Immagini della pagina
PDF
ePub

dinem esse.

Quinque relaturos de societate Romana se aie- 3 bant suffragiumque daturos; quinque lege cautum testabantur, ne quid, quod adversus Philippi societatem esset, aut referre magistratibus aut decernere concilio ius esset. Is quoque dies iurgiis est consumptus. Supererat unus iusti concilii dies; 4 tertio enim lex iubebat decretum fieri; in quem adeo exarsere studia, ut vix parentes ab liberis temperaverint. Pisias 5 Pellenensis erat; filium damiurgum nomine Memnonem habebat, partis eius, quæ decretum recitari perrogarique sententias prohibebat. Is diu obtestatus filium, ut consulere Achæos 6 communi saluti pateretur neu pertinacia sua gentem universam perditum iret, postquam parum proficiebant preces, iura- 7 tus se eum sua manu interempturum nec pro filio, sed pro hoste habiturum, minis pervicit, ut postero die coniungeret iis 8 se, qui referebant. Qui quum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie approbantibus relationem ac præ se ferentibus, quid decreturi essent, Dymæi ac Megalopolitani et 9 quidam Argivorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac reliquerunt concilium, neque mirante ullo nec improbante. Nam Megalopolitanos avorum memoria pulsos ab Lacedæmo- 10 niis restituerat in patriam Antigonus, et Dymæis, captis nuper direptisque ab exercitu Romano, quum redimi eos, ubicunque servirent, Philippus iussisset, non libertatem modo, sed etiam patriam reddiderat; iam Argivi, præterquam quod Macedo- 11 num reges ab se oriundos credunt, privatis etiam hospitiis familiarique amicitia plerique illigati Philippo erant. Ob hæc 12 concilio, quod inclinaverat ad Romanam societatem iubendam, excesserunt, veniaque iis huius secessionis fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis. Ceteri populi Achæorum quum 23 sententias perrogarentur, societatem cum Attalo ac Rhodiis præsenti decreto confirmarunt; cum Romanis quia iniussu po- 2 puli non poterat rata esse, in id tempus, quo Romam mitti legati possent, dilata est. In præsentia tres legatos ad L. 3 Quinctium mitti placuit, et exercitum omnem Achæorum ad

5*

Corinthum admoveri, captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio oppugnante.

4 Et hi quidem e regione portæ, quæ fert Sicyonem, posuerunt castra; Romani in Cenchreas versam partem urbis, Attalus, traducto per Isthmum exercitu ab Lechæo, alterius maris portu, oppugnabant, primo segnius, sperantes seditionem 5 intus fore inter oppidanos ac regium præsidium; postquam uno animo omnes et Macedones tanquam communem patriam tuebantur et Corinthii ducem præsidii Androsthenen haud secus quam civem et suffragio creatum suo imperio in se 6 uti patiebantur, omnis inde spes oppugnantibus in vi et armis et operibus erat. Undique aggeres haud facili aditu ad 7 monia admovebantur. Aries ex ea parte, quam Romani oppugnabant, aliquantum muri diruerat; in quem locum, quia nudatus munimento erat, protegendum armis quum Macedones concurrerent, atrox prælium inter eos ac Romanos ortum est. 8 Ac primo multitudine facile expellebantur Romani; assumptis deinde Achæorum Attalique auxiliis æquabant certamen, nec dubium erat, quin Macedonas Græcosque facile loco pulsuri 9 fuerint. Transfugarum Italicorum magna multitudo erat, pars ex Hannibalis exercitu metu pœnæ a Romanis Philippum secuta, pars navales socii relictis nuper classibus ad spem honoratioris militiæ transgressi; hos desperata salus, si Romani 10 vicissent, ad rabiem magis quam audaciam accendebat. Promuntorium est adversus Sicyonem Iunonis, quam vocant Acræam, in altum excurrens; traiectus inde Corinthum sep11 tem fere millium passuum. Eo Philocles, regius et ipse præ

fectus, mille et quingentos milites per Boeotiam duxit; præsto fuere ab Corintho lembi, qui præsidium id acceptum Le12 chæum traiicerent. Auctor erat Attalus incensis operibus omittendæ extemplo oppugnationis; pertinacius Romanus in incepto perstabat. Is quoque, ut pro omnibus portis disposita videt præsidia regia, nec facile erumpentium impetus sustineri 13 posse, in Attali sententiam concessit, Ita irrito incepto, di

missis Achæis, reditum ad naves est. Attalus Piræum, Romani Corcyram petierunt.

Dum hæc ab navali exercitu geruntur, consul in Phocide 24 ad Elateam castris positis primo colloquiis rem per principes Elatensium tentavit; postquam, nihil esse in manu sua et plures 2 validioresque esse regios quam oppidanos, respondebatur, tum simul ab omni parte operibus armisque urbem est aggressus. Ariete admoto quum, quantum inter duas turres muri erat, 3 prorutum cum ingenti fragore ac strepitu nudasset urbem, simul et cohors Romana per apertum recenti strage iter invasit, et ex omnibus oppidi partibus, relictis suis quisque stationi- 4 bus, in eum, qui premebatur impetu hostium, locum concurrerunt. Eodem tempore Romani et ruinas muri supervadebant 5 et scalas ad stantia moenia inferebant; et dum in unam partem oculos animosque hostium certamen averterat, pluribus locis scalis capitur murus armatique in urbem transcenderunt. Quo tumultu audito territi hostes, relicto, quem conferti tue- 6 bantur, loco, in arcem omnes, inermi quoque sequente turba, confugerunt. Ita urbe potitur consul; qua direpta, missis in 7 arcem, qui vitam regiis, si inermes abire vellent, libertatem Elatensibus pollicerentur, fideque in hæc data, post dies paucos arcem recipit.

Ceterum adventu in Achaiam Philoclis, regii præfecti, non Corinthus tantum liberata obsidione, sed Argivorum quoque civitas per quosdam principes Philocli prodita est, tentatis prius animis plebis. Mos erat comitiorum die primo velut 2 ominis causa prætores pronuntiare Iovem Apollinemque et Herculem; additum lege erat, ut his Philippus rex adiiceretur. Cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia præ- 3 co non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus, deinde cla- 4 mor subiicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum honorem usurpare, donec cum ingenti assensu nomen recitatum est. Huius fiducia favoris Philocles arcessitus nocte occupat 5 collem imminentem urbi (Larisam eam arcem vocant), positoque ibi præsidio, quum lucis principio signis infestis ad

25

subiectum arci forum vaderet, instructa acies ex adverso oc6 currit. Præsidium erat Achæorum, nuper impositum, quingenti fere iuvenes delecti omnium civitatium; Enesidemus 7 Dymæus præerat. Ad hos orator a præfecto regio missus, qui excedere urbe iuberet; neque enim pares eos oppidanis solis, qui idem, quod Macedones sentirent, nedum adiunctis Macedonibus esse, quos ne Romani quidem ad Corinthum 8 sustinuissent, primo nihil nec ducem nec ipsos movit; post paulo, ut Argivos quoque armatos ex parte altera venientes magno agmine viderunt, certam perniciem cernentes, omnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset, videbantur subituri. 9 Ænesidemus, ne flos Achæorum iuventutis simul cum urbe amitteretur, pactus a Philocle, ut abire illis liceret, ipse, quo loco steterat armatus cum paucis clientibus, non excessit. 10 Missus a Philocle, qui quæreret, quid sibi vellet. Nihil statu moto, quum proiecto præ se clipeo staret, in præsidio creditæ urbis moriturum se armatum respondit. Tum iussu præfecti 11 a Thracibus coniecta tela interfectique omnes; et post pactam inter Achæos ac Romanos societatem duæ nobilissimæ urbes, Argi et Corinthus, in potestate regis erant.

12

Hæc ea

2 sule gestum.

æstate ab Romanis in Græcia terra marique 26 gesta. In Gallia nihil sane memorabile ab Sex. Elio conQuum duos exercitus in provincia habuisset, unum retentum, quem dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul præfuerat (ipse ei C. Helvium prætorem præfecit), al3 terum, quem in provinciam adduxit, totum prope annum Cremonensibus Placentinisque cogendis redire in colonias, unde belli casibus dissipati erant, consumpsit.

4

Quemadmodum Gallia præter spem quieta eo anno fuit, 5 ita circa urbem servilis prope tumultus est excitatus. Obsides Carthaginiensium Setiæ custodiebantur; cum iis, ut prin6 cipum liberis, magna vis servorum erat. Augebant eorum numerum, ut ab recenti Africo bello, et ab ipsis Setinis cap7 tiva aliquot nationis eius empta ex præda mancipia. Ea quum coniurationem fecissent, missis ex eo numero, primum qui in

Setino agro, deinde circa Norbam et Circeios servitia sollicitarent, satis iam omnibus præparatis, ludis, qui Setia propediem futuri erant, spectaculo intentum populum aggredi statuerant; Setia per cædem et repentinum tumultum capta, Norbam et 8 Circeios occupare *** servitia. Huius rei tam fœdæ indicium Romam ad L. Cornelium Lentulum prætorem urbanum delatum est. Servi duo ante lucem ad eum venerunt atque ordine omnia, quæ 9 acta futuraque erant, exposuerunt. Quibus domi custodiri iussis, 10 prætor, senatu vocato edoctoque, quæ indices afferrent, proficisci ad eam coniurationem quærendam atque opprimendam iussus, cum quinque legatis profectus obvios in agris sacra- 11 mento rogatos arma capere et sequi cogebat. Hoc tumul- 12 tuario dilectu duobus millibus ferme hominum armatis, Setiam omnibus, quo pergeret, ignaris venit. Ibi raptim principibus 13 coniurationis comprehensis, fuga servorum ex oppido facta est. Dimissis deinde per agros, qui vestigarent ***. Egregia du- 14 orum opera servorum indicum et unius liberi fuit. Ei centum millia gravis æris dari patres iusserunt, servis vicena quina millia æris et libertatem; pretium eorum ex ærario solutum est dominis. Haud ita multo post ex eiusdem coniura- 15 tionis reliquiis nuntiatum est servitia Præneste occupatura. Eo L. Cornelius prætor profectus de quingentis fere homini- 16 bus, qui in ea noxa erant, supplicium sumpsit. In timore civitas fuit, obsides captivosque Pœnorum ea moliri. Itaque 17 et Romæ vigiliæ per vicos servatæ. iussique circumire eas minores magistratus, et triumviri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi, et circa nomen Latinum a 18 prætore litteræ missæ, ut et obsides in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur, et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.

Eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducentum quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque senatui egere, quod Antiochus legatorum Romanorum auctoritate motus finibus Attali exercitum deduxisset.

27

« IndietroContinua »