cn. Cornelius Scipio pontifices suffecti sunt.

A. u. c. 556.

Sex. Ælius Pætus, T. Quinctius Flamininus, magistratu 8 inito, senatum in Capitolio quum habuissent, decreverunt patres, A. Ch. 198. ut provincias Macedoniam atque Italiam consules compararent inter se sortirenturve; utri eorum Macedonia evenisset, in 2 supplementum legionum tria millia militum Romanorum scriberet et trecentos equites, item sociorum Latini nominis quinque millia peditum, quingentos equites. Alteri consuli novus 3 omnis exercitus decretus. L. Lentulo, prioris anni consuli, prorogatum imperium, vetitusque aut ipse provincia decedere

« IndietroContinua »