Immagini della pagina
PDF
ePub

audito prœlio, quod circa amnem Aoum factum erat, proximís prius evastatis circa Sperchias et Macran, quam vocant, Comen, transgressi inde in Thessaliam Cymenes et Angeias primo impetu potiti sunt. A Metropoli, dum vastant agros, concursu 11 oppidanorum ad tuenda monia facto repulsi sunt. Callithera

inde aggressi similem impetum oppidanorum pertinacius sustinuerunt, compulsisque intra moenia, qui eruperant, con- 12 tenti ea victoria, quia spes nulla admodum expugnandi erat, abscesserunt. Teuma inde et Celathara vicos expugnant diripiuntque; Acharras per deditionem receperunt. 13 Xyniæ simili metu a cultoribus desertæ sunt. Hoc sedibus 14 suis extorre agmen in præsidium incidit, quod ad Thaumacum, quo tutior frumentatio esset, ducebatur; incondita inermisque multitudo, mixta imbelli turba, ab armatis cæsa est; Xyniæ desertæ diripiuntur. Cyphæra inde Ætoli capiunt, opportune 15 Dolopiæ imminens castellum. Hæc raptim intra paucos dies ab Ætolis gesta; nec Amynander atque Athamanes post famam 16 prosperæ pugnæ Romanorum quieverunt. Ceterum Amynander, 14 quia suo militi parum fidebat, petito a consule modico præsidio, quum Gomphos peteret, oppidum protinus nomine Phæcam, situm inter Gomphos faucesque angustas, quæ ab Athamania Thessaliam dirimunt, vi cepit. Inde Gomphos adortus est. 2 Per aliquot dies summa vi tuentes urbem, quum iam scalas ad monia erexisset, eo demum metu perpulit ad deditionem. Hæc traditio Gomphorum ingentem terrorem Thessalis intulit. 3 Dedidere deinceps sese, qui Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem et Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia.

Dum Athamanes Ætolique, summoto Macedonum metu, 4 in aliena victoria suam prædam faciunt, Thessaliaque ab tribus simul exercitibus, incerta, quem hostem quemve socium crederet, vastatur, consul faucibus, quas fuga hostium aperuerat, in 5 regionem Epiri transgressus, etsi probe scit, cui parti, Charopo principe excepto, Epirotæ favissent, tamen, quia ab satisfaciendi 6 quoque cura imperata enixe facere videt, ex præsenti eos potius quam ex præterito æstimat habitu, et ea ipsa facilitate veniæ

7 animos eorum in posterum conciliat. Missis deinde nuntiis Corcyram, ut onerariæ naves in sinum venirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus quarto die in monte Cercetio 8 posuit castra, eodem Amynandro cum suis auxiliis accito, non tam virium eius egens, quam ut duces in Thessaliam haberet. Ab eodem consilio et plerique Epirotarum voluntarii inter auxilia 15 accepti. Primam urbem Thessalia Phaloriam est aggressus. Duo millia Macedonum in præsidio habebat, qui primo summa vi restiterunt, quantum arma, quantum monia tueri poterant ; 2 sed oppugnatio continua, non nocte, non die remissa, quum consul in eo verti crederet ceterorum Thessalorum animos, si primi vim Romanam non sustinuissent, vicit pertinaciam Mace3 donum. Capta Phaloria, legati a Metropoli et a Pirea dedentes urbes venerunt; venia eisdem petentibus datur. Phaloria 4 incensa ac direpta est. Inde Æginium petit; quem locum

16

quum vel modico præsidio tutuim ac prope inexpugnabilem vidisset, paucis in stationem proximam telis coniectis ad Gom5 phorum regionem agmen vertit. Degressusque in campos Thessaliæ, quum iam omnia exercitui deessent, quia Epirotarum pepercerat agris, explorato ante, utrum Leucadem an sinum 6 Ambracium onerariæ tenuissent, frumentatum Ambraciam in vicem cohortes misit; et est iter a Gomphis Ambraciam sicut 7 impeditum ac difficile, ita spatio perbrevi. Intra paucos itaque dies transvectis a mari commeatibus repleta omni rerum copia 8 sunt castra. Inde Atracem est profectus; decem ferme millia ab Larisa abest; ex Perrhæbia oriundi sunt; sita est urbs 9 super Peneum amnem. Nihil trepidavere Thessali ad primum adventum Romanorum; et Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita intra Tempe stativis positis, ut quisque locus ab hoste tentabatur, præsidia per occasiones summittebat.

Sub idem fere tempus, quo consul adversus Philippum 2 primum in Epiri faucibus posuit castra, et L. Quinctius frater consulis, cui classis cura maritimæque oræ imperium mandatum ab senatu erat, cum duabus quinqueremibus Corcyram transvectus,

postquam profectam inde classem audivit, nihil morandum ratus, 3 quum ad Zammam insulam assecutus esset, dimisso Livio, cui successerat, tarde inde ad Maleam, trahendis plerumque 4 remulco navibus, quæ cum commeatu sequebantur, pervenit. A Malea, iussis ceteris, quantum maxime possent maturare, 5 sequi, ipse tribus quinqueremibus expeditis Piræum præcedit, accepitque naves relictas ibi ab L. Apustio legato ad præsidium Athenarum. Eodem tempore duæ ex Asia classes profectæ, 6 una cum Attalo rege (eæ quattuor et viginti quinqueremes erant), Rhodia altera viginti navium tectarum; Agesimbrotus præerat. Hæ circa Andrum insulam classes coniunctæ Eubœam, 7 inde exiguo distantem freto, traiecerunt. Carystiorum primum 8 agros vastarunt; deinde ubi Carystus præsidio a Chalcide raptim misso firma visa est, ad Eretriam accesserunt.

