Immagini della pagina
PDF
ePub

dicam an audaculas suspiciones de interpolatione in codice Moguntino grassata et errorum mendorumque, quæ in B et vulgaribus sunt, tentatas excusationes aut coniecturas inde ductas facile abiiciet et quum ceteras Moguntini bonas scripturas libenter accipiet, tum voces in illo, quum in ceteris desint, servatas. Nam prorsus iis, quæ pluribus verbis commemoravi, lacunarum supplementis similia cetera sunt, in quæ maxime illa suspicio interpolationis coniecta est; nihil in iis, quod ad sententiam constructionemve male intellectum explendam pertineat, reperitur, sed res ad Livii orationem sententiamque aptæ, quas tamen, si a Livio positæ non essent, addere nemini in mentem venisset, a grammaticorum et librariorum inferioris ætatis captu remotæ, bonis et antiquis verbis comprehensæ ceterisque rectissime inclusæ. Huiusmodi illa sunt in XXXIV, 7, 2, ubi Weissenbornius interpolationis accusationem pluribus peragit, hic Romæ infimo generi, magistris vicorum, de quibus quæ dicit, permira sunt. Aptissime enim L. Valerius, cuius illa est oratio, ut demonstret, quam late pateat purpuræ usus, urbanis magistratibus municipales adiungit, his urbanos (hic Roma) ne magistratus quidem, sed ministros. Ad Valerii autem argumentationem quid pertinet, quot in anno dies purpura usi sint? Nam ne ceteri quidem magistratus sacerdotesve nisi festis diebus prætextati erant. Illo vero nihil incredibilius, quod XXXIV, 58, 12 Bekkerus, Weissenbornius, Hertzius putarunt, quum Livius scripsisset Græcas Asia urbes, ut est in B et vulgaribus (etsi horum saltem tres habent Græcas et Asia), exstitisse, qui interpolando substitueret, quod e M sumptum a Gelenio ad Drakenborchium servatum erat, Asia urbes, quæ Graii nominis sint, antiquo vocabuli, quod est nomen, usu, antiqua adiectivi forma, quam prosa oratione bona non excludi Ciceronis loci complures ostendunt (de rep. 1, § 58, II, 9, III, 15, VI, 16 s. somn. Scip. c. 3, de nat. deor. II, 91, III, 53, de divin. II, 82). De XXXIV, 16, 1 et 2 dicam suo loco. Et horum locorum comparatione et per se certissimum est, ne lib. XXXIV, 35, 4 quidem sine dolo malo interpretandi causa adscriptum esse ad recte, iurisconsultorum formulam ad pervagatissimum et apertæ significationis adverbium. XXXIV, 44, 6, non nego, fieri potuisse, ut, casu veritatem imitante, quum ludi votivi scribendum esset, primum Romani scriberetur, quod eorum mentio brevi ante facta esset, tum votivi. Ac ne deficiente quidem codicis M testimonio ulla minima est causa, cur bona et necessaria verba in ceteris conservata propter vacua Bambergensis spatia in suspicionem vocentur, quod W fecit multis locis, velut XXXII, 17, 17; 19, 7; 21, 6; 26, 6 et 7, cett.

Hæc quum ita sint, sequitur, ut iam supra dixi, ut in iis, quæ, quum per se dubia sint, auctoritate magis quam argumentis conficiuntur, Moguntinus Bambergensi ceterisque præferendus sit; multo quidem magis, ubi ex ipsa re commendatio accedat. Itaque, ut ex iisdem partibus exempla sumamus, et XXXIV, 46, 7 ad pugnandum tenuimus (M), non ad pugnam, quod recentiores e B vulgaribusque posuerant, et 47, 6 circa vallum morata est (B vulgg. perstitit ad vallum); et XXXV, 2, 4 sex millia et quingentos (pro ducentos) et 3, 2 dixerat, quod per se rectius est, (edixerat) et 5 emittebant (mittebant) et 6, 9 non deletum (elapsum) et 7, 2 obruebant, quod propter libero fenore, quæ libertas ad creditores pertinet, pæne necessarium est, (obruebantur) et 11, 10 inter medias. Ex hoc genere minora quædam nos in libro XXXIV fugerunt, nondum animadversa firmiterve comprehensa tota re, quæ hic indicabo. Nam c. 1, 3 scriptum oportuit ex M C. Oppius (pro M. Oppius), 2, 11 prope (quoque), 14 feceritis (facietis) 3, 2 exæquari (æquari), 4,3 quo magis imperium crescit, 5, 2 clarissimus (gravissimus), 9, 6 moris causa tantum aut legis (cum W), 11, 2 nisi præsidio Romanus miles esset (Romanos aliquot copias Belistages petit), 17,7 renuntiatum (nuntiatum), 22, 3 circum (circa) 27, 1 verè suas hostiumque æstimanti vires, 5 iussit (iubet) 28, 11 minus infida ac trepida (infida fuga est, quæ spem salutis fallit), ibd. 12 porta excedente, 35, 3 confirmaretur; et qua die ... ea dies (nam ex h. 1. pravum, rectum est paulo post: er ea die intra decimum diem), 36, 4 vanis sicut, 40, 4 deducta res est. Debuerat etiam c. 44, 8 teneri sociorum, non consciorum, quod in recentibus aliquot codicibus factum est e barbaro vocabulo, sed infima ætate usitato, consociorum, quod B et alii habent. Ne 46, 4 quidem nunc veri similius videtur ex (locis) apertis primum factum aptis, deinde in M substitutum idoneis, quam contra pro idoneis (ad pugnandum et tamen Gallis Romanos, si fines intrassent, opperientibus opportunioribus) subiectum apertis, quod ad dimicandi voluntatem significandam videretur aptius.

Apparet, quam incommode accidat, quod meliorem e duobus bonis codicibus parum plene novimus, ut et maiora non pauca et minora multa nos fugiant incertaque sint, velut quæ ad verborum ordinem pertinent, quæ raro commemorantur, nisi cum alia varietate coniuncta sunt. Itaque in hoc genere fere B sequimur, aliquot locis M, cum molesto inconstantiæ sensu. Molestum illud etiam, quod Gelenius non solum in indicandis scripturis ambiguitate quadam verborum effecit, ut interdum suas coniecturas protulisse iniuria putaretur, sed in editione Frobeniana altera minuta non ita pauca tacite codicis Moguntini auctoritate correxit, quæ sane non ubique

certo a coniecturis discernas. Sed tamen, ut hoc utar, XXXIV, 41, 4 nemo dubitare possit, quin non solum et.. tyrannus, quod legi iubet („lege"), sed etiam præbebant pro præbebat, quod tacite posuit, e M sumpserit, quum utrumque B confirmet. Hoc autem constituto, non magis dubitandum est, quin XXXV, 28, 6 foret pro esset Gelenius non animi causa, sed a M monitus posuerit, etsi h. 1. B non adiungitur. Sed XXXIII, 47, 3 nunc, vera scriptura reperta, apparet, quod in edit. Mog. expressum erat, extortis in ed. Frob. altera coniectura prava in extorto mutatum esse. Atque illam, quam dixi, brevissime annotandi varietatem et ambiguitatem (,,vetus v. antiqua lectio“, „lege“, „legendum“, „legi debet“, „legitur rectius“, „restituimus“, „redundat“ hoc et hoc, „nescio quis hoc in hoc depravavit", cett.) nihil aliud significare nisi codicis scripturam, infinitis locis apparet, in quibus idem aut in aliis omnibus codicibus (quod error editionum corrigebatur) aut in B aut denique in ipsa Carbachii annotatione reperitur, velut in uno capite XXXV, 19 ter; nam § 4 et 5 („vetusta scriptura inveniam toto" et "quam redundat“) et B et vulgares assentiuntur et § 6 (,,legi debet alium, cum quo deliberes") alium, quod in ceteris codicibus deest, etiam Carbachius inter alia enotavit e M, sed editio Moguntina neglexerat. Itaque etiam § 6 („odi odioque sum legi debet“) non coniectura annotatur, etsi coniectura non difficili inveniri hoc poterat, sed Moguntini scriptura ceteris hic quoque integrioris. Nihil apertius in hoc genere quam hæc c. 13, 5 in nomine urbis obscura brevitas: „Selgam, non Sicam", ubi perverse coniectura quæritur aliud nomen pro aptissimo ab optimo codice oblato. Adeoque hoc est certum, ut c. 17, 3, ubi Carbachius e codice enotavit eo spe graliæ maior erit, Gelenius autem hæc adscripsit: Lege spes, non spe", non Carbachii iudicium codicem sequentis, sed legendi errorem, ut persæpe, a Gelenio corrigi contendam 1). Sed hæc res cum alia coniuncta est, commemoratione non indigna, quam a nullodum recentiorum post protractum codicem Bambergensem commemoratam video. Nam Gelenius præter codicem Moguntinum saltem in libro XXXI et XXXII usus est altero codice Bambergensi per omnia simillimo, nisi quod, quo B a vulgaribus segregatur,

1) Ad XXXIII, 19, 1 Gelenius „Hæ voces" inquit „ab contentu concessit cum plane hic superfluunt". Damnat verba, non in codice esse negat, quæ etiam B habet Perizoniusque egregie correxit; itaque hic superfluere dixit, non simpliciter „redundat”. Sed ad 28, 12 scribit: in vocibus quam ad agendam rem, rem redundat". Et abest a B. Hic sane errari ante B collatum poterat.

librum XXXIII non habuit.

Eum codicem distincte commemorat et a M seiungit ad XXXII, 10, 11 nec in XXXII libro finiri significat; sed tamen in libris a XXXIV ad XL nusquam separatim appellat nec, etsi sæpe plurali numero codices, archetypa sua, exemplaria sua testatur (vid., ut ex uno libro quædam ponam, ad XXXVIII, 4, 6; 5, 4; 14, 10 bis; 15, 2 et 4; 17, 12; 34, 7; 52, 3; 53, 10; 56, 5), ullam usquam, quantum memini, eorum discrepantiam significat, ut alterum, si a Moguntino discreparet, non numerasse videatur. Neque tamen prorsus negari potest, ne semel quidem Gelenium ex altero codice, quod ipsi placuisset, posuisse, neglecto Moguntino. Sed ex illo codice, ut continuæ alicuius partis specimen ponam, in libri XXXII decem primis capitibus, has profert scripturas, omnes sine exceptione cum B contra vulgares consentientes aut (duas) proxime accedentes: c. 1, 10 („pro Saturni reposuimus") Sangi (B Sangus), 4, 1 Thaumacos (,,habent scripta exemplaria"; B Thaumachos, vulgg. Thaumastos, Thaumatos), 5, 2 („legendum“) laxaverat animum (vulgares: animus), ibd. 10 („adiecimus duas voces") ad muniendum (des. in vulg.), 7, 3 (omitto iam annotandi formam) venalicium (venalium) 8, 3 vetitusque (ut aut ipse similiterve), ibd. 15 facturum senatui (facturum et senatui), 9, 3 Suessæ Auruncœ (Suessa auruspices aut S. aruspices, nisi quod Lov. 4, Mead. 2 Suessæ Aruncæ), 10, 2 Pausanias prætor et Alexander magister equitum (Pausali hii populus Ro ex Alexander magnis equitibus et similia monstra), ibd. 11 („scripsimus“) genus armorum erat, aptum urgendis regis; pro hoste („duarum vocum, scilicet urguendis regis, loco vestigia magis litterarum quam litteræ apparebant"; B genus armorum erat amplum legendis corporibus; pro hoste; vulgg. g. a. erat ad prælium [erat amplum] iungendis cariora his robusta loca et similia monstra). Semel in his capitibus, 6, 7 editionum errorem (equites pro equos) corrigenti assentiuntur etiam codices vulgares. Eadem est per universum hunc librum et per librum XXXI ratio (inde a 9, 5, ubi primum quinum millium æris pro quina millia quinquaginta æris et similibus annotat, et 11, 4, ubi sex voces in vulgaribus omissas restituit; nam ad 3, 3 ex aliis Livii locis de nominibus coniectura et argumentis utitur, ut suspicer prima folio codici defuisse ideoque nihil ante c. 9 inde proferri). Apparet, intercidisse post Gelenium codicem horum librorum (aut partis eorum) Bambergensi prorsus parem, fortasse meliorem. si paulo minus vitio illo omittendarum vocum inquinatus fuit, quod ut prope suspicer, facit nunc (nam antea non attenderam) XXXI, 41, 13 ex illo uno codice annotata aptissima scriptura („lego"):

quum universi sexcentorum ægre, simul equites peditesque, numerum explessent („ubi universi dictio interciderat“). Nemo sane additurus eam vocem erat. Illud extremo huius disputationis loco ponamus, illa, quam declaravimus, Bambergensis codicis propria in verbis omittendis labe fieri, ut suspicione iusta careant XXXII, 21, 27 hæc verba scilicet nos urbes, quum præsertim hic librarius vacuo spatio nsus sit, et alia, ad quæ tuenda expressum Gelenii aut post XXXIII, 17 Moguntini testimonium non habemus.

Restat, ut eadem, qua in superibus voluminibus fecimus. forma indicemus scripturas exempli Weissenborniani (Weidm. 1860, in libro XXXV 1862) a nostro exemplo discrepantes, Illud tamen ante dicamus, non potuisse in hoc volumine servari constanter consuetudinem vocum, quæ contra codices fide dignos addita sunt, litterarum forma notandarum propter parum plena et interdum incerta de M testimonia. In XXXI, XXXII, XXXIII, 1—17, quæ nec in B nec in vulgaribus sunt, sane coniectura niti videntur; et tamen obiicitur illud XXXI, 41, 13 universi e Gelenii codice Bambergensi pari. Dissensus uberior materia fit inde a libro XXXIII medio vel potius a XXXIV propter codicem M.

Lib. XXXI. Cap. I, 4 quadringenti octoginta septem (codd. sic: LXXVIII. Livium sibi in his constitisse, certum non est; cfr. XXXIV, 54, 6.) | primus (B) 8 (causa Heinsius ; codd. causæ, B causai) II, 6 quam tribum (Mg. Em. 366) 11 fœdus fecit (edd. vett. Codd. f. iecit. Em. 213 n.) IV, 2 prætor urbis (codd. 2 recc.) 4 Sergius Plancus (B hic et c. 6, 2, cui nescio cur magis in prænomine C quam in cognomine pareatur.) V, 2 (Probabiliter Gron. primam) 9 Macedonica errore VII, 3 Punico sine uncis (Mg. Em. 367) 7 inde sine uncis (Mg. Em. 368) 8 ne Carth. (B) | (æquabitis semel codd., Drak. Geminavit Fr. Iacobsius.) VIII, 1 uti rogaret (Sig. Vid. præf. vol. II, 2 p. XXVI ad XXX, 43, 3) 3 eo nuntiari, fetiales (interp.) 8 præsidio (Mg. Em. 386 n. XXVI, 39, 1 Put. præsidium ex præsidi.) IX, 1 Ptolomæo (et sic alibi in hac decade ex B mendoso) 3 liceat (Muret. Quin liceret, nulla dubitatio erat; itaque contrarium est: si malint.) 7 pecunia voveri debere (Mg. Em. 368; codd. vovere debere. In B verba vovere debere quia pecunia in litura sunt.) | (quia ea Bekker e B: quia. Drak, si ea) 10 totiens ante (B. Epiphonema illud inane est nec rectum toties pro sæpe, quod rectum esset m comparatione, cur non et nunc eodem modo voverentur; efr. Cic. de leg. agr. II, 7, 17. Contra Livii mori convenit huiusmodi annotatio ex alicuius annalibus repetita.) XI, 3 L. Furio prætori (codd. Cfr. Em. 50 sq.) 12 si quid ei

« IndietroContinua »