Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][ocr errors]

TITI LIVII

HISTORIARUM ROMANARUM

LIBRI QUI SUPERSUNT.

EX RECENSIONE

Io. NIC. MADVIGII.

EDIDERUNT

Io. NIC. MADVIGIUS ET Io. L. USSINGIUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

PRÆFATIO

Io. NICOLAI MADVIGII.

Quoniam in decem Livii libris, quorum priores quinque hic tertii voluminis fasciculus prior continet, omne de scripturæ veritate iudicium duorum codicum fide nititur, qui a reliquorum recenti et contaminato grege separantur, Moguntini et Bambergensis, illius a libri XXXIII capite 17 fere medio (6) usque ad finem libri XL, huius ab initio libri XXXI ad libri XXXVIII cap. 46 (4), qui rectam viam in his libris recensendis tenere vult, ei ante omnia horum codicum auctoritas caute ponderanda et comparanda est exquirendumque, quantum utrique per se et utri in dissensu plus credendum sit; atque etiam, ubi, quod alterutro caremus, altero standum necessario est, non parvi interest scire, quam fidum ducem sequamur. De quo etsi in emendationibus Livianis (p. 361 sqq.) dixi, tamen, quod nuper, etiam postquam illa scripsi, aberratum incertaque et fluctuanti sententia iudicatum video, breviter explicanda res est confirmandaque veritas. Quod enim codex Bambergensis et exstat et diligenter collatus multa, quæ olim solius Moguntini fide nitebantur, sua auctoritate confirmavit et nova bonaque non pauca obtulit, Moguntini contra, qui non comparet, tantum scripturas ante tria sæcula minime plene excerptas tenemus Bambergensique a Moguntino discrepanti adhæret fere codicum vulgarium turba cum eo originis communione copulata, homines autem raro argumentorum vi freti bono, sed longinquo testi et uni contra præsentem, aliorum speciem secum trahentem, firmiter credere audent, factum est, ut Gu. Weissenbornius in Livii a se editi et enarrati volumine VII et VIII (1860 et 1862) et subinde codicem Bambergensem, quem primo inter omnes loco ponit (die beste Handschrift"), Moguntino iniuria aperte præferret et in aliis locis non paucis, ubi in ipsa oratione, quasi con

« IndietroContinua »