Immagini della pagina
PDF
ePub

audiri postulata verum esse. Attali regis legatus naves cap- 5 tivosque, quæ ad Chium navali prœlio capta essent, et Nicephorium Venerisque templum, quæ spoliasset evastassetque, pro incorruptis restitui; Rhodii Peræam (regio est continentis 6 adversus insulam, vetustæ eorum dicionis) repetebant, postulabantque præsidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque Abydo, et Perinthum 7 Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui, et liberari omnia Asiæ emporia portusque. Achæi Corinthum et Argos repe- 8 tebant. Prætor Ætolorum Phæneas quum eadem fere, quæ Romani, ut Græcia decederetur, postulasset, redderenturque Ætolis urbes, quæ quondam iuris ac dicionis eorum fuissent, excepit orationem eius princeps Ætolorum Alexander, vir ut 9 inter Ætolos facundus. Iam dudum se reticere ait, non quo 10 quicquam agi putet eo colloquio, sed ne quem sociorum dicentem interpellet. Nec de pace cum fide Philippum agere nec bella vera virtute unquam gessisse. In colloquiis insi- 11 diari et captare; in bello non congredi æquo campo neque signis collatis dimicare, sed refugientem incendere ac diripere urbes et vincentium præmia victum corrumpere. At non an- 12 tiquos Macedonum reges, sed acie bellare solitos, urbibus parcere, quantum possent, quo opulentius haberent imperium. Nam, de quorum possessione dimicetur, tollentem nihil sibi 13 præter bellum relinquere, quod consilium esse? Plures priore 14 anno sociorum urbes in Thessalia evastasse Philippum quam omnes, qui unquam hostes Thessaliæ fuerint. Ipsis quoque 15 Ætolis eum plura socium quam hostem ademisse. Lysimachiam pulso prætore et præsidio Ætolorum occupasse eum; Cium, item suæ dicionis urbem, funditus evertisse ac delesse; 16 eadem fraude habere eum Thebas Phthias, Echinum, Larisam, Pharsalum.

Motus oratione Alexandri Philippus navem, ut exaudiretur, propius terram applicuit. Orsum eum dicere, in Eto- 2 los maxime, violenter Phæneas interfatus, non in verbis rem verti ait; aut bello vincendum aut melioribus parendum esse.

34

3,,Apparet id quidem" inquit Philippus ,,etiam cæco", iocatus in valetudinem oculorum Phæneæ; et erat dicacior natura, quam regem decet, et ne inter seria quidem risu satis tempeIndignari inde cœpit, Etolos tanquam Romanos decedi Græcia iubere, qui, quibus finibus Græcia sit, dicere non possint; ipsius enim Ætoliæ Agræos Apodotosque et Amphilochos, quæ permagna eorum pars sit, Græciam non

4 rans.

5 esse.

,,An, quod a sociis eorum non abstinuerim, iustam querelam habent, quum ipsi pro lege hunc antiquitus morem servent, ut adversus socios ipsi suos, publica tantum auctoritate dempta, iuventutem suam militare sinant et contrariæ persæpe acies in utraque parte Ætolica auxilia habeant? 6 Neque ego Cium expugnavi, sed Prusiam socium et amicum oppugnantem adiuvi, et Lysimachiam ab Thracibus vindicavi, sed quia me necessitas ad hoc bellum a custodia eius avertit, 7 Thraces habent. Et Ætolis hæc; Attalo autem Rhodiisque nihil iure debeo; non enim a me, sed ab illis principium belli 8 ortum est; Romanorum autem honoris causa Peræan Rhodiis et naves Attalo cum captivis, qui comparebunt, restituam. 9 Nam quod ad Nicephorium Venerisque templi restitutionem 10 attinet, quid restitui ea postulantibus respondeam, nisi, quo uno modo silvæ lucique cæsi restitui possunt, curam impensamque sationis me præstaturum, quoniam hæc inter se reges 11 postulare et respondere placet." Extrema eius oratio adversus Achæos fuit, in qua orsus ab Antigoni primum, suis deinde erga gentem eam meritis, recitari decreta eorum iussit 12 omnes divinos humanosque honores complexa, atque eis obie

35

cit recens decretum, quo ab se descivissent, invectusque gra13 viter in perfidiam eorum, Argos tamen se iis redditurum dixit, de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum esse, quæsiturumque ab eo simul, utrum iisne urbibus decedere se æquum censeat, quas ab se ipso captas iure belli habeat, an iis etiam, quas a maioribus suis accepisset.

Parantibus Achæis Etolisque ad ea respondere, quum prope occasum sol esset, dilato in posterum diem colloquio,

Philippus in stationem, ex qua profectus erat, Romani sociique in castra redierunt. Quinctius postero die ad Nicæam 2 (is enim locus placuerat) ad constitutum tempus venit; Philippus nullus usquam, nec nuntius ab eo per aliquot horas veniebat, et iam desperantibus venturum repente apparuerunt naves. Atque ipse quidem, quum tam gravia et indigna im- 3 perarentur, inopem consilii diem consumpsisse deliberando aiebat; vulgo credebant, de industria rem in serum tractam, 4 ne tempus dari posset Achæis Ætolisque ad respondendum, et eam opinionem ipse affirmavit petendo, ut, summotis aliis, 5 ne tempus altercando tereretur et aliqui finis rei imponi posset, cum ipso imperatore Romano liceret sibi colloqui. Id primo 6 non acceptum, ne excludi colloquio viderentur socii; dein, 7 quum haud absisteret petere, ex omnium consilio Romanus imperator cum App. Claudio tribuno militum, ceteris summotis, ad extremum litus processit; rex cum duobus, quos pridie 8 adhibuerat, in terram est egressus. Ibi quum aliquamdiu secreto locuti essent, quæ acta Philippus ad suos retulerit, minus compertum est; Quinctius hæc retulit ad socios: Ro- 9 manis eum cedere tota Illyrici ora, perfugas remittere ac si qui sint captivi; Attalo naves et cum iis captos navales socios; 10 Rhodiis regionem, quam Peræan vocant, reddere, Iaso et Bargyliis non cessurum; Ætolis Pharsalum Larisamque red- 11 dere, Thebas non reddere; Achæis non Argis modo, sed etiam Corintho cessurum. Nulli omnium placere partium, quibus 12 cessurus aut non cessurus esset, destinatio; plus enim amitti in iis quam acquiri, nec unquam, nisi tota deduxisset Græcia 13 præsidia, causas certaminum defore.

Quum hæc toto ex concilio certatim omnes vociferarentur, 36 ad Philippum quoque procul stantem vox est perlata; itaque 2 a Quinctio petit, ut rem totam in posterum diem differret: profecto aut persuasurum se aut persuaderi sibi passurum. Litus ad Thronium colloquio destinatur. Eo mature con- 3 ventum est. Ibi Philippus primum et Quinctium et omnes, qui aderant, rogare, ne spem pacis turbare vellent; postremo petere 4

37

8

tempus, quo legatos mittere Romam ad senatum posset; aut iis condicionibus se pacem impetraturum aut, quascunque se5 natus dedisset leges pacis, accepturum. Id ceteris haudquaquam placebat; nec enim aliud quam moram et dilationem 6 ad colligendas vires quæri; Quinctius verum id futurum fuisse dicere, si æstas et tempus rerum gerendarum esset; nunc, hieme instante, nihil amitti dato spatio ad legatos mittendos; 7 nam neque sine auctoritate senatus ratum quicquam eorum fore, quæ cum rege ipsi pepigissent, et explorari, dum bello necessariam quietem ipsa hiems daret, senatus auctoritatem posse. In hanc sententiam et ceteri sociorum principes concesserunt; indutiisque datis in duos menses, et ipsos mittere singulos legatos ad senatum edocendum, ne fraude regis ca9 peretur, placuit. Additum indutiarum pacto, ut regia præsidia 10 Phocide ac Locride extemplo deducerentur. Et ipse Quinctius cum sociorum legatis Amynandrum, Athamanum regem, ut speciem legationi adiiceret, et Q. Fabium (uxoris Quinctii sororis filius erat) et Q. Fulvium et App. Claudium misit. Ut ventum Romam est, prius sociorum legati quam regis auditi sunt. Cetera eorum oratio conviciis regis consumpta est; 2 moverunt vero maxime senatum demonstrando maris terrarum3 que regionis eius situm, ut omnibus appareret, si Demetriadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in Achaia rex 4 teneret, non posse liberam Græciam esse, et ipsum Philippum non contumeliosius quam verius compedes eas Græciæ appel5 lare. Legati deinde regis intromissi; quibus longiorem exorsis orationem brevis interrogatio, cessurusne iis tribus urbibus esset, sermonem incidit, quum mandati sibi de iis nominatim negarent quicquam. Sic infecta pace regii dimissi; 6 Quinctio liberum arbitrium pacis ac belli permissum. Cui ut

satis apparuit, non tædere belli senatum, et ipse victoriæ quam pacis avidior neque colloquium postea Philippo dedit, neque legationem aliam, quam quæ omni Græcia decedi nuntiaret, admissurum dixit.

Philippus quum acie decernendum videret et undique ad 38 se contrahendas vires, maxime de Achaiæ urbibus, regionis ab se diversæ, et magis tamen de Argis quam de Corintho sollicitus, optimum ratus Nabidi eam Lacedæmoniorum tyranno 2 velut fiduciariam dare, ut victori sibi restitueret, si quid adversi accidisset, ipse haberet, Philocli, qui Corintho Argisque præerat, scribit, ut tyrannum ipse conveniret. Philocles, præter- 3 quam quod iam veniebat cum munere, adiicit, ad pignus futuræ regi cum tyranno amicitiæ filias suas regem Nabidis filiis matrimonio coniungere velle. Tyrannus primo negare 4 aliter urbem eam se accepturum, nisi Argivorum ipsorum decreto accersitus ad auxilium urbis esset; deinde, ut frequenti 5 contione non aspernatos modo, sed abominatos etiam nomen tyranni audivit, causam se spoliandi eos nactum ratus, tradere, ubi vellet, urbem Philoclen iussit. Nocte, ignaris omnibus, 6 acceptus in urbem est tyrannus; prima luce occupata omnia superiora loca portæque clausæ, paucis principum inter primum 7 tumultum elapsis. Eorum absentium direptæ fortunæ; præsentibus aurum atque argentum ablatum, pecuniæ imperatæ ingentes. Qui non cunctanter contulere, sine contumelia et 8 laceratione corporum dimissi; quos occulere aut retrahere aliquid suspicio fuit, in servilem modum lacerati atque extorti. Contione inde advocata rogationes promulgavit, unam tabulis novis, alteram de agro viritim dividendo, duas faces novantibus res ad plebem in optimates accendendam.

de 9

Postquam in potestate Argivorum civitas erat, nihil eius 39 memor tyrannus, a quo eam civitatem et in quam condicionem accepisset, legatos Elateam ad Quinctium et ad Attalum Æginæ 2 hibernantem mittit, qui nuntiarent, Argos in potestate sua esse; eo si veniret Quinctius ad colloquium, non diffidere, sibi omnia cum eo conventura. Quinctius, ut eo quoque præsidio 3 Philippum nudaret, quum annuisset se venturum, mittit ad Attalum, ut ab Ægina Sicyonem sibi occurreret; ipse ab 4 Anticyra decem quinqueremibus, quas iis forte ipsis diebus L. Quinctius frater eius adduxerat ex hibernis Corcyræ,

Livius ex rec. Madvigii. V.

6

« IndietroContinua »