Eodern 9

et L. Quinctius cum iis navibus, quæ Piræi fuerant, Attali regis adventu audito venit, iussis, ut quæque ex sua classe venissent naves, Euboeam petere. Eretria summa vi oppugna- 10 batur; nam et trium iunctarum classium naves omnis generis tormenta machinasque ad urbium excidia secum portabant, et agri affatim materiæ præbebant ad nova molienda opera. Oppidani primo haud impigre tuebantur moenia; dein fessi 11 vulneratique aliquot, quum et muri partem eversam operibus hostium cernerent, ad deditionem inclinarunt; sed præsidium 12 erat Macedonum, quos non minus quam Romanos metuebant, et Philocles regius præfectus a Chalcide nuntios mittebat, se in tempore affuturum, si sustinerent obsidionem. Hæc mixta 13 metu spes ultra, quam vellent aut quam possent, trahere eos tempus cogebat; deinde, postquam Philoclen repulsum trepidan- 14 temque refugisse Chalcidem acceperunt, oratores extemplo ad Attalum, veniam fidemque eius petentes, miserunt. Dum in 15 spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo parte, qua murus dirutus erat, ceteris neglectis, stationes armatas opponunt, Quinctius noctu ab ea parte, quæ minime suspecta erat, impetu facto scalis urbem cepit. Oppidanorum omnis 16 multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem confugit, deinde

17

17 in deditionem venit. Pecuniæ aurique et argenti haud sane multum fuit; signa ac tabulæ prisca artis ornamentaque eius generis plura quam pro urbis magnitudine aut opibus ceteris inventa. Carystus inde repetita, unde, priusquam e navibus copiæ exponerentur, omnis multitudo, urbe deserta, in arcem 2 confugit. Inde ad fidem ab Romano petendam oratores mittunt. Oppidanis extemplo vita ac libertas concessa est; Macedonibus treceni nummi in capita statutum pretium est, et ut armis 3 traditis abirent. Hac summa redempti inermes in Boeotiam traiecti. Navales copiæ, duabus claris urbibus Eubœæ intra dies paucos captis, circumvectæ Sunium, Atticæ terræ promuntorium, Cenchreas, Corinthiorum emporium, petierunt. 4 Consul interim omnium spe longiorem atrocioremque oppugnationem habuit, et ea, qua minimum credidisset, resistebant 5 hostes. Nam omnem laborem in muro crediderat diruendo fore; si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde 6 cædemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet; ceterum postquam, parte muri arietibus decussa, per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principium velut novi 7 atque integri laboris fuit. Nam Macedones, qui in præsidio erant et multi et delęcti, gloriam etiam egregiam rati, si armis 8 potius et virtute quam manibus urbem tuerentur, conferti, pluribus introrsus ordinibus acie firmata, quum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad 9 receptum locum expulerunt. Id consul ægre passus, nec eam ignominiam ad unius modo expugnandæ moram urbis, sed ad summam universi belli pertinere ratus, quod ex momentis 10 parvarum plerumque rerum penderet, purgato loco, qui strage semiruti muri cumulatus erat, turrem ingentis altitudinis, magnam 11 vim armatorum multiplici tabulato portantem, promovit, et cohortes in vicem sub signis, quæ cuneum Macedonum (phalangem ipsi vocant), si possent, vi perrumperent, emittebat. 12 Sed ad loci angustias, haud late patente intervallo diruti muri, 13 genus armorum pugnæque hosti aptius erat. Ubi conferti

hastas ingentis longitudinis præ se Macedones obiecissent, velut

in constructam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequicquam emissis quum strinxissent gladios, neque congredi 14 propius neque præcidere hastas poterant, et si quam incidissent aut præfregissent, hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum velut vallum explebat. Ad hoc et muri 15 pars adhuc integra utraque tuta præstabat latera, nec ex longo spatio aut cedendum aut impetus faciendus erat, quæ res turbare ordines solet. Accessit etiam fortuita res ad animos eorum 16 firmandos; nam quum turris per aggerem parum densati soli ageretur, rota una in altiorem orbitam depressa ita turrim 17 inclinavit, ut speciem ruentis hostibus trepidationemque † insanam superstantibus armatis præbuerit.

Quum parum quicquam succederet, consul minime æquo animo comparationem militum generisque armorum fieri patiebatur; simul nec maturam expugnandi spem nec rationem procul a 2 mari et in evastatis belli cladibus locis hibernandi ullam cernebat. Itaque relicta obsidione, quia nullus in tota Acarnaniæ atque 3 Ætoliæ ora portus erat, qui simul et omnes onerarias, quæ commeatum exercitui portabant, caperet et tecta ad hibernandum legionibus præberet, Anticyra in Phocide, in Corinthium versa 4 sinum, ad id opportunissime sita visa, quia nec procul Thessalia hostiumque locis aberat, et ex adverso Peloponnesum 5 exiguo maris spatio divisam, ab tergo Ætoliam Acarnaniamque, ab lateribus Locridem ac Boeotiam habebat. Phocidis primo 6 impetu Phanoteam sine certamine cepit. Anticyra haud multum oppugnando moræ præbuit. Ambrysus inde Hyampolisque 7 receptæ. Daulis, quia in tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus capi poterat. Lacessendo missilibus eos, qui in 8 præsidio erant, quum ad excursiones elicuissent, refugiendo in vicem sequendoque et levibus sine effectu certaminibus eo negligentiæ et contemptus adduxerunt, ut cum refugientibus in portam permixti impetum Romani facerent, Et alia ignobilia 9 castella Phocidis terrore magis quam armis in potestatem venerunt; Elatea clausit portas, nec, nisi vi cogerentur, recepturi moenibus videbantur aut ducem aut exercitum Romanum.

18

« IndietroContinua »