Immagini della pagina
PDF
ePub

19

4 nare.

Elateam obsidenti consuli rei maioris spes affulsit, Achæorum gentem ab societate regia in Romanam amicitiam avertendi. 2 Cycliadan, principem factionis ad Philippum trahentium res, expulerant; Aristanus, qui Romanis gentem iungi volebat, 3 prætor erat. Classis Romana cum Attalo et Rhodiis Cenchreis stabat, parabantque communi omnes consilio Corinthum oppugOptimum igitur ratus est, priusquam eam rem aggrederentur, legatos ad gentem Achæorum mitti, pollicentes, si ab rege ad Romanos defecissent, Corinthum contributuros in anti5 quum gentis concilium. Auctore consule legati a fratre eius L. Quinctio et Attalo et Rhodiis et Atheniensibus ad Achæos 6 missi. Sicyone datum est iis concilium. Erat autem non admodum simplex habitus inter Achæos animorum. Terrebat 7 Nabis Lacedæmonius, gravis et assiduus hostis; horrebant Romana arma; Macedonum beneficiis et veteribus et recentibus obligati erant; regem ipsum suspectum habebant pro eius 8 crudelitate perfidiaque, neque ex iis, quæ tum ad tempus faceret, æstimantes, graviorem post bellum dominum futurum 9 cernebant. Neque solum, quid in senatu quisque civitatis suæ aut in communibus conciliis gentis pro sententia dicerent, 10 ignorabant; sed ne ipsis quidem secum cogitantibus, quid vellent aut quid optarent, satis constabat. Ad homines ita incertos 11 introductis legatis potestas dicendi facta est. Romanus primum legatus, L. Calpurnius, deinde Attali regis legati, post eos 12 Rhodii disseruerunt; Philippi deinde legatis potestas dicendi facta est; postremi Athenienses, ut refellerent Macedonum dicta, auditi sunt. li fere atrocissime in regem, quia nulli nec plura nec tam acerba passi erant, invecti sunt. Et illa quidem contio sub occasum solis, tot legatorum perpetuis orationibus 20 die absumpto, dimissa est; postero die advocatur concilium ; ubi quum per præconem, sicut Græcis mos est, suadendi, si quis vellet, potestas a magistratibus facta esset nec quisquam 2 prodiret, diu silentium aliorum alios intuentium fuit. Neque mirum est, quibus sua sponte volutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant quodam modo animi, eos si orationes quoque

13

insuper turbaverant utrinque, quæ difficilia essent, promendo admonendoque per totum diem habitæ. Tandem Aristænus, 3 prætor Achæorum, ne tacitum concilium dimitteret, „Ubi“ inquit „illa certamina animorum, Achæi, sunt, quibus in conviviis et circulis, quum de Philippo et Romanis mentio incidit, vix manibus temperatis? Nunc in concilio ad eam rem unam 4 indicto, quum legatorum utrinque verba audieritis, quum referant magistratus, quum præco ad suadendum vocet, obmutuistis! Si non cura salutis communis, ne studia quidem, quæ in hanc 5 aut in illam partem animos vestros inclinarunt, vocem cuiquam possunt exprimere? quum præsertim nemo tam hebes sit, qui 6 ignorare possit, dicendi ac suadendi, quod quisque aut velit aut optimum putet, nunc occasionem esse, priusquam quicquam decernamus; ubi semel decretum erit, omnibus id, etiam quibus ante displicuerit, pro bono atque utili fore defendendum." Hæc adhortatio prætoris non modo quemquam unum elicuit 7 ad suadendum, sed ne fremitum quidem aut murmur contionis tantæ ex tot populis congregatæ movit. Tum Aristanus prætor 21 rursus: „Non magis consilium vobis, principes Achæorum, deest quam lingua; sed suo quisque periculo in commune consultum non vult. Forsitan ego quoque tacerem, si privatus essem; nunc prætori video aut non dandum concilium legatis fuisse, aut non sine responso eos dimittendos esse; respondere autem, 2 nisi ex vestro decreto, qui possum? Et quoniam nemo vestrum, qui in hoc concilium advocati estis, pro sententia quicquam dicere vult aut audet, orationes legatorum hesterno die ut pro sententiis dictas percenseamus, perinde ac non postulaverint, 3 quæ e re sua essent, sed suaserint, quæ nobis censerent utilia esse. Romani Rhodiique et Attalus societatem amicitiamque 4 nostram petunt et in bello, quod adversus Philippum gerunt, se a nobis adiuvari æquum censent. Philippus societatis secum 5 admonet et iuris iurandi, et modo postulat, ut secum stemus, modo, ne intersimus armis, contentum ait se esse. Nulline 6 venit in mentem, cur, qui nondum socii sunt, plus petant quam socius? Non fit hoc neque modestia Philippi neque

7 impudentia Romanorum, Achæi; fortuna et dat fiduciam postulantibus et demit. Philippi præter legatum videmus nihil; Romana classis ad Cenchreas stat, urbium Eubœæ spolia præ se ferens; consulem legionesque eius, exiguo maris spatio 8 diiunctas, Phocidem ac Locridem pervagantes videmus; miramini, cur diffidenter Cleomedon, legatus Philippi, ut pro rege 9 arma caperemus adversus Romanos, modo egerit? Qui, si ex eodem fœdere ac iure iurando, cuius nobis religionem iniiciebat, rogemus eum, ut nos Philippus et ab Nabide ac Lacedæmoniis et ab Romanis defendat, non modo præsidium, quo tueatur 10 nos, sed ne quid respondeat quidem nobis, sit inventurus, non hercule magis, quam ipse Philippus priore anno, qui pollicendo se adversus Nabidem bellum gesturum quum tentasset nostram 11 iuventutem hinc in Euboeam extrahere, postquam nos neque decernere id sibi præsidium neque velle illigari Romano bello vidit, oblitus societatis eius, quam nunc iactat, vastandos 12 populandosque Nabidi ac Lacedæmoniis reliquit. Ac mihi quidem minime conveniens inter se oratio Cleomedontis visa est. Elevabat Romanum bellum, eventumque eius eundem fore, qui prioris belli, quod cum Philippo gesserint, dicebat. 13 Cur igitur nostrum ille auxilium absens petit, potius quam præsens nos, socios veteres, simul ab Nabide ac Romanis tueatur? Nos dico? Quid ita passus est Eretriam Carystumque capi? quid ita tot Thessaliæ urbes? quid ita Locridem Phocidemque ? 14 quid ita nunc Elateam oppugnari patitur? Cur excessit faucibus Epiri claustrisque illis inexpugnabilibus super Aoum amnem relictoque, quem insidebat, saltu penitus in regnum abiit? Aut vi 15 aut metu aut voluntate. Si sua voluntate tot socios reliquit hosti

bus diripiendos, qui recusare potest, quin et socii sibi consulant? 16 si metu, nobis quoque ignoscat timentibus; si victus armis cessit, Achæi Romana arma sustinebimus, Cleomedon, quæ vos Macedones non sustinuistis? An tibi [potius] credamus, Romanos non maioribus copiis nec viribus nunc bellum gerere, quam antea gesserint, 17 potius quam res ipsas intueamur? Ætolos tum classe adiuverunt; nec duce consulari nec exercitu bellum gesserunt; sociorum

Philippi maritimæ tum urbes in terrore ac tumultu erant; mediterranea adeo tuta ab armis Romanis fuerunt, ut Philippus Etolos nequicquam opem Romanorum implorantes depopularetur; nunc autem defuncti bello Punico Romani, quod per 18 sedecim annos velut intra viscera Italiæ toleraverunt, non præsidium Ætolis bellantibus miserunt, sed ipsi duces belli arma terra marique simul Macedoniæ intulerunt. Tertius iam 19 consul summa vi gerit bellum. Sulpicius in ipsa Macedonia congressus fudit fugavitque regem, partem opulentissimam regni eius depopulatus. Nunc Quinctius tenentem claustra 20 Epiri, natura loci, munimentis, exercitu fretum, castris exuit; fugientem in Thessaliam persecutus, præsidia regia sociasque urbes eius prope in conspectu regis ipsius expugnavit. Ne 21 sint vera, quæ Atheniensis modo legatus de crudelitate, avaritia, libidine regis disseruit; nihil ad nos pertineant, quæ in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt admissa, multo minus, quæ Ciani Abydenique, qui procul ab nobis ab- 22 sunt, passi sunt; nostrorum ipsi vulnerum, si vultis, obliviscamur; cædes direptionesque bonorum Messenæ in media Pelo- 23 ponneso factas, et hospitem Cyparissie Charitelen contra ius omne ac fas inter epulas prope ipsas occisum, et Aratum patrem filiumque Sicyonios, quum senem infelicem parentem etiam appellare solitus esset, interfectos; filii [eius] 24 uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam; cetera stupra virginum matronarumque oblivioni dentur; ne sit cum 25 Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnes (nam quæ alia tacendi advocatis in concilium causa est?); cum Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis omnibus optime merito, existimemus disceptationem esse; num id postularet facere nos, quod fieri non posset? Peninsula est Pelo- 26 ponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti adhærens, nulli apertior neque opportunior quam navali bello. Si centum 27 tectæ naves et quinquaginta leviores apertæ et triginta Issæi lembi maritimam oram vastare et expositas prope in ipsis litoribus urbes cœperint oppugnare, in mediterraneas scilicet

Livius ex rec. Madvigi V.

5

nos urbes recipiemus, tanquam non intestino et hærente in 28 ipsis visceribus uramur bello. Quum terra Nabis et Lacedæmonii, mari classis Romana urgebunt, tunde regiam societatem et Macedonum præsidia implorem? An ipsi nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes, quæ oppugnabuntur? Egregie 29 enim Dymas priore bello sumus tutati. Satis exemplorum nobis clades alienæ præbent; ne quæramus, quemadmodum 30 ceteris exemplo simus. Nolite, quia ultro Romani petunt amicitiam, id quod optandum vobis ac summopere petendum 31 erat, fastidire. Metu enim videlicet compulsi et deprensi in aliena terra quia sub umbra vestri auxilii latere volunt, in societatem vestram confugiunt, ut portibus vestris recipiantur, 32 ut commeatibus utantur. Mare in potestate habent; terras, quascunque adeunt, extemplo dicionis suæ faciunt. Quod rogant, cogere possunt; quia pepercisse vobis volunt, commit33 tere vos, cur pereatis, non patiuntur. Nam quod Cleomedon modo tanquam mediam et tutissimam vobis viam consilii, ut quiesceretis abstineretisque armis, ostendebat, ea non media, 34 sed nulla via est. Etenim præterquam quod aut accipienda aut spernenda vobis Romana societas est, quid aliud quam nusquam gratia stabili, velut qui eventum exspectaverimus, ut fortunæ applicaremus nostra consilia, præda victoris erimus? 35 Nolite, si, quod omnibus votis petendum erat, ultro offertur, fastidire. Non, quemadmodum hodie utrumque vobis licet, sic semper liciturum est; nec sæpe nec diu eadem occasio 36 erit. Liberare vos a Philippo iam diu magis vultis quam audetis. Sine vestro labore et periculo qui vos in libertatem vindicarent, cum magnis classibus exercitibusque mare traie37 cerunt. Hos si socios aspernamini, vix mentis sanæ estis; sed aut socios aut hostes habeatis oportet."

22

Secundum orationem prætoris murmur ortum aliorum cum 2 assensu, aliorum inclementer assentientes increpantium; et iam non singuli tantum, sed populi universi inter se altercabantur. Tum inter magistratus gentis (damiurgos vocant; decem numero creantur) certamen nihilo segnius quam inter multitu

« IndietroContinua